Библия

 

Daniel 2:35

Учиться

       

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Из произведений Сведенборга

 

Coronis # 36

  
/ 60  
  

36. (vi.) Sextus status hominum hujus Ecclesiae, qui fuit, post Ultimum Judicium, Elevatio Fidelium ad Deum, ex quibus factum est novum Caelum, et Remotio Infidelium a Deo, ex quibus factum est novum Infernum. -In praemissis supra (a n. 10 13, et a n. 14 17), evolutum est quod post consummationem super omnes qui fuerunt ab unaquavis Ecclesia ex quatuor supranominatis, factum sit ultimum judicium, et post hoc ab illis novum caelum et novum infernum; et sic quod in hac tellure super habitatores ejus exstiterint quatuor judicia, et ex illis quatuor caeli et inferna; et datum est scire quod tam caeli quam inferna illa inter se adeo prorsus segregata sint ut nequicquam aliquis ex suo possit transire in alterius. Omnes hi caeli descripti sunt in opusculo de Amore Conjugiali; et quia spiritualis origo amoris vere conjugialis non aliunde est quam ex conjugio Domini et Ecclesiae, ita ex amore Domini erga Ecclesiam et Ecclesiae in Dominum (quod in illo opusculo, a n. 116 131, ostensum est), et quia in utroque hoc amore fuerunt antiquissimi quamdiu retinuerunt imaginem Dei in se, ideo ex illo opusculo possum transcribere sequentia haec de illo caelo, ad quod tunc mihi aditus concessus est, quae sunt [haec] :-

  
/ 60  
  

Из произведений Сведенборга

 

Coronis # 14

Изучить этот эпизод

  
/ 60  
  

14. (v.) Quod post haec Dominus Jehovih ex bonis ad Se elevatis condat novum Caelum, at quod ex malis a Se remotis novum Infernum; et quod utriqua inducat ordinem, ut stent sub suo auspicio at sua obadientia in aeternum. --Legitur apud Esajam,

Dixit Jehovah, "Ecce Ego creans caelos novos, et terram novam" (cap. 65:17);

[et] alibi apud eundem,

"Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus sum, stabunt coram Me" (cap. 66:22);

in Apocalypsi:

"Vidi caelum novum et terram novam; prius caelum et prior terra transiit 1 " (cap. 21:1)

et apud Petrum:

"Novos caelos et novam terram juxta promissionem [Ipsius] exspectamus, in quibus justitia habitabit" (2 Epist. 3:13).

Hactenus non aliter in alicujus mentem venit, quam quod per "caelum" ibi intelligatur caelum aspectabile, hoc est, totum firmamentum, cum sole, luna, astris; et quod per "terram" ibi intelligatur terra habitabilis seu tellus; et quod haec die Ultimi Judicii interitura sint: cum tamen per "caelum" ibi intelligitur caelum angelicum, et per "terram" Ecclesia. Quod per "terram" in Verbo Prophetico ubivis intelligatur Ecclesia, in Apocalypsi Revelata (n. 285) plene ostensum est. Causa quod per "caelos novos" et "terram novam" hactenus intellexerint caelum aspectabile et terram habitabilem, est quia hactenus non sciverint aliquid de mundo spirituali, ita nec de caelo angelico, nec aliquid de sensu prophetico, qui in sinu suo non nisi quam spiritualia gestat et recondit; ac spirituale "terrae" est Ecclesia. Angeli etiam, quia spirituales sunt, cum despiciunt in terram, ne hilum ejus vident, sed modo Ecclesiam apud homines.

Сноски:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60