圣经文本

 

Exodus第15章

学习

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8352

学习本章节

  
/10837  
  

8352. ‘Dicendo, Quid bibemus?’: quod significet quod non sustineant vera, quia injucunda ex nulla illorum affectione, constat ex significatione ‘bibere’ quod sit instrui in veris ac illa recipere, tum quoque illis affici, et inde sibi illa appropriare, de qua n. 3069, 3168, 3772, 4017, 4018, hic illa non sustinere ex causa quia injucunda propter nullam affectionem boni, quae significantur per quod ‘aquae amarae essent’, secundum illa quae supra n. 8349 explicata sunt. Tentatio haec in eo consistit quod querantur et indoleant quod vera quae prius illis jucunda fuerunt, et quae sic fecerunt vitam spiritualem seu vitam caeli illorum, nunc illis appareant injucunda usque adeo ut vix possint illa sustinere.

[2] Mere naturalis homo crederet quod tale nihil doloris posset causari, cogitat enim, Quid mihi cum veris, sive jucunda sive injucunda sint? si injucunda, rejiciantur; at spiritualis homo prorsus aliter sentit; jucundum vitae illius est instrui in veris et illustrari in talibus quae animae ejus sunt, ita quae vitae spiritualis, quare cum illa deficiunt, laborat et patitur vita 1 illa, inde dolor et anxietas; causa est quod affectio boni jugiter influat per internum hominem a Domino, et excitet in externo convenientia quae prius causata sunt jucundum affectionis veri, quae cum impugnantur a malis amoris sui et mundi, quae prius etiam ut jucunda 2 perceperat, inde conflictio jucunditatum seu affectionum, ex qua anxietas, et ex hoc indolentia et querimonia.

[3] Paucis dicetur quomodo 3 cum tentatione quae existit per deficientiam veri se habet: nutricio vitae spiritualis est bonum et verum, sicut nutricio vitae naturalis est cibus et potus; si deficit bonum est sicut deficit cibus, et si deficit verum est sicut deficit potus; indolentia inde se habet sicut indolentia ex fame et siti; comparatio haec est ex correspondentia, cibus enim correspondet bono, et potus vero 4 , et quia correspondentia est, etiam cibus et potus nutriunt corpus melius et convenientius, 5 cum homo ad cenam aut prandium simul 6 est in jucundo loquelae cum aliis de talibus quae 7 amat, quam cum solus absque consortio ad mensam sedet; cum homo in hoc statu est, tunc apud illum vasa recipientia cibi constricta sunt, at cum in illo statu est, tunc eadem aperta sunt; talia facit correspondentia cibi spiritualis et cibi naturalis; dicitur jucundum loquelae cum aliis de talibus quae 8 amat, quia omne id se refert ad bonum et verum, non enim datur aliquid in mundo quod non ad utrumque hoc se refert; ad bonum apud hominem se refert id quod amat, et ad verum quod instruit de bono, et sic cum illo se conjungit.

脚注:

1. ejus

2. apperceperat

3. tentatio

4. The Manuscript inserts in spirituali mundo.

5. dum

6. The Manuscript places this after loquelae.

7. amant

8. amant altered to amat

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.