圣经文本

 

Exodus第16章

学习

   

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?

4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,

7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?

8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.

17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8395

学习本章节

  
/10837  
  

8395. CAPUT XVI

1. Et profecti sunt ex Elim, et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin, quod inter Elim et inter Sinai, in quintodecimo die, mensi secundo, ad exire illorum e terra Aegypti.

2. Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis contra Moschen et contra Aharonem in deserto.

3. Et dixerunt ad illos filii Israelis, Quis dabit? mortui fuissemus manu JEHOVAE in terra Aegypti, in sedendo nos ad ollam carnis, in edendo nos panem ad satietatem; quia eduxistis nos ad desertum hoc, ad occidendum omnem congregationem hanc fame.

4. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo, et exibit populus, et colligent verbum diei in die suo, propterea ut tentem illum, num ambulat in lege Mea, si non.

5. Et erit in die sexto, et praeparent quod adduxerunt, et erit duplum super quod colligent die die.

6. Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis, Vesperi et cognoscetis quod JEHOVAH eduxerit vos e terra Aegypti.

7. Et mane et videbitis gloriam JEHOVAE, in audire Ipsum murmurationes vestras contra JEHOVAM; et nos quid quod murmuretis contra nos?

8. Et dixit Moscheh, In dare JEHOVAM vobis in vespera carnem ad edendum, et panem in matuta ad satiandum; in audire JEHOVAM murmurationes vestras, quibus vos murmurantes contra Ipsum; nos quid? non contra nos murmurationes vestrae, quod contra JEHOVAM.

9. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Dic ad omnem coetum filiorum Israelis, Appropinquate coram JEHOVAH, quia audivit murmurationes vestras.

10. Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum filiorum Israelis, et respexerunt ad desertum, et ecce gloria JEHOVAE visa in nube.

11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo,

12. Audivi murmurationes filiorum Israelis; loquere ad illos, dicendo, Inter vesperas comedetis carnem, et in matuta satiabimini pane, et cognoscetis quod Ego JEHOVAH DEUS vester.

13. Et factum in vespera, et ascendit selav, et obtexit castra; et in matuta fuit positio roris circum castra.

14. Et 1 ascendit positio roris, et ecce super facies deserti minutum rotundum, minutum sicut pruina super terra.

15. Et viderunt filii Israelis, et dixerunt vir ad fratrem suum, Man hoc? quia non sciverunt quid hoc; et dixit Moscheh ad illos, Hoc panis quem dedit JEHOVAH vobis ad edendum.

16. Hoc verbum quod praecepit JEHOVAH, Colligite de eo, quisque ad os edere sui, omerem ad caput, numerum animarum vestrarum, quisque ei qui in tentorio suo, accipite.

17. Et fecerunt ita filii Israelis, et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum.

18. Et mensi sunt omere, et non superfluum fecit numeroso, et pauco non defuit; quisque ad os edere sui collegerunt.

19. Et dixit Moscheh ad illos, Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane.

20. Et non audiverunt ad Moschen, et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane, et vermiculavit vermes, et computruit; et succensuit super illos Moscheh.

21. Et collegerunt illud mane mane, quisque secundum os edere sui; et incaluit sol et liquefactum est.

22. Et fuit in die sexto collegerunt panem duplum, duos omeres uni; et venerunt omnes principes coetus, et indicaverunt Moschi.

23. Et dixit ad illos, Hoc quod locutus JEHOVAH, Requies, sabbatum sanctum JEHOVAE cras; quod coquetis coquite, et quod 2 elixabitis elixate, et omne superfluum reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane.

24. Et reposuerunt illud ad mane, quemadmodum praecepit Moscheh, et non computruit, et vermis non fuit in illo.

25. Et dixit Moscheh, Comedite illud hodie, quia sabbatum hodie JEHOVAE; hodie non invenietis illud in agro.

26. Sex diebus colligetis illud, et in die septimo sabbatum, non erit in eo.

27. Et fuit in die septimo exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt.

28. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas?

29. Videte quia JEHOVAH dedit vobis sabbatum, propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum; quiescite quisque sub se, ne exeat quisquam e loco suo in die septimo.

30. Et quieverunt populus in die septimo.

31. Et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man; et hoc sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle.

32. Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit, JEHOVAH, Imple omerem ex illo ad custodiam generationibus vestris, propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto, in educere Me vos e terra Aegypti.

33. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Accipe urnam unam, et da ibi plenitudinem omeris man, et repone illud coram JEHOVAH, ad custodiam generationibus vestris.

34. Quemadmodum praecepit JEHOVAH ad Moschen, et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam.

35. Et filii Israelis comederunt man quadraginta annis, usque ad venire illos ad terram habitatam; man comederunt usque ad venire illos ad terminum terrae Canaanis.

36. Et omer decima pars ephae illud.

CONTENTA

Actum est in praecedente capite de altera tentatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, quae fuit inde quod 3 verum apperciperetur injucundum; in hoc capite in sensu interno agitur de tertia tentatione, quae est inde quod deficiat bonum; per defectum panis et carnis, de quo murmurabant filii Israelis, significatur defectus boni; consolatio post tentationem significatur et describitur per mannam, quam 4 acceperunt, et per selav; manna est bonum spirituale; quod hoc illis datum sit a Domino continue, et absque ulla illorum cura et ope, significatur per quod mannam quotidie acceperint, et si colligerent plus, quod innatus sit vermis.

脚注:

1. descendit altered to ascendit then deleted, inserts and deleted desiit and inserts desiit again. Compare Arcana Coelestia 8450, 8456

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. deficeret

4. postea receperunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.