圣经文本

 

Exodus第15章

学习

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1928

学习本章节

  
/10837  
  

1928. Quod ‘ad fontem in via Shur’ significet quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis, constat a significatione ‘fontis’, tum ‘viae’, ut et ‘Shur’; ‘fons’, ut dictum, significat verum; ‘via’ significat quod ducit ad verum et quod procedit a vero, ut ostensum prius n. 627; ‘Shur’ autem significat tale scientificum quod adhuc 1 quasi est in deserto, hoc est, quod non adhuc vitam adeptum. Vera ex scientificis dicuntur vitam adipisci, cum se adjungunt seu associant veris in quae influit caeleste amoris, ipsa vita veri est inde: sunt rerum ita veritatum conjunctiones sicut societatum in caelo, quibus etiam correspondent; nam homo quoad interiora sua est exiguum quoddam caelum; res seu veritates quae non secundum formam caelestium societatum conjunctae sunt, nondum sunt vitam adeptae, nam prius caeleste amoris a Domino non convenienter influere potest; vitam tunc primum accipiunt, cum forma similis utrinque est, seu cum hominis exiguum caelum sit maximi correspondens imago; prius nemo 2 dici potest caelestis homo:

[2] Dominus Qui ex Se Ipso gubernaret universum caelum, vera et bona apud Externum Suum Hominem seu in Essentia Sua Humana, dum in mundo fuit, in talem ordinem redegit; sed quia percepit quod rationale Ipsius primo conceptum non tale esset, Ut dictum supra ad vers. 4 et 5, causam cogitavit et percepit quod vera naturalia ex scientificis orta adhuc non vitam adepta sint, hoc est, in ordinem illum caelestem redacta. Praeterea vera fidei nusquam aliquam vitam habent nisi homo in charitate vivit; ex charitate fluunt omnia vera fidei, et in charitate sunt; et cum in charitate et ex charitate, tunc vitam habent; in charitate est vita, nusquam in veris absque charitate.

[3] Quod ‘Shur’ significet scientificum nondum vitam adeptum, constat ex significatione 'ejus; Shur enim fuit desertum non procul a mari Suph, ita versus Aegyptum, ut constat apud Mosen,

Proficisci fecit Moses Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Shur, inde iverunt tres dies in deserto, nec invenerunt aquas, Exod. 15:22;

quod versus Aegyptum, constat etiam apud Mosen ubi de posteris Ismaelis, Habitaverunt a Havilah, usque ad Shur, quod ad facies Aegypti, Gen. 25:18;

et apud Samuelem, Percussit Shaul Amalekum a Havilah, quo venitur Shur, quod ad facies Aegypti, 1 Sam. 15:7;

et alibi, David effudit se ad Geshuritam, et Gizritam, et Amalekitam, qui habitantes terra quae a saeculo, quo venitur in Shur, et usque ad terram Aegypti, I Sam. 27:8;

ex quibus constare potest quod per ‘Shur’ significetur primum scientificum, et quidem tale quod adhuc in deserto est, seu nondum conjunctum reliquis secundum societatem caelestem, nam per ‘Aegyptum’ ad cujus 3 faciem erat, significatur scientia in omni sensu, ut ostensum prius, n. 1164, 1165, 1186, 1462.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has facies

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.