圣经文本

 

Amos第4章

学习

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#382

学习本章节

  
/10837  
  

382. Quod ‘vagus et profugus esse in terra’ significet non scire quid verum et bonam, constat a significatione ‘vagari et fugere in Verbo; ut apud Jeremiam,

Prophetae et sacerdotes vagantur caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. 4:13, 14;

ubi ‘prophetae’ pro iis qui docent; ‘sacerdotes’ pro iis qui secundum ea vivunt; ‘vagari caeci in plateis’ est non scire quid bonum et verum:

[2] apud Amosum, Pars agri unius pluviam accepit, et pars agri, super quem non pluit, exarescit; unde vagabuntur duae tresve urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, et non satiabuntur, 4:7, 8;

ubi ‘pars agri super quam pluvia’ est doctrina fidei ex charitate; ‘pars seu gleba agri, super quem non pluit’ est doctrina fidei absque charitate; ‘vagari ad bibendum aquas’ est similiter quaerere quid verum:

apud Hoscheam,

[3] Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructum non facient, ... rejiciet eos Deus meus, quia non auscultarunt Ipsi, et erunt vagi inter gentes, 9:16, 17:

‘Ephraim’ pro intelligentia veri seu fide, quia primogenitus 1 Josephi; ‘radix quae exaruit’ pro charitate quae fructum non facere potest; ‘vagi inter gentes’ quod non sciant verum et bonum:

apud Jeremiam,

[4] Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis; fugite, vagamini valde, in profundum demiserunt se ad habitandum habitatores Hazoris, 49:28, 30;

‘Arabia et filii orientis’ pro possessione divitiarum caelestium, seu’ illorum quae sunt amoris, de quibus vastatis etiam praedicatur ‘fugere et vagari’, seu profugi et vagi esse, cum nihil boni faciunt; et de ‘habitatoribus Hazoris’, seu qui possident divitias spirituales, quae sunt fidei, praedicatur ‘demittere se in profundum’, seu perire:

apud Esaiam,

Cuncti primores tui vagantur una, prae arcu vincti sunt, e longinquo fugerunt, 22:3;

ubi agitur de valle visionis, seu phantasia de fide, quod detur absque charitate: unde quod ‘vagus et profugus’, seu quod nihil veri et boni sciat qui confitetur fidem praeter a charitate, in versu 14 sequente dicitur.

脚注:

1. In 3325 we read successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus. It is evidently in this sense that Ephraim is here called primogenitus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

4 Regum第8章

学习

   

1 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.

2 Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.

3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim : et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.

4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens : Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.

5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi : Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.

6 Et interrogavit rex mulierem : quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens : Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens.

7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat : nuntiaveruntque ei, dicentes : Venit vir Dei huc.

8 Et ait rex ad Hazaël : Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ?

9 Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait : Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ?

10 Dixitque ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.

11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus : flevitque vir Dei.

12 Cui Hazaël ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit : Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.

13 Dixitque Hazaël : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.

14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid dixit tibi Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi : Recipies sanitatem.

15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus : quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.

16 Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.

17 Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.

18 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini.

19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.

20 In diebus ejus recessit Edom, ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.

21 Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumæos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua.

22 Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.

23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?

24 Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.

25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ.

26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.

27 Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit.

28 Abiit quoque cum Joram filio Achab, ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram :

29 qui reversus est ut curaretur, in Jezrahel : quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.