Библија

 

Genesis 27:25

Студија

       

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 3564

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

3564. Quod ‘non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae’ significet quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale, patet ex eo quod non agnoverit Jacobum pro Jacobo, hoc est, verum quod ‘Jacobus’ repraesentat, sed quod perceperit ‘Esavum’, hoc est, bonum naturale quod extus, et hoc propter influxum, de quo mox supra n. 3563; inter bonum enim interius et bonum exterius datur communicatio, quia parallelismus, n. 1831, 1832, 3514, non autem inter bonum et verum, nisi influxus boni in verum sit talis qualis mox supra descriptus est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.