圣经文本

 

Exodus第11章

学习

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.

2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.

3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.

4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :

5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.

8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.

9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.

10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7784

学习本章节

  
/10837  
  

7784. ‘Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam [suam]’: quod significet quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali non minimum damnationis et lamentationis erit, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione 'non movere canis linguam' quod sit non minimum damnationis 1 et lamentationis 2 esse, nam opponitur clamori magno qui erit in terra Aegypti, qui est lamentatio interior, n. 7782, et hoc propter damnationem, quae significatur per ‘mortem primogenitorum’ 3 .

[2] Quod non minimum damnationis sit illis qui ab Ecclesia spirituali, hoc est, qui in bono 4 Ecclesiae illius, non intelligendum quod absque omni malo sint, sed quod detineantur a malo in bono a Domino; proprium illorum non est nisi quam malum et damnatum, 5 sed proprium Domini quod accipiunt est bonum, ita absque omni damnatione, ita intelligitur quod 6 nihil damnationis illis qui in Domino sunt.

[3] Quod dicatur ‘non movebit canis linguam’, est propter significationem ‘canis’; 7 canis significat omnium infimos seu viles in Ecclesia, etiam qui extra Ecclesiam sunt, tum qui multum blaterant de talibus quae Ecclesiae 8 , ac parum intelligunt; et in opposito sensu quid prorsus extra Ecclesiae fidem sunt, 9 atque ea quae fidei contumeliis 10 afficiunt; quod ‘canes’ significent illos qui extra Ecclesiam, constat apud Matthaeum, Jesus dixit ad mulierem Graecam Syrophoenissam, Non 11 bonum est sumere panem filiorum et projicere 12 canibus; illa vero dixit, Certe, Domine, verum 12 catelli etiam edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; tunc respondens Jesus dixit illi, Mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis; et sanata est 13 filia ejus, 15:26-28, et Marcus 7:27, 28;

ibi per ‘filios’ intelliguntur qui intra Ecclesiam, et per ‘canes’ qui extra 14 :

similiter per Canes qui lingebant ulcera Lazari, Luc. 16:21;

per divitem enim ibi in sensu interno intelligitur qui intra Ecclesiam, et inde divitiis spiritualibus, quae sunt cognitiones veri et boni, abundat;

[4] ‘canes’ pro illis qui 15 intra Ecclesiam infimo loco sunt, qui de talibus quae Ecclesiae multum blaterant et parum intelligunt; ac in opposito sensu, qui ea quae fidei 16 contumeliis afficiunt:

apud Esaiam,

Speculatores ejus caeci omnes, non sciunt; omnes sunt canes muti, non possunt latrare; spectantes, cubantes, amantes dormire, 56:10:

apud Davidem,

Tumultuantur sicut canis, circumeunt in urbe; quia eructant ore suo, gladii in labiis illorum, Ps. 59:7, [8, ] 15 [KJV 6, 7, 14]:

apud eundem,

Ut imprimat pes tuus in sanguinem, linguam canum tuorum, Ps. 68:24 17 [KJV 23]:

apud Matthaeum,

Ne detis quod sanctum est canibus; ne projicite margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent ea pedibus suis, et versi lacerent vos, 7:6;

18 inde omnium vilissimum, quod projiciendum, per canem 19 mortuum 20 significatur, 1 Sam. 24:15 21 ; 2 Sam. 9:8, 16:9. 22

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. fore

3. The Manuscript inserts, Arcana Coelestia 7778

4. ejus

5. et quod non est proprii illorum sed Domini,

6. illis qui in Domino extra omni damnatione sint

7. canes significant infimos

8. The Manuscript inserts sunt.

9. ac

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The Greek is (kunaria)

13. Gk (thugater)

14. The Manuscript inserts Ecclesiam.

15. in Ecclesia

16. The Manuscript inserts sunt.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. quod

19. The Manuscript inserts autem.

20. The Manuscript places this before per.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript inserts Cum in coelo est sermo de vilissimis, tunc etiam in mundo spirituum repraesentantur canes.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.