圣经文本

 

Exodus第1章

学习

1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6641

学习本章节

  
/10837  
  

6641. ‘Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi’: quod significet omnia quae ex vero communi, constat ex significatione ‘animae’ quod in communi sensu sit homo, hic homo Ecclesiae spiritualis; in sensu autem interno est ‘anima’ verum et bonum quia inde homo est homo, n. 6605, 6626; ex significatione ‘femoris’ quod sit amor conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062; et quia ‘femur’ est amor conjugialis, est omnis amor tam caelestis quam spiritualis, n. 3021, 4277, 4280, 4575; inde ‘egredi femur’ significat verum et bonum ex conjugio caelesti, consequenter verum et bonum Ecclesiae, nam haec, cum genuina sunt, ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, nata sunt; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit verum ut et bonum in naturali, sed in communi quia filii ejus 1 sunt vera et bona distincta in illo communi, de qua n. 6637. Quod ‘Jacob’ hic repraesentet 2 vera in communi, est quia agitur de Ecclesia spirituali; haec enim a veris in communi incohat, et per illa introducitur ad suum bonum; nam apud hominem Ecclesiae spiritualis non scitur quid bonum spirituale, 3 ita nec agnoscitur quam per verum; nullam enim perceptionem veri ex bono habet sicut homo Ecclesiae caelestis.

脚注:

1. significant

2. verum

3. minus

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.