A Bíblia

 

Genesis 38:4

Estude

       

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4925

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

Notas de rodapé:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3494

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

3494. ‘Et vocavit Esavum filium suum majorem’: quod significet affectionem boni naturalis seu bonum vitae, constat ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit Divinum Bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322; et quia bonum naturalis est quod in affectione et vita apparet, ita est affectio boni naturalis seu bonum vitae quod hic per ‘Esavum’ repraesentatur. 1 Affectio boni in naturali et inde bonum vitae est quod ‘filius major’ 2 dicitur; at affectio veri et inde doctrina veri est quae ‘filius minor’ 3 ; quod affectio boni et inde bonum vitae sit filius major, hoc est, primogenitus, patet manifeste ex eo quod infantes omnium primo sint in bono, sunt enim in statu innocentiae, inque statu amoris erga parentes et nutricem, et in statu charitatis mutuae erga infantes socios, sic ut cuivis homini bonum sit primogenitum; hoc bonum in quod ita initiatus est homo cum infans, permanet, nam quicquid ab infantia imbuitur, 4 induit vitam, et quia permanet, fit bonum vitae; si enim homo absque tali bono quod ab infantia secum traxerat, foret, non foret homo, sed foret 5 magis ferus quam aliqua fera silvae; non quidem apparet quod adsit, quia omne id quod in infantili aetate imbuitur, hoc non apparet aliter quam sicut naturale, ut satis patet ab ambulatione, a reliquis motibus corporis, a moribus et decoris civilis vitae, tum ex loquela, et ex pluribus aliis; inde constare potest quod bonum sit ‘filius major’, hoc est, primogenitus, et inde quod verum sit ‘filius minor’, seu postea genitus, nam verum discitur non nisi quam in aetate puerili, adolescente et adulta.

[2] Utrumque tam bonum quam verum quod in naturali seu externo homine, est ‘filius’, nempe filius rationales seu interni hominis, nam quicquid existit in naturali seu externo homine, hoc influit a rationali seu interno homine, et ex eo quoque existit et nascitur; quod inde non existit et nascitur, non est vivum humanum, foret 6 sicut diceres quoddam sensuale corporeum absque anima: inde est quod tam bonum quam verum dicantur ‘filii’, et quidem filii rationalis; sed usque non est rationale quod producit et gignit naturale, sed est influxus per rationale in naturale, qui influxus est a Domino; inde Ipsius filii sunt omnes infantes qui nascuntur, et dein cum sapientes fiunt; quantum etiam tunc simul infantes sunt, hoc est, in infantiae innocentia, in infantiae amore in parentem, tunc Dominum, et in infantiae charitate mutua erga infantes socios, tunc proximum, tantum a Domino ut filii adoptantur.

Notas de rodapé:

1. In the Manuscript the rest of this paragraph follows Arcana Coelestia 3495, but has directions for insertion here.

2. The Manuscript has est

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts hoc.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.