Библия

 

Daniel 2:35

Учиться

       

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Из произведений Сведенборга

 

Coronis # 36

  
/ 60  
  

36. (vi.) Sextus status hominum hujus Ecclesiae, qui fuit, post Ultimum Judicium, Elevatio Fidelium ad Deum, ex quibus factum est novum Caelum, et Remotio Infidelium a Deo, ex quibus factum est novum Infernum. -In praemissis supra (a n. 10 13, et a n. 14 17), evolutum est quod post consummationem super omnes qui fuerunt ab unaquavis Ecclesia ex quatuor supranominatis, factum sit ultimum judicium, et post hoc ab illis novum caelum et novum infernum; et sic quod in hac tellure super habitatores ejus exstiterint quatuor judicia, et ex illis quatuor caeli et inferna; et datum est scire quod tam caeli quam inferna illa inter se adeo prorsus segregata sint ut nequicquam aliquis ex suo possit transire in alterius. Omnes hi caeli descripti sunt in opusculo de Amore Conjugiali; et quia spiritualis origo amoris vere conjugialis non aliunde est quam ex conjugio Domini et Ecclesiae, ita ex amore Domini erga Ecclesiam et Ecclesiae in Dominum (quod in illo opusculo, a n. 116 131, ostensum est), et quia in utroque hoc amore fuerunt antiquissimi quamdiu retinuerunt imaginem Dei in se, ideo ex illo opusculo possum transcribere sequentia haec de illo caelo, ad quod tunc mihi aditus concessus est, quae sunt [haec] :-

  
/ 60  
  

Из произведений Сведенборга

 

De Amore Conjugiali # 116

Изучить этот эпизод

  
/ 535  
  

116. DE CONJUGIO DOMINI ET ECCLESIAE, ET DE EJUS CORRESPONDENTIA

Quod de Conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus Correspondentia hic quoque agatur, est quia absque scientia ac intelligentia de illo, vix aliquis potest nosse, quod Amor conjugialis sit in origine sua sanctus, spiritualis et coelestis, et quod sit a Domino. Dicitur quidem a quibusdam in Ecclesia, quod Conjugia relationem habeant ad Conjugium Domini cum Ecclesia, sed qualis illa relatio est, nescitur; ut itaque haec in aliquam lucem intellectus sistatur videnda, necessum est, ut de Sancto illo Conjugio, quod est apud illos et in illis, qui Ecclesia Domini sunt, singulariter agatur; his etiam et non aliis est Amor vere conjugialis. Sed propter elucidationem hujus Arcani, dispescenda est haec Transactio in sequentes Articulos.

I: Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor; et quod conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium.

II: Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater.

III: Quod proles ex Domino ut Marito et Pater, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis.

IV: Quod Proles spirituales, quae nascuntur ex Conjugio Domini cum Ecclesia, sint Vera, ex quibus intellectus, perceptio et omnis cogitatio, et quod sint Bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio.

V: Quod ex Conjugio boni et veri, quod procedit a Domino et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat bonum; et quod sic Ecclesia formetur a Domino apud hominem.

VI: Quod maritus non repraesentet Dominum et uxor Ecclesiam, quia ambo simul, maritus et uxor, faciunt Ecclesiam.

VII: Quod ideo non sit Correspondentia mariti cum Domino et Uxoris cum Ecclesia in Conjugiis angelorum in coelis et hominum in terris.

VIII: Sed quod sit Correspondentia cum Amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in Conjugiis et ex illis sunt.

IX: Quod Verbum sit medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus.

X: Quod Ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius.

XI: Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem.

XII: Et quia Ecclesia est a Domino, quod etiam Amor conjugialis sit ab Ipso. Sequitur nunc horum Explicatio.

  
/ 535