圣经文本

 

Exodus第17章

学习

   

1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?

3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?

4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.

5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.

6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :

7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.

10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.

13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8568

学习本章节

  
/10837  
  

8568. ‘Et sitivit ibi populus aquas’: quod significet increscentiam desiderii ad verum, constat ex significatione ‘sitire’ quod sit appetere et desiderare, et quod praedicetur de vero, sicut ‘esurire’ de bono, et ex significatione ‘aquae’ quod sit verum fidei, de qua supra n. 8562; quod ‘sitire’ sit appetere et desiderare, nempe verum, quod significatur per ‘aquam’, patet manifeste ex pluribus locis in Verbo, ut apud Amos, Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae; et vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad orientem; et discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, 8:11-13;

desiderium sciendi verum describitur hic per ‘sitire’; desiderium ad verum significatur per ‘immittam non sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae’ et per discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae; defectus veri et inde privatio vitae spiritualis describitur per ‘in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti’; ‘virgines pulchrae’ sunt qui in affectionibus boni, et ‘juvenes’ qui in affectionibus veri:

[2] apud Esaiam,

Heu, omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, comedite, ite et emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1 1 ; ‘omnis sitiens, ite ad aquas’ manifeste pro desiderante vera fidei, ‘emere sine pretio vinum et lac’ pro comparare sibi a Domino, ita gratis 2 verum et bonum fidei; quod ‘aquae’ sint verum fidei, videatur supra n. 8562, quod ‘vinum’ sit 3 bonum fidei, 4 n. 6377, 5 et quoque ‘lac’, n. 2184; quod hic per ‘ire ad aquas, et emere vinum et lac’ non vinum et lac intelligantur, sed talia quae sunt caeli et Ecclesiae, cuivis potest constare:

[3] pariter apud Johannem,

Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc 21:6;

‘fons aquae vitae’ pro vero et bono fidei 6 : ‘sitiens’ pro desiderante ex affectione, secundum Domini verba apud Johannem, Jesus dixit mulieri Samaritidi, Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui vero bibit ex aqua quam Ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam Ego dabo fiet in eo fons 7 aquae salientis in vitam aeternam, 4:13, 14;

‘aqua’ hic manifeste pro vero fidei e Verbo, ita a Domino, ‘non sitire’ hic pro quod non 8 amplius deficiet ei verum:

[4] similiter alibi apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum panis vitae; qui venit ad Me non esuriet, et qui credit in Me non sitiet in aeternum, 6:35:

et apud eundem,

Jesus clamavit dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis, 7:37, 38;

‘sitire’ pro desiderare verum, ‘bibere’ pro instrui, ‘flumina aquae viventis’ pro Divino Vero quod ex Domino solo:

[5] apud Esaiam,

Obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Thema, cum pane ejus praevenite vagabundum, 21:14;

‘obviam sitienti 9 adferte aquas’ pro instruere desiderantem in veris, et sic recreare vitam ejus animae:

apud eundem,

Stultus stultitiam loquetur, et cor illius faciet iniquitatem, ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientis, et potum sitienti deficere faciat, 32:6;

‘esuriens’ pro desiderante bonum, et ‘potum sitiens’ pro desiderante verum:

[6] apud eundem,

Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua illorum siti deficit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, 41:17, 18;

quod ‘quaerere aquam’ sit quaerere verum, quod ‘deficere siti’ sit 10 privari vita spirituali ex defectu veri, quod ‘fluvii, fontes, stagnum, et scaturigines aquarum’ sint vera fidei, in quibus 11 instruendi, cuivis evidenter patet:

[7] apud eundem,

Dicite, Redemit Jehovah servum suum Jacobum; tunc non sitient, in vastitatibus ducet illos; aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, 48:20, 21;

‘non 12 sitient’ pro quod non deficient illis vera, ‘aquae’ hic manifeste pro veris 13 fidei:

apud eundem,

Non esurient, neque sitient, neque percutiet illos aestus aut sol, nam miserescens illorum ducet illos, ita ut etiam super scaturiginibus aquarum ducturus sit illos, 49:10;

‘non 14 esurient’ pro quod non deficiet illis bonum, ‘non 15 sitient’ pro quod non deficiet illis verum, ‘scaturigines aquarum’ pro cognitionibus veri ex Verbo:

[8] similiter apud Moschen,

Jehovah ducens te per desertum magnum et formidabile, serpentis, praesteris, et scorpionis, et sitis, ubi non aquae, qui educens tibi aquas e petra scopuli, Deut. 8:15:

apud Esaiam,

Ecce Deus vester veniet, tunc erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti; et erit aridus locus in stagnum et siticulosus in scaturigines aquarum, 35:4, 6, 7; ‘aquae in deserto, quae erumpent, fluvii, stagnum, scaturigines aquarum’ manifeste pro veris fidei et cognitionibus illorum, quae a Domino cum venturus in mundum:

[9] apud Davidem,

Deus, Deus meus, mane quaero Te, sitit anima mea Te, desiderat Te caro mea, in terra siccitatis, et lassus sine aquis, Ps. 63:2 [KJV Ps. 63:1];

ibi ‘sitire’ praedicatur de vero, ‘lassus sine aquis’ pro quod non vera: ‘sitis’ pro defectu veri et inde privatione vitae spiritualis, apud Esaiam,

Propterea exulabit populus Meus ob non agnitionem, et gloria ejus 16 homines famis, et multitudo ejus sicca siti, 5:13:

17 apud eundem,

Pono fluvios in desertum, putrescit piscis illorum, eo quod non aqua, et morietur siti, 50:2.

[10] Ex his nunc constare potest quid significatur in hoc capite per quod nulla aqua ad bibendum populo, vers. 1; per quod dicerent, Date nobis aquam et bibamus, vers. 2; per sitivit ibi populus aquas, vers. 3; quod exirent e petra aquae, vers. 6; consequenter quod per ‘murmurationem illorum propter defectum aquae’ significetur tentatio ex defectu veri; cum enim homo in tentationem venit 18 ex defectu veri, tunc tenetur vehementer in desiderio ejus, et simul in desperatione de salute aeterna propterea; haec faciunt indolentiam tunc et querimoniam.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. verum boni

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The Manuscript inserts videatur.

5. et quoque lac bonum fidei ex charitate but deleted quoque and bonum fidei

6. The Manuscript inserts quae homini dant vitam coeli.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. deficiet amplius

9. adferre, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. defectus

11. instruentur

12. sitire

13. The Manuscript inserts quae.

14. esurire

15. sitire

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts et.

18. propter defectum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.