圣经文本

 

Exodus第1章

学习

1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6663

学习本章节

  
/10837  
  

6663. ‘Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur’: quod significet quod secundum infestationes vera crescerent, constat ex significatione ‘affigere’ quod sit infestatio, et ex significatione ‘multiplicari’ quod sit crescere quoad vera, de qua supra n. 6656. Haec quomodo se habent, quia non absque experientia ex illis quae fiunt in altera vita, hodie non sciri possunt, dicendum est: plerique spiritus qui e mundo veniunt, et vixerunt vitam praeceptorum Domini, antequam elevari 1 possunt in caelum, et ibi adjungi societatibus, infestantur a malis et falsis 2 apud illos ob finem ut illa removeantur, videatur n. 6639, nam impura sunt quae contraxerunt in vita corporis, quae nullatenus concordant cum caelo; infestationes fiunt per 3 immersiones in sua mala et falsa, 4 in quibus cum sunt, spiritus qui in similibus malis et falsis sunt adsunt, et allaborant omni modo illo a vero et bono abducere; sed usque non altius in sua mala e falsa immerguntur quam ut influxus per angelos a Domino praevaleat, 5 hoc fit exactitudine sicut ad libram; ex causa ut qui infestatur appareat 6 sibi in libero esse, et sic ex se contra mala et falsa 7 pugnare cum agnitione tamen, si non tunc usque postea, quod a Domino omnis vis resistendi fuerit, videatur n. 1937, 1947, 2881, 5660; cum hoc fit, tunc non modo firmantur vera et bona quae prius implantata sunt, sed etiam plura insinuantur; hoc 8 omnis pugna spiritualis in qua pugnans fit victor, secum habet;

[2] quod ita sit, etiam a communi experientia patet, qui enim defendit sententiam suam contra alios qui eam impugnant, is confirmat se magis in sua sententia, et quoque tunc plura confirmantia pro sua sententia, quae prius non animadverterat, ut et plura negantia pro opposita, invenit, ac ita se in sententia sua firmat, et quoque illam pluribus illustrat; cum pugnis spiritualibus adhuc perfectius se habet quia pugna fit in spiritu, ac de 9 bonis et veris, ac imprimis quia Dominus adest et per angelos ducit, nam agitur de vita et salute aeterna; 10 in talibus pugnis commune est quod Dominus omnia mala quae inferna intendunt vertat in bonum, quare nec permittitur plura et alia mala producere quam quae in bonum conveniens ei qui in pugna est verti 11 queunt; causa quod ita fiat, ducit originem ex eo quod regnum Domini sit regnum usuum, quapropter nihil ibi fieri potest quam unde bonum. Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod vera secundum infestationes 12 crescant, quae 13 significantur per ‘quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur’.

脚注:

1. queunt

2. The Manuscript inserts quae.

3. immersionem

4. The Manuscript inserts quae contraxerant in vita corporis, .

5. The Manuscript inserts et.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts sua.

8. The Manuscript inserts enim.

9. veris et bonis

10. The Manuscript inserts et.

11. queant

12. crescerent

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.