圣经文本

 

Exodus第15章

学习

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8282

学习本章节

  
/10837  
  

8282. ‘Dextra Tua, Jehovah, confringis hostem’: quod significet omnipotentiae effectum in mala et inde falsa, quorum potentia annihilatur, constat ex significatione ‘dextrae Jehovae’ quod sit omnipotentia Domini, de qua nunc supra n. 1 8281; ex significatione ‘confringere’ quod sit annihilare; et ex significatione ‘hostis’ quod sint mala et falsa, nam non aliud in sensu spirituali per hostes, inimicos, et osores in Verbo intelligitur; hostes, inimici, et osores vocantur, non quod Dominus illis hostis sit aut odio habeat, sed quia 2 illi osores et hostes sunt contra Divinum; 3 cum autem ipsi se devastant, inque damnationem et in infernum conjiciunt, apparet sicut id veniat ex Divino; apparentia illa seu fallacia se habet sicut qui videt solem quotidie circum tellurem nostram facientem gyrum, et inde credit quod motus ille sit solis, cum tamen est telluris; seque habet sicut qui contra leges peccat, et propterea judicatur a rege 4 vel judice et punitur, quod credat id ex rege 4 vel judice venire, cum tamen ab ipso qui facit contra leges; pariter sicut qui se in aquam vel in ignem, vel qui contra gladium 5 extensum, vel contra turmam hostilem, conjicit, quod crediturus quod inde veniat ei perditio cum tamen ab ipso; ita se habet cum 6 illis qui in malo sunt, qui se contra Divinum efferunt, et conjiciunt in medium ejus.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ipsi hostes et osores sint

3. sed cum

4. seu

5. evaginatum, aut

6. malis

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.