Библија

 

Genesis 27:25

Студија

       

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 3564

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

3564. Quod ‘non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae’ significet quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale, patet ex eo quod non agnoverit Jacobum pro Jacobo, hoc est, verum quod ‘Jacobus’ repraesentat, sed quod perceperit ‘Esavum’, hoc est, bonum naturale quod extus, et hoc propter influxum, de quo mox supra n. 3563; inter bonum enim interius et bonum exterius datur communicatio, quia parallelismus, n. 1831, 1832, 3514, non autem inter bonum et verum, nisi influxus boni in verum sit talis qualis mox supra descriptus est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 3514

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

3514. ‘Et benedicam tibi coram Jehovah’: quod significet conjunctionem sic, constat ex significatione ‘benedicam tibi’ quod sit adjunctio ad suam vitam, de qua supra n. 3504; hic quia dicitur ‘benedicam tibi coram Jehovah’, est conjunctio; adjunctio praedicatur de communicatione veri naturalis cum bono rationalis, sed conjunctio de communicatione boni naturalis cum bono rationalis; nam parallelismus inter Dominum et hominem datur quoad caelestia quae sunt boni, non secundum spiritualia quae sunt veri, videatur n. 1832.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.