圣经文本

 

Exodus第16章

学习

   

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?

4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,

7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?

8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.

17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10134

学习本章节

  
/10837  
  

10134. ‘Agnum unum facies mane’: quod significet remotionem malorum per bonum innocentiae a Domino in statu amoris et lucis inde in interno homine, constat ex significatione ‘facere agnum’ seu sacrificare illum, quod sit remotio malorum per bonum innocentiae a Domino, de qua sequitur, et ex significatione ‘mane’ quod sit status amoris et lucis inde in interno homine, de qua etiam sequitur; quod per ‘facere’ seu ‘sacrificare agnum’ significetur remotio malorum per bonum innocentiae a Domino, est quia per holocausta et sacrificia significata est purificatio a malis et inde falsis, seu quod idem, remotio illorum, ac implantatio boni et veri, et conjunctio eorum a Domino, n. 9990, 9991, 10022, 10042, 10053; quod purificatio a malis sit remotio illorum, videantur citata n. 10057, quod agnus sit bonum innocentiae, n. 10132, quod remotio malorum, ac implantatio boni et veri,

[2] ac conjunctio eorum fiat per bonum innocentiae a Domino, est quia in omni bono erit innocentia, ut sit bonum; et quod absque illa bonum non 1 sit bonum; est enim innocentia non modo planum cui inseminantur vera, sed etiam est ipsa essentia boni; quantum itaque homo in innocentia est tantum bonum fit bonum, et verum a bono vivit, proinde tantum homo fit vivus, et tantum removentur mala apud illum; et quantum ea removentur, tantum bona et vera implantantur et conjunguntur a Domino; inde est quod holocaustum juge factum fuerit per agnos; quod omne bonum caeli et Ecclesiae 2 in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, videatur n. 2736, 2780, 6013, 7840, 3 7887, 9262, et quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936.

[3] Quod ‘mane’ sit status amoris et lucis inde in interno homine, est quia in caelis apud angelos variantur status quoad amorem et inde fidem 4 , sicut in mundo apud homines variantur tempora 5 quoad calorem et simul lucem; tempora illa sunt, ut notum est, mane, meridies, vespera, et nox; inde in Verbo per ‘mane’ significatur status amoris, per ‘meridiem’ status lucis in claro, per ‘vesperam’ status lucis in obscuro, et per ‘noctem’ seu diluculum status amoris in obscuro; quod tales variationes statuum sint in caelis, videatur n. 5672, 6 5962, 6110, 7218, 8426, quod mane ibi sit status pacis et innocentiae, ita status amoris in Dominum, n. 2405, 2780, 8426, 8812, 10114, 7 quod meridies sit status lucis in claro, n. 3708, 5672, 9642, quod vespera sit status lucis in obscuro, n. 3056, 3833, 6110, et quod nox non sit in caelo, sed diluculum, n. 6110, per quod significatur status amoris in obscuro.

[4] Quod per ‘mane’ significetur status amoris et inde lucis in interno homine, est quia cum angelus in statu amoris et lucis est, tunc in interno suo homine est, at cum in statu lucis et amoris in obscuro est, tunc in externo est; est enim angelis internum et externum, sed cum in interno sunt, quiescit paene externum, cum autem 8 in externo sunt, in crassiore et obscuriore statu sunt; inde est quod cum in statu amoris et lucis sunt, in suo interno sint, ita in suo mane, ac 9 cum in statu lucis et amoris in obscuro sunt, in externo sint, ita in sua vespera; inde patet quod variationes statuum fiant per elevationes versus interiora, ita in sphaeram lucis et caloris caelestis superiorem, proinde 10 propius ad Dominum, et per demissiones versus exteriora in sphaeram lucis et caloris caelestis inferiorem, proinde 10 remotius a Domino;

[5] sciendum est quod interiora sint superiora, ita propiora Domino, et quod exteriora sint inferiora, ita remotiora a Domino, et quod lux in caelis sit Divinum Verum quod fidei, et calor in caelis sit Divinum Bonum quod amoris, utrumque procedens a Domino; Dominus enim in caelo est Sol, a quo omne vitae angelis, et inde omne vitae spiritualis et caelestis homini, videantur citata n. 9548, 9684, et quod interiora sint superiora, ita propiora Domino, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325.

[6] Homo qui regeneratur, et quoque homo qui regeneratus est, etiam variationes status quoad amorem et quoad fidem subit per elevationes versus interiora et per demissiones versus exteriora; sed pauci sunt qui super id reflectere possunt, quia non sciunt quid sit cogitare et velle in interno homine et in externo, ne quidem quid internus homo et quid externus; cogitare et velle in interno homine est in caelo, nam internus 11 homo ibi est; at cogitare et velle in externo homine est in mundo, nam externus 11 homo ibi est; quapropter cum homo in amore in Deum est et in fide inde, tunc in interno est, quia in caelo, cum autem in obscuro est quoad amorem et inde fidem, tunc in externo est, quia in mundo;

[7] hi status quoque intelliguntur per ‘mane’, ‘meridiem’, ‘vesperam’, et ‘noctem’ seu diluculum in Verbo; similiter status Ecclesiae; primus ejus status etiam vocatur ‘mane’ in Verbo, secundus status ‘meridies’, tertius ‘vespera’, et quartus seu ultimus 12 ‘nox’; sed cum Ecclesia in sua nocte est, in qua est cum non amplius' in amore in Deum et in fide, tunc incohat a diluculo mane apud aliam gentem, ubi Ecclesia nova instauratur;

[8] se habet enim Ecclesia in communi sicut homo in particulari: primus ejus status est status innocentiae, ita quoque amoris erga parentes, erga nutricem, et quoque erga socios infantes; alter ejus status est status lucis 13 , cum enim 14 infans puer fit, discit illa quae lucis sunt, hoc est, vera fidei 15 , et credit illa; tertius status est cum incipit amare mundum et amare semet, quod fit cum fit juvenis et cum cogitat ex se, et quantum hi amores crescunt tantum decrescit fides, et cum fide charitas erga proximum et amor in Deum; quartus et ultimus status est cum non curat illa, et magis cum negat illa;

[9] tales status etiam sunt status cujusvis Ecclesiae a suo principio ad finem, primus ejus status etiam est status infantiae, ita quoque innocentiae, proinde amoris in Dominum, hic status ejus vocatur mane; alter status est status lucis; tertius status est status lucis in obscuro, qui est ejus vespera; et quartus status est status nullius amoris et inde nec lucis, qui est ejus nox 16 ; quod ita sit, 17 est causa quia mala crescunt indies, et quantum illa crescunt tantum inficit sicut contagio unus alterum, imprimis parentes suos liberos; praeter quod 18 mala hereditaria successive condensentur, et sic 19 deriventur.

[10] Quod ‘mane’ significet statum primum Ecclesiae et quoque statum amoris, constat apud Danielem,

Dixit unus sanctus, Quousque visio haec, juge, et praevaricatio vastans? dixit ad me, Usque ad vesperam mane bis mille et trecenta; tunc justificabitur sanctum, 8:13, 14;

agitur ibi de Adventu Domini; ‘vespera’ est status Ecclesiae ante Adventum Ipsius, ‘mane’ autem est status Ecclesiae primus post Adventum et in supremo sensu est Ipse Dominus; quod Dominus in supremo sensu sit ‘mane’, est quia est Sol caeli, et Sol caeli nunquam 20 occidit, sed semper est oriens; inde quoque Dominus vocatur Oriens, consequenter etiam mane, videatur n. 101, 2405, 2780, 9668:

[11] apud Esaiam,

Ad me clamans e Seir, Quid de nocte, quid de nocte, custos? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, 21:11, 12;

per ‘custodem’ in sensu interno intelligitur qui observat status Ecclesiae et illius mutationes, ita omnis propheta, per ‘noctem’ intelligitur status ultimus Ecclesiae, per ‘mane’ status primus ejus, per ‘Seir e quo clamat custos’ significatur illuminatio gentium quae in tenebris; quod ‘Seir’ id sit, videatur n. 4240, et quod 21 ‘nox’ sit status ultimus Ecclesiae, n. 6000; ‘venit mane etiamque nox’ significat quod tametsi illuminatio illis qui e nova Ecclesia, usque nox illis qui in vetere. Simile per ‘mane’ significatur apud Davidem,

In vespera pernoctabit fletus, in mane cantus, Ps. 30:6 22 [KJV 5]:

et apud Esaiam,

Circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, 17:14.

[12] Quia ‘mane’ significat 23 in sensu supremo Dominum, et inde amorem ab Ipso in Ipsum, ideo manna, quae erat panis caelestis depluebat quovis mane, Exod. 16:8, 12, 13, 21; quod Dominus sit panis qui descendit de caelo, ita manna, videatur Joh. 6:33, 35, 48, 50, et quod ‘panis’ sit amor caelestis, qui est amor a Domino in Dominum, n. 2165, 2177, 3464, 4217, 4735, 5405, 5915, 9545; et quia Dominus est oriens et mane, et quia omne amoris caelestis est ab Ipso, ideo quoque surrexit mane die sabbati, Marcus 16:9;

ac ideo quoque dies ante festum Paschatis vocabatur vespera, nam per festum Paschatis significabatur praesentia Domini ac liberatio fidelium a damnatione ab Illo, n. 7867, 9286, 9287-9292.

[13] Qui sensum internum Verbi novit, is scire potest quod 24 involvit, quod Petrus ter negaverit Dominum antequam gallus bis cecinerit, Matth. 26:34, 74, 75; Marcus 14:30, 68, 72; Luc. 22:34, 60, 61; Joh. 18:27;

per Petrum enim repraesentabatur fides Ecclesiae, seu quod idem, 25 Ecclesia quoad fidem; per tempus quando canebat gallus significabatur ultimus status Ecclesiae, quod tempus etiam gallinaceum vocabatur; 26 per trinam negationem 27 significabatur negatio Domini plenaria in fine Ecclesiae; quod Petrus repraesentaverit fidem Ecclesiae, ita 28 Ecclesiam quoad fidem, videatur Praefatio ad Gen. xviii et ad xxii, tum n. 3750, 4738, et quod illa verba ad Petrum significaverint negationem Domini in Ecclesia cum finis ejus est, n. 6000, 6073 fin. , 10087; Dominus enim negatur cum non amplius aliqua fides est, et fides non est cum amplius non charitas 29 ; quod ‘tria’ significent plenarium, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9198, 9488, 9489; inde est quod dictum sit quod ter abnegaturus esset; quod hoc factum sit in diluculo, quando mane venturum erat, constat apud Johannem 18:28, et quod gallinaceum et diluculum sit idem, patet apud Marcum, Vigilate, non enim scitis quando Dominus domus venturus est; vesperi, an in media nocte, an in gallinaceo, an mane, 13:35.

Ex his nunc constare potest quid per ‘mane’ significatur.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Ecclesiae et Coeli

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. lucem

5. status temporis

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et.

8. at cum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. ita

11. The Manuscript inserts ejus.

12. The Manuscript inserts status.

13. The Manuscript deletes fidei, and inserts lucis.

14. nam cum

15. fidei sunt

16. talis status quoque est status cujusvis Ecclesiae (in the margin)a suo principio ad finem, primus ejus status etiam est status infantiae, ita quoque innocentiae, proinde amoris in Dominum, et erga proximum, qui status vocatur mane, et est status amoris; alter status est status lucis, tertius status est status lucis in obscuro, qui status est ejus vespera, et tertius [quartus intended] status est status nullius amoris, qui status est qui vocatur nox

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. The Manuscript inserts etiam.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. nusquam

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. significabat

24. quid

25. ita quoque

26. ultimum tempus Ecclesiae, quod etiam diluculum et quoque gallinaceum vocatur, ita

27. The Manuscript inserts Domini a Petro.

28. seu

29. fides, et non est aliqua fides, cum non amplius est charitas

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.