A Bíblia

 

Daniel 2

Estude

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 1029

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

1029. CAPUT XVII.

1. Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis;

2. Cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram.

3. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente capita septem et cornua decem.

4. Et mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus.

5. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.

6. Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna.

7. Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua.

8. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes super terra (quorum non scripta nomina in libro vitae a fundatione mundi), videntes bestiam, quae erat et non est, attamen est.

9. Haec mens habens sapientiam: septem capitamontes sunt septem, ubi mulier sedet super illis.

10. Et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere.

11. Et bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit.

12. Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia.

13. Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent.

14. Hi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles.

15. Et dicit mihi, Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae.

16. Et decem cornua quae vidisti super bestia, hi odio habebunt meretricem, et devastatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne.

17. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum bestiae, donec consummentur verbaDei.

18. Et mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae.

EXPLICATIO.

Quoniam in hoc capite et in sequenti agitur de Babylonia, ideo ante explicationem illorum capitum dicetur quid in genere et in specie per "Babyloniam" intelligitur, et qualis illa est in principio, et qualis fit postea per gradus. Per "Babyloniam" seu per "Babelem" intelligitur ecclesia ab illis qui per sancta ecclesiae affectant ad dominium super universum terrarum orbem, et hoc per dominium super animas hominum, vindicando sibi potestatem salvandi quoscunque volunt; et demum quaerunt et quoque sibi appropriant dominium super caelum et infernum: ob quem finem derivant et transferunt in se omnem potestatem Domini, sicut quod ab Ipso illis data sit. Ecclesia a talibus non sibi similis est in initio, sicut fit progressu temporis; in initio sunt sicut in zelo pro Domino, pro Verbo, pro amore et fide, et imprimis pro salute hominum; sed in illo zelo latet ignis dominandi, qui progressu temporis, sicut crescit dominium, erumpit; et quemadmodum in actum venit, fiunt sancta ecclesiae media, ac ipsum dominium fit finis; et cum dominium fit finis, tunc applicantur sancta ecclesiae ad finem, ita ad illos, et tunc non modo salutem animarum suae potestatis faciunt, sed etiam omnem Divinam potentiam Domini sibi appropriant: et cum hoc faciunt, tunc omne bonum et omne verum ecclesiae pervertunt, ita sancta ecclesiae profanant: haec sunt Babylonia.

[2] Quod ita sit, ad vivum mihi ostensum est. Fuerunt tales in mundo spirituali, qui simile dominium affectarunt; et quia noverunt quod soli Domino esset omnis potestas, tunc induerunt sicut zelum pro Ipso, proque caelo et pro ecclesia, et omni opera laborarunt ut Dominum solum colerent, atque omnia Verbi sancte custodirent; ordinaverunt etiam, ut sanctitas et integritas in omnibus regnaret. Sed datum est scire quod in zelo illo lateret ardens cupido dominandi super omnes alios, credentes quod illa quae ordinaverunt Domino accepta forent; verum enim vero, ut primum ceperunt dominium, per gradus revelabatur finis, qui erat quod non Dominus, sed illi imperarent, et sic quod Dominus illis serviret, et non illi Domino, indignati si non liceret illis sicut dii ad nutum omnia disponere: immo apperceptum est quod Dominum vilipenderent, immo rejicerent, si non dederit illis potestatem faciendi omnia ex lubitu, et nisi annueret omni arbitrio illorum. Apperceptum etiam est quod vellent in se sub aliqua specie transferre Divinam Ipsius potestatem, si ausi essent, timebant enim propterea dejectionem in infernum. Per hoc ostensum est quomodo Babylonia incohat, et quomodo terminatur. Ex eo etiam datum est concludere quod dum dominium fit finis, et sancta ecclesiae fiunt media, cultus Dei sub varia specie vertatur in cultum hominum, sic ut ipsi sint dii actu, et Dominus sit Deus non actu, quod dicitur, pro forma.

[3] Nunc quia dominium per sancta ecclesiae super animas hominum, super caelum, et super Ipsum Dominum, est interius profanum, sequitur quod sit infernale; diaboli enim qui in inferno sunt, non plus cupiunt quam dominari super caelum et super Ipsum Dominum; et quoque sub varia specie id aggrediuntur, verum dum in aggressu sunt absorbentur ab inferno. Quoniam in mundo illi qui Dominum de solio regni sui dejiciunt, et se super illo ponunt, in corde similes diaboli sunt, patet quod ecclesia ab illis successu temporis quoad omne bonum et quoad omne verum ejus devastetur: hic est finis ejus. Quod diaboli sint, ex iisdem in mundo spirituali constat: illi qui Divinam potestatem Domini in mundo exercuerunt, post mortem sanctissime loquuntur de Domino, et Ipsum cum omni devotione externa colunt; sed cum interiora illorum inspiciuntur, illa enim in mundo spirituali possunt retegi et inspici, datur videre quod profana sint, quia atheistica, in quibus diabolica astutia; inde quod sancta externa servirent illis pro mediis ad finem, qui erat dominium, patuit. Sermo quondam venit inter spiritus num aliquis diabolus in inferno simile potuisset facere: ideo unus inter pejores inde arcessitus est, et ei dictum est quod dominium super multos acciperet si potuisset sancte colere Dominum, et agnoscere Divinum Ipsius aequale Divino Patris, ac simul obire omnia cultus; ille cum audivit dominium super multos, statim interiora sua ad astutiam disposuit, et exteriora ad sanctitatem, et Dominum coluit sanctius quam multi angeli, excandescens contra omnes qui Ipsum non adorarent; sed ut primum animadvertit quod ei dominium non datum sit, excanduit contra Ipsum Dominum, et non modo Divinum Ipsius et quoque Divinum Patris negavit, sed etiam utrumque contumeliis affecit: erat enim atheus.

[4] Quod hodierna Babylonia talis sit, patet manifeste ex eo, quod sub specie clavorum Petro datorum in se omnem Divinam potestatem Domini transtulerint, quod Divinum Verum populo occluserint per ablationem Verbi, et quod dictaminibus Papae sanctitatem aequalem sanctitati Verbi addixerint, immo actualiter superiorem; quod parum, si quicquam, doceant timorem et cultum Dei, sed timorem et cultum sui, et quoque cultum sanctorum propter se: inde patet quod Babylonia in fine suo sit ecclesia vacua et inanis ab omni bono amoris in Deum, et ab omni bono amoris erga proximum, et consequenter ab omni vero; inde amplius non est ecclesia sed idololatria; et per id parum dissimilis gentilismis antiquorum, qui colebant Baales, Astaroth, Beelzebubum, et plures, et tamen habebant templa, festa stata, altaria, sacrificia, suffitus, libamina, et alia similia, quae Ecclesia Judaica habebat. Haec de Babylonia in initio ejus, et de illa in fine ejus, dicta sunt, ut sciatur unde est quod "Babel" in Verbo nunc extollatur usque in caelum, et nunc dejiciatur usque in infernum.

[5] Quod Babel talis sit, plene constare potest a descriptionibus et repraesentationibus ejus apud Prophetas, et imprimis apud Danielem. Primum a "statua" Regis Nebuchadnezaris, apud Danielem,

Visa est in somnio Regi Nebuchadnezari, statua stans e regione regis; ejus "caput aurum bonum, ejus pectus et brachia argentum, ejus venter et femora aes, ejus crura ferrum, ejus pedes ex parte ferrum, et ex parte argilla." Postea "excisus est Lapis qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui erant ferrum et argilla, et contrivit illos, et tunc simul contrita sunt ferrum, argilla, aes, argentum et aurum, et facta sunt sicut palea de areis aestatis, ita etiam abstulit ea ventus; et ullus locus non inventus est illis. Lapis autem qui percussit statuam, factus est in Petram magnam" (2:31-35):

ex interpretatione istius somnii a Daniele, patet quod status ecclesiae, quae fit Babylonia, a principio ad finem ejus ibi describatur; quod sit Babylonia quae describitur, est quia Rex Babelis illa in somnio vidit, et quia vidit statuam e regione sui; tum aperte dicitur a Daniele ad regem,

"Tu es caput ejus, quod aurum" (vers. 38):

successivi ejus ecclesiae status usque ad ultimum descripti sunt per statuae illius caput, pectus, brachia, ventrem, femora, crura et pedes; tum per aurum, argentum, aes, ferrum, et argillam, ex quibus statua a summo ad imum constitit; ex illis patet quod ecclesia illa in principio suo fuerit ex bono amoris in Dominum plena sapientia, nam "caput" ejus, quod supremum, significat sapientiam, et "aurum" bonum amoris in Dominum: quod ultimus status illius ecclesiae futurus sit absque omni bono amoris et absque omni sapientia, significatur per quod "digiti pedum ejus essent ex parte ferrum, et ex parte argilla"; nam haec ita interpretatur Daniel,

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (vers. 43):

"semen hominis" significat Divinum Verum, ita verum Verbi; et per hoc non fit cohaerentia, quia id in fine ecclesiae falsificatur per applicationem ad cultum hominum. Interitus ecclesiae istius describitur per quod "Lapis contriverit omnia statuae"; per "Lapidem" significatur Divinum Verum, et per "Petram" in quam factus est Lapis, significatur Dominus quoad illud; interitus ejus est ultimum judicium. Nova ecclesia, quae tunc a Domino instaurabitur, describitur per haec,

"Surgere faciet Deus caelorum regnum quod in saecula non peribit, ac regnum Ipsius populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, ipsum autem stabit in saecula" (vers. 44):

per "regnum" hic et alibi in Verbo significatur ecclesia; similiter per "hominem", In cujus forma fuit statua.

[6] Ecclesia quae postea fit Babylonia, etiam describitur per "arborem" visam regi Nebuchadnezari in somnio, apud Danielem,

"Videns fui, cum ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus magna: crevit arbor et robusta facta est, ut altitudo ejus pertigerit usque ad caelum, et prospectus ejus usque ad finem omnis terrae; folium ejus pulchrum, et flos ejus multus, sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et ex ea alebatur omnis caro. .... Sed ecce vigil et sanctus de caelo descendit, clamans ex viribus, .. sic dicens: Excidite arborem, et amputate ramos ejus, et dispergite florem ejus; fugiat bestia a sub ea, et aves a ramis ejus; verum stirpem radicum ejus in terra relinquite, et in vinculo ferri et aeris, in herba agri, et in rore caelorum tingatur, et cum bestia pars ejus in gramine terrae; cor ejus ab homine mutabunt, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super eum; .... usque dum noverint viventes quod Dominus altissimus in regno hominis" (4:7-14 [B.A. 10-17]):

quod Rex Nebuchadnezar, proinde Babel, per arborem illam et per omnia ejus, intelligatur, apertis verbis dicitur (vers. 17, 18, 19 [B.A. 20, 21, 22]); et quod regi contigerint illa quae audita sunt, nempe quod "expulsus sit ab homine", "cum bestia agri habitaverit", "herbam sicut boves comederit, usque dum septem tempora transiverunt", constat a versibus 29, 30, 31 [B.A. 32, 33, 34), illius capitis: quod haec illi evenerint propter amorem sui et fastum dominii sui, constat ab his illius verbis,

"Nonne haec est Babel magna, quam ego aedificavi in domum regni, per robur fortitudinis meae, et in gloriam honoris mei?" (vers. 27 [B.A. 30]):

et postea cum restitutus est,

"Ego Nebuchadnezar ... honorans Regem caelorum, cujus omnia opera veritas, et viae Ipsius judicium; et qui ambulant in superbia, potest humiliare" (vers. 34 [B.A. 37]):

per statum illum Nebuchadnezaris describitur status illorum post mortem qui se sicut dii super omnia ecclesiae extollunt; quod nempe "expellantur ab homine", hoc est, quod non quoad intellectum sint sicut homines amplius; quod "fiant bestiae, et gramen sicut boves comedant", et quod "crines eorum sicut aquilarum crescant, et ungues eorum sicut avium", per quae significatur quod prorsus sensuales sint, quod loco intelligentiae illis sit fatuitas, ac loco sapientiae insania; "comedere gramen", "crinem sicut aquilarum, et ungues sicut avium habere", significat sensuales fieri.

[7] Status successivi ecclesiae, quae demum fit Babylonia, etiam describitur per "quatuor bestias ascendentes ex mari", apud Danielem,

Visum est ei quod quatuor bestiae ascenderint e mari; "prima sicut alae aquilae illi, ... sed evulsae sunt alae ejus, et sublata est e terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Dein .. bestia alia secunda similis urso, et ad latus unum erexit se, .. tres costae in ore ejus inter dentes ejus, insuper sic dicentes ei, Surge, comede carnem multam. Post haec, ... ecce alia sicut pardus, cui alae quatuor quales avibus, super tergo ..", et ei "quatuor capita; et dominium datum illi est. Postea .... bestia quarta terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus suis conculcavit" (7:3-7):

quod per has "bestias" etiam successivi status ecclesiae a primo usque ad ultimum ejus descripti sint, videatur supra (n. 316, 556, 650, 780, 781): quod in primo statu fuerint in veris, et inde in intelligentia, significatur per "leonem cui alae aquilae", et qui postea apparuit "sicut homo, et ei cor hominis datum." Quod in ultimo statu sint in omnis generis falsis ex malo, significatur per "quartam bestiam, quae terribilis, comedit et contrivit, ac reliquum pedibus suis conculcavit"; de qua bestia plura dicuntur, vers. 23-25.

[8] Quod tunc ecclesia illa, quae facta Babylonia, destruetur, et nova ecclesia, quae Dominum colet, instaurabitur, intelligitur per haec ibi,

"Videns fui, ... et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis: .... Huic datum est dominium, .. gloria, et regnum, ut omnes populi, gentes et linguae Illum colerent; dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit. .... Et regnum et dominium, et majestas regnorum sub omnibus caelis, dabitur populo sanctorum altissimorum, cujus regnum regnum saeculi, et omnia dominia colent Ipsum, et obedient" (vers. 13, 14, 27):

per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et quoad Verbum; quod ab Ipso ecclesia instauranda sit quae Ipsum colet, intelligitur per quod Ipsi datum sit dominium, et gloria et regnum", quod "dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit"; et ecclesia ab Ipso instauranda intelligitur per "regnum datum populo sanctorum." Quod hoc futurum sit quando ecclesia facta est Babylonia, hoc est, ita devastata ut non amplius aliquod bonum nec verum ibi supersit, est quia tunc finis ejus est; ita quando non aliqua ibi ecclesia amplius: hic finis per "finem Babyloniae" intelligitur: non quod cultus illorum idololatricus in mundo, cum ipsis, destruendus sit, hic enim permansurus; verum non ut cultus alicujus ecclesiae, sed ut cultus paganismi; quare etiam iidem post mortem inter paganos veniunt, et non amplius inter Christianos. Ex illis autem, qui non Papam, nec sanctos et sculptilia, adoraverunt, sed Dominum, nova ecclesia a Domino colligitur.

[9] Idololatria Babylonica describitur apud Danielem,

Per statuam altam quam Rex Nebuchadnezar erexit, et de qua edixit ut omnes prociderent et adorarent illam, et quod qui id non facerent, projicerentur in medium fornacis ignis ardentis (3:1-7).

Eadem etiam describitur apud eundem,

Per statutum quod Darius Medus edixit, quod non peteret quis petitionem ab aliquo deo aut aliquo homine, nisi a rege; et quod qui a deo aut ab homine intra triginta dies aliquid petierit, conjiceretur in foveam leonum (6:8-10 [B.A. 7-9]):

per haec describitur Babel seu Babylonia quoad dominium super sancta, et quoad arrogationem Divinae potestatis; et exitium illorum describitur per quod omnes illi qui persuaserunt Dario ad faciendum statutum illud, conjecti sint in foveam leonum et devorati.

[10] Describitur etiam Babel apud Danielem,

Per quod Belschazar rex, magnates ejus, uxores ejus, et pellices ejus, biberint vinum ex vasis auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus e templo Hierosolymae, et quod simul laudaverint deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, et quod tunc scriptura in pariete ei apparuerit: post quam rex illa nocte occisus est (5:1 ad fin. ):

per haec repraesentabatur et inde significabatur profanatio sanctorum ecclesiae ab illis qui e Babylonia sunt, ac dominium usque in caelum extendunt; nam dicitur,

"Supra Dominum caelorum exaltasti te, dum vasa domus Ipsius adduxerunt ante te" (vers. 23).

Ex his apud Danielem constare potest quod per "Babyloniam" seu per "Babelem" in Verbo intelligatur amor dominii super orbem terrarum, tum super caelum, et super Ipsum Dominum; et quod ecclesia Domini successive fiat Babylonia; et quod sicut fit Babylonia, ita quoad omne bonum amoris et quoad omne verum fidei devastetur, et quod id sit finis ejus, nempe, quod non amplius sit ecclesia; et dum amplius non est ecclesia, adnumeratur gentibus idololatricis; praeter illos qui Dominum adorant, sanctum habent Verbum, et instructionem ex illo admittunt.

[11] Babel seu Babylonia etiam describitur apud Esaiam,

"Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, ut ponat eos super terram eorum. .... Fiet in die quo quietem daturus est Jehovah tibi a dolore tuo, .... ut enunties hanc parabolam de rege Babelis: ... Quomodo cessavit exactor, cessavit auri cupido; confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium": unde "quiescit, quieta est omnis terra, insonuerunt jubilo; etiam quercus gaudent propter te, cedri Libani, Ex quo tu occubuisti, non ascendit caesor super nos. Infernus inferius commotus est propter te, obviam veniendo tibi; excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae; surgere fecit e thronis eorum omnes reges gentium; omnes respondent et dicunt ad te, Etiamne tu infirmatus es sicut nos? nobis assimilatus es? Demissa est in infernum magnificentia tua, tumultus nabliorum tuorum; sub te substratus est vermis, et contegentes te vermiculus. Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, fili aurorae, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes: atqui tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra stellas" caeli "exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo: verum enim vero ad infernum demissus es, ad latera foveae. Videntes te considerant te, Num hic est vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit? .... Tu projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum. Non adunaberis cum illis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum. Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum, ut non resurgant et possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus. Surgam enim contra eos, dictum Jehovae Zebaoth, et exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem. ... Ponam te in hereditatem anatariae, et stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo. .... Et frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo illum" (14:1-25):

haec omnia dicta sunt de Babele, et non de aliquo diabolo qui creatus lucis angelus, et rebellis factus dejectus est in infernum, et ex primaevo suo statu vocatus est "Lucifer, filius aurorae": quod Babel hic describatur, constat a versu 4, et a versu 22 hujus capitis, ubi Rex Babelis, et Babel nominatur; dicitur enim "Enunties hanc parabolam de rege Babelis"; et postea, "Exscindam Babeli nomen et residuum." Sciendum est quod in Verbo per "regem" simile significetur quod per "regnum" ejus: quod Babel dicatur "Lucifer, filius aurorae", est quia, ut supra dictum est, Babel in principio est ecclesia quae in zelo pro Domino, pro bono amoris et pro veris fidei, tametsi intus in zelo pastorum ejus latet ignis dominandi per sancta ecclesiae super omnes quos sibi possunt subjicere; inde est quod Babel dicatur "Lucifer, filius aurorae"; propterea etiam vocatur

"Rex regum", in cujus manum data sunt omnia:

et quoque vocatur

"Caput statuae, quod erat aurum" (Daniel 2:37, 38):

tum etiam

"Arbor in medio terrae, altitudine magna" (Daniel 4:7, 19 [B.A. 10, 22]).

[12] Babel in initio etiam intellecta est per

Leonem, cui alae aquilae, et qui dein apparuit sicut homo, et ei cor hominis datum (Daniel 7:4);

et vocatur

Ornamentum regnorum, et decus magnificentiae Chaldaeorum" (Esaias 13:19):

et memoratur inter

Cognoscentes Jehovam (Psalmuss 87:4).

Quia nunc per "Babelem" in initio significatur talis ecclesia, ideo rex Babelis hic vocatur "Lucifer, filius aurorae"; "Lucifer" ex luce veri tunc, et "filius aurorae" ex initiamento lucis seu diei; nam "aurora" est ecclesia in suo initio. Sed usque in eo capite describitur ecclesia illa quoad statum ejus in fine, quando facta est "Babylon meretrix", qui status ejus est quando non amplius aliquod bonum amoris, nec aliquod verum fidei, superest: hic status ejus est, qui intelligitur per exitium et per damnationem ejus ad infernum; destructio illorum in mundo non alia est, quam quod post mortem sit infernum illis qui sibi Divinam potestatem arrogaverunt, et illam exercuerunt, et ob illum finem populos terrae tenuerunt in densa caligine aut caecitate, et in cultu idololatrico, imprimis qui homines a cultu Domini abduxerunt.

[13] Quoniam haec sunt quae in capite illo describuntur, velim illa quae inde allata sunt breviter explicare. "Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, ut ponat illum super terram eorum", significat novam ecclesiam post finem Babyloniae a Domino instaurandam: "in die illo enuntiabis parabolam hanc de rege Babelis, et dices, Quomodo cessavit exactor, cessavit auri cupido", significat liberationem a captivitate et servitute spirituali, in qua fuerunt qui sub dominio illius: "confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium", significat quod non amplius aliqua potentia illis per vera ex bono, quia in meris falsis ex malo sunt; haec impotentia est illis in mundo spirituali: "quieta est omnis terra, insonuerunt jubilo, etiam quercus gaudent propter te, cedri Libani, Ex quo tu occubuisti, non ascendet caesor super nos", significat quod illi qui in cognitionibus boni et veri sunt non amplius infestentur ab illis; "terra" est nova ecclesia quae ab illis quieta erit, "quercus" et "cedri Libani" sunt cognitiones boni et veri in sensu externo et interno, "non ascendet caesor" est quod non amplius infestatio: "infernus inferius commotus est propter te, obviam veniendo tibi, excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae, surgere fecit e throno eorum omnes reges gentium", significat jucundum vindictae illorum qui in inferno sunt: "omnes respondent et dicunt, Etiamne tu infirmatus es sicut nos? nobis assimilatus es? et demissa est in infernum magnificentia tua, tumultus nabliorum tuorum", significant jucundum illud ex eo, quod illis similis factus sit, et quod similiter in falsis mali: "quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, fili aurorae, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes", significant subsannationem quod talis factus sit, tametsi in principio fuerat in caelo, quia in bono amoris et in veris fidei; haec ab illis qui in inferno dicta sunt, quia illis qui ibi sunt nihil jucundius est quam ut possint aliquem e caelo detrahere, et per falsa mali perdere: "atque tu dixisti in corde tuo, Supra stellas caeli exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo", sunt quoque verba subsannationis super fastum dominii eorum, quod usque in caelum extendunt, et Divinam sibi potestatem arrogant, et sic omnia caeli et omnia ecclesiae suo arbitrio subjiciunt, ob finem ut colantur et adorentur sicut dii; "mons conventus ad latera septentrionis" est ubi est ascensus in caelos; "super stellas et super excelsa nubis" est super Divinum Verum ("stellae" sunt cognitiones boni et veri, "excelsa nubis" sunt vera interiora Verbi): "verumtamen ad infernum demissus es, ad latera foveae, videntes te considerant te, Num hic est vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?" est continuatio subsannationis illorum qui in inferno sunt, et quoque gloriationis inde quod e caelo dejectus sit; "latera foveae" sunt loca in inferno ubi mere falsa mali sunt; per "terram", "regna" et "orbem" significatur ecclesia, et per "urbes" significantur doctrinalia: "tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum", significant statum damnationis illorum; "vestimentum occisorum", "confossi gladio", et "cadaver conculcatum" significant damnationem profanationis veri: "non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum", significant damnationem graviorem quam reliquorum, quia omnia ecclesiae exstinxerat: "parate filiis ejus mactationem ob iniquitatem patrum illorum, ut non resurgant, possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus" significant exitium illorum in aeternum: "exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem", significant exitium totale, quia nihil boni et veri illis amplius est: "ponam te in hereditatem anatariae, et stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo", significant falsum infernale per destructionem veri: "frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum", significat quod in nova ecclesia non aliquae ratiocinationes ex falsis contra vera et bona existent. Praeterea illa quae in hoc capite sunt particularius explicata videantur in aliis locis hujus Libri (ut (supra, ) n. 208(b), 223(b), 304 (d, g), 331(b), 386(b), 405(e), 539(b), 589, 594(d), 608(a), 659(e), 687(b), 697(e), 724(e), 727(b), 730(b), 741(d), 768(e), 811(d).

[14] Apud eundem,

"Sic erit Babel, ornamentum regnorum et decus magnificentiae Chaldaeorum, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha; non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem, ita ut non moretur ibi Arabs, et pastores non faciant cubare; sed cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et saltabunt ibi satyri: respondebunt etiam ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus: propinquum est tempus ejus, ut veniat, et dies ejus non extrahetur" (13:19-22):

agitur in toto hoc capite de devastatione totali omnium boni et omnium veri ecclesiae apud illos qui e Babylonia sunt; per "Sic erit Babel", intelligitur in sensu litterae urbs magna Babel vocata, sed per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quae facta est Babylonia: Babel vocatur "ornamentum regnorum, et decus magnificentiae Chaldaeorum", ex sapientia illius ecclesiae in principio ejus, ut prius dictum est; in genere autem per "Babelem" seu "Babyloniam" intelligitur ecclesia in qua omnia bona amoris destructa et demum profanata sunt, et per "Chaldaeam" ecclesia in qua omnia vera fidei destructa et demum profanata sunt; inde est quod dicatur "eversio Dei, Sodoma et Gomorrha"; "Sodoma" etiam significat destructionem omnis boni per amorem sui, et "Gomorrha" destructionem omnis veri inde: "non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem", significat destructionem ejus in aeternum; "non habitari in aeternum" spectat destructionem boni, et "non incoli in generationem et generationem" spectat destructionem veri; nam qui bonum et verum destruunt, et postea loco illorum amplectuntur malum et falsum, non possunt reformari; aliter illi qui in malis et falsis sunt, et non bonum et verum destruxerunt, ut sunt gentes quae ignorant bonum et verum: "non morabitur ibi Arabs, et pastores non cubare facient", significat quod ecclesia tale desertum fiet; "Arabs" est qui in deserto vivit, sed quia ibi non seges aut fructus, non moratur ibi; simile fit cum grege pastorum, quando non datur pascuum: "cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus ochim", significat falsa et mala infernalia, quae illis; "tziim" sunt falsa infernalia, "ochim" sunt mala infernalia, "domus" est mens eorum qui tales sunt: "cubabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi", significat quod ibi falsificata vera et adulterata bona; falsificata vera sunt "filiae noctuae", adulterata bona sunt "satyri", "saltare" est gaudium ex amore spurco qui bonum amoris adulteravit: "respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum", significat illa adulterata et falsificata in doctrinis illorum.

[15] Describitur Babel similiter in aliis locis apud Prophetas:

– Ut apud Jeremiam,

Gladie, contra Babelem; "gladie, contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitabunt tziim cum ijim, et habitabunt in ea filiae noctuae; non sedebit amplius in aeternum, nec inhabitabit usque in generationem et generationem: juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ... non habitabit ibi vir, neque commorabitur in ea filius hominis" (50:35, 37-40).

Apud eundem,

"Fugite e medio Babelis, et eripite vir animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus: .... calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes: subito cecidit Babel, et confracta est. .... Ecce Ego contra te, mons perdens, dictum Jehovae, perdens universam terram: et extendam manum meam contra te, ut devolvant te de petris, et dem te in montem combustionis: nec sumant de te lapidem pro angulo. .... Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum, nec habitator" (51:6-8, 25, 26, 37).

Apud Esaiam,

"Jam audi" Babel "sedens secure, dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atque venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, plene venient super te, propter multitudinem praestigiarum tuarum, ob magnitudinem incantationum tuarum plurimam: confisa enim es in malitia tua, (dixisti, ) Non videns Me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: ideo veniet super te malum, quod non scies deprecari, et cadet super te calamitas, quam non poteris expiare; et veniet super te subito devastatio, non scies" (47:8-11):

ita describitur destructio Babelis non solum ibi, sed etiam In toto capite 47 apud Esaiam; ac in toto capite 50 et in toto capite 51 apud Jeremiam; tum cap. 21:8, 9, apud Esaiam; Psalmuss 137:1, 8, 9, apud Davidem. Etiam adulteratio boni et falsificatio veri a Judaeis describitur per scortationes illorum in Aegypto, et dein cum filiis Aschuris, et demum cum filiis Babelis et cum Chaldaeis (Ezech. cap. 16:1 ad finem; et cap. 23:1 ad finem): et per "scortationem in Aegypto" intelligitur falsificatio veri ex naturali homine, quae fit per fallacias, apparentias et scientifica; per "scortationem eorum cum filiis Aschuris" significatur falsificatio veri ex rationali homine, quae fit per ratiocinationes et per sophistica ex fallaciis, apparentiis et scientificis; per "scortationem eorum cum filiis Babelis et cum Chaldaeis" significatur adulteratio boni et profanatio veri.

[16] Quando itaque filii Israelis prorsus recesserunt a statutis quae erant repraesentativa spiritualium ecclesiae, per quae illis communicatio fuit cum caelo, tunc omnes dati sunt in manus regis Assyriae, non enim amplius apud illos fuit aliqua ecclesia repraesentativa, et inde nec aliqua communicatio cum caelo. De praevaricationibus illorum, et de transportatione illorum a rege Assyriae in urbes ejus, et quoque in Babelem, videatur 2 Regnum 17:1 ad fin. Simile factum est cum Judaeis; illi postquam ita adulteraverunt et profanaverunt omnia statuta, judicia et leges, quae repraesentabant bonum amoris et verum fidei, ut nihil boni et veri amplius superesset, et cum inde ecclesia illorum facta est Babylonia, tunc dati sunt in manum Nebuchadnezaris regis Babelis; non modo reges et principes eorum, et universus populus, sed etiam omnes thesauri domus Jehovae, et postea omnia vasa aurea ejus, et insuper ipsum templum combustum est (De quibus videatur 2 Regnum 24:1-20; 25:1-26: et praeterea Esaias 20:17, 18; Esaias 39:6, 7; Jeremias 20:4, 5; 21:4-10; 25:1-12; 27:6-22; 28:1-16; 29:1-21; 32:1-5; 34:1-7, 18-22; 35:11; 38:17-23; 39:2-18; 41:1-12; 52:1 ad finem). Transgressiones eorum fuerunt,

Quod Hierosolymam impleverint sanguine innocente (2 Regnum 24:4);

Quod suffiverint Baali, libaverint libamina diis aliis, quod posuerint abominationes in domo Jehovae, aedificaverint excelsa Baali, in valle Hinnomi traduxerint filios et filias suas Molecho (Jeremias 32:29-30):

per quae omnia significatur profanatio sanctorum ecclesiae; qualis profanatio etiam significatur per "Babelem": quare ne terra, per quam significabatur ecclesia, ab illis amplius profanaretur, et quoque ut Babel inde repraesentationem suam plene indueret, dictum fuit illis a Jeremia ut se sponte darent in manus regis Babelis, et qui se non darent, sed remanerent in terra, morerentur gladio, fame, et peste (Jeremias 25:1-11).

[17] Verum quoniam Dominus in illa gente nasceretur, ac Se manifestaret ubi tunc fuit ecclesia, et ubi Ipsius Verbum, ideo gens illa post septuaginta annorum captivitatem a Babele reducta fuit, et templum reaedificatum est; sed usque non alia ecclesia quam similis ecclesiae quae vocatur "Babylonia", apud illos permansit, ut constare potest ex pluribus quae Ipse Dominus de gente illa locutus est, et quomodo Ipsum receperunt; quare Hierosolyma denuo destructa est, et templum igne combustum.

[18] In genere sciendum est quod omnis ecclesia in principio sit sicut virgo, sed progressu temporis fiat meretrix; per gradus enim intrat in vitam mali, et inde amplectitur doctrinam falsi, sicut per gradus incipit amare semet et mundum; et tunc ab ecclesia fit vel Babylonia vel Philisthaea; Babylonia ab illis qui se super omnia amant, et Philisthaea ab illis qui mundum super omnia amant; nam sicut illi bini amores crescunt, ita homines ecclesiae adulterant et falsificant bona et vera Verbi, quod est a virgine fieri meretrix.

[19] Quod ecclesia prima post diluvium etiam Babylonia facta fuisset, nisi Dominus per dispersionem religionis illorum conatum impedivisset, repraesentatur et significatur per "turrim quae pertingeret usque in caelum", quam posteri Noachi ingressi sunt aedificare (de qua, cap. 11:1-9 Geneseos; quae singillatim explicata sunt in Arcanis Caelestibus, a n. 1283 ad 1328). Postquam ex Verbo ostensum est quid per "Babelem" seu "Babyloniam" in genere et in specie significatur, accincti transire possumus ad explicandum illa quae in hoc et in sequente capite de Babylonia et de ejus exitio praedicta sunt.

  
/ 1232  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 730

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

730. [Vers. 6.] "Et mulier fugit in desertum." - Quod significet ecclesiam inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris, constat e, significatione "mulieris", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 707); et ex significatione "deserti", quod sit ubi non vera sunt quia non bonum (de qua sequitur); et ex significatione "fugere illuc", quod sit commorari apud illos qui non in veris sunt, quia non in bono; et quia in fine ecclesiae pauci sunt qui in veris ex bono sunt, significatur inter paucos. Ex his constare potest quid illa verba involvunt, nempe quod Nova Ecclesia, quae Sancta Hierosolyma vocatur, quae per "mulierem" significatur, non adhuc institui posset, nisi apud paucos, ex causa quia prior ecclesia desertum facta est; et ecclesia vocatur "desertum" cum non bonum amplius; et ubi non bonum est, ibi nec sunt vera; et cum ecclesia talis est, tunc regnant mala et falsa, quae obstant, quin doctrina ejus, quae est doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, cum veris suis recipiatur; et cum doctrina non recipitur, non ecclesia est, nam ecclesia est ex doctrina.

[2] Primum aliquid dicetur de eo, quod non vera sint ubi non bonum: per bonum intelligitur bonum vitae secundum vera doctrinae ex Verbo; causa est, quia Dominus nusquam immediate influit in vera apud hominem, sed mediate per bonum ejus; bonum enim voluntatis ejus est, et voluntas est ipse homo; ex voluntate producitur et formatur intellectus, nam intellectus adjunctus est voluntati, ut quod voluntas amat intellectus videat, et quoque proferat in lucem; quare si voluntas non in bono est, sed in malo, tunc influxus veri a Domino in intellectum non conducit, nam dissipatur, quia non amatur, immo pervertitur, et verum falsificatur; ex eo patet cur Dominus non immediate influat in intellectum hominis, nisi quantum voluntas in bono est. Potest Dominus intellectum apud unumquemvis hominem illustrare, et sic cum Divinis veris influere, quoniam omni homini data est facultas intelligendi verum et hoc propter reformationem ejus; sed usque non influit, quoniam non manent vera, nisi quantum voluntas reformata est. Illustrare intellectum veris usque ad fidem, nisi quantum voluntas unum agit, etiam periculosum est; potest enim homo tunc vera pervertere, adulterare et profanare, quod damnosissimum est: praeterea vera quatenus sciuntur et intelliguntur, et non simul vivuntur, non sunt nisi quam vera inanimata; ac vera inanimata sunt quasi statuae quae absque vita. Ex his constare potest, unde est, quod non vera sint ubi non bonum, nisi quoad formam et non quoad essentiam.

[3] Quod talis sit homo ecclesiae in fine ejus, est quia tunc super omnia amat talia quae corporis et quae mundi sunt; et cum haec super omnia amantur, tunc illa quae Domini et quae caeli sunt, non amantur, nemo enim simul servire potest duobus dominis, quin unum amet, et alterum odio habeat; sunt enim opposita: ex amore enim corporis, qui est amor sui, et ex amore mundi, qui est amor divitiarum, quando super omnia amantur, profluunt omnia mala, et ex malis falsa, quae opposita sunt bonis et veris, quae ex amore in Dominum et ex amore erga proximum proveniunt: ex his paucis constare potest, unde est quod mulier dicatur "fugisse in desertum", hoc est, inter paucos, quia apud illos qui non in bono, et inde nec in veris sunt.

[4] In Verbo in plurimis locis dicitur "desertum", et quoque "solitudo" et "vastitas", et per illa significatur status ecclesiae, quando ibi non aliquod verum amplius est quia non bonum: quod ille status ecclesiae "desertum" dicatur, est quia in mundo spirituali, ubi commorantur illi qui non in veris sunt quia non in bono, est sicut desertum, ubi non viride in campis, nec messis in agris, nec arbor fructus in hortis, sed terra sterilis, arida et sicca: praeterea per "desertum" in Verbo significatur status ecclesiae apud gentes, quae in ignorantia veri sunt, et usque in bono vitae secundum suum religiosum, ex quo desiderant vera: et quoque per "desertum" in Verbo significatur status illorum qui in tentationibus sunt, quia in his bona et vera interclusa sunt per mala et falsa quae emergunt, et animo obversantur. Quod illa et haec per "desertum" in Verbo significentur, constare potest ex locis ibi, ubi "desertum" dicitur.

[5] Quod primum attinet, nempe quod per "desertum" intelligatur status ecclesiae quando ibi non aliquod verum amplius, quia non bonum, constat ex sequentibus:

- Apud Esaiam,

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?" (14:16, 17):

haec de Lucifero, per quem intelligitur Babel; et per "commovere terram, tremefacere regna, et ponere orbem in desertum", significatur destruere omnia ecclesiae vera et bona; "terra" est ecclesia, "regna" sunt vera ejus, "orbis" sunt bona ejus, ac "desertum" est quando illa non sunt: per "urbes ejus destruere" significantur doctrinalia; "urbs" significat doctrinam: adulteratio Verbi, per quam doctrina et inde ecclesia destruitur, hic significatur per "Babelem."

[6] Apud eundem,

"Super terra populi mei spina sentis ascendit, 1 quia super omnibus domibus laetitiae, urbe hilari; nam palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta: clivus et specula erit super speluncis in aeternum, gaudium onagrorum, pascuum gregum" (32:13, 14):

"super terra populi mei spina sentis ascendit" significat falsum mali in ecclesia; "spina sentis" est falsum mali, "terra" est ecclesia: "super omnibus domibus laetitiae, urbe hilari", significat ubi bona et vera doctrinae ex Verbo cum affectione recepta sunt: quid autem significatur per quod "palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula super speluncis, gaudium onagrorum, pascuum gregum", videatur supra (n. 410 [c]), ubi explicata sunt.

[7] Apud eundem,

"Per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios in desertum, putrescet piscis illorum, eo quod non sit aqua, et moriatur siti" (50:2):

per "ponere fluvios in desertum" significatur intellectum deprivare veris, ita hominem intelligentia. (Reliqua videantur supra, n. 342 [c] . explicata.) Apud Jeremiam,

"Vidi cum ecce Carmel desertum, et omnes urbes desolatae sunt coram Jehovah, .... vastitas erit tota terra" (4:26, 27):

per "Carmelem" significatur ecclesia spiritualis quae in veris ex bono est; quod illa "desertum", significat quod ibi non vera ex bono; per "urbes" quae "desolatae" significantur doctrinalia absque veris; per "totam terram" quae "vastitas" significatur ecclesia quod absque bono et inde absque veris.

[8] Apud eundem,

"Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii mei in desertum solitudinis; .... super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem" ejus (12:10, 12):

quod vera et bona ecclesiae prorsus destructa sint per falsa ex malo, significatur per quod "perdiderint vineam, conculcaverint agrum, redegerint agrum desiderii in desertum solitudinis", et quod "super omnes colles in deserto venerint vastatores, quia gladius Jehovae devorans"; "vinea et ager" significant ecclesiam quoad verum et bonum, "ager desiderii" illam quoad doctrinam, "desertum solitudinis" significat ubi illa non; "vastatores in deserto" significant mala ex non veris, "gladius Jehovae devorans" significat falsum destruens, "a fine terrae ad finem terrae" significat omnia ecclesiae.

[9] In Threnis,

"Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti" (5:9):

"cum periculo animarum adducere panem" significat difficultatem et discrimen comparandi sibi vera vitae ex Verbo; "propter gladium deserti" significat propter falsum mali regnans in ecclesia, falsificans vera et sic destruens illa.

[10] Apud Ezechielem,

Vitis "nunc plantata est in deserto, in terra ariditatis et sitis" (19:13):

per "vitem" significatur ecclesia, quae in principio capitis vocatur "mater, quae facta leaena": "plantata in deserto" dicitur cum in illa non amplius verum quia non bonum; "terra ariditatis" est non bonum sed loco ejus malum; et "terra sitis" est non verum sed loco ejus falsum.

[11] Apud Hoscheam,

"Contendite cum matre vestra, .... ut removeat scortationes suas a faciebus suis, .... ne forte exuam eam nudam, et sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram ariditatis, et occidam eam per sitim" (2:2, 3):

haec de ecclesia quae falsificavit vera Verbi; "mater" est ecclesia, et "scortationes" sunt falsificationes veri: deprivare illam omni vero sicut fuit antequam reformata, significatur per "exuere nudam", et "sistere illam secundum diem pari ejus": ecclesia absque bono significatur per "desertum" et "terram ariditatis", et deprivatio veri per "occidere siti"; "sitis" dicitur de veris, quia "aqua" quae sititur est verum; et "ariditas" dicitur de carentia boni, quia ex adustione.

[12] Apud eundem,

"Ille inter fratres ferox est, veniet eurus ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus" (13:15):

haec de Ephraimo, per quem intelligitur intellectus Verbi; qui "inter fratres ferox" dicitur, quando falsa animose defendit, ac pro illis contra vera pugnat: per "eurum ventum Jehovae" significatur ardor cupiditatis ex amore et fastu destruendi vera; qui "ex deserto ascendere" dicitur, quando ex intellectu in quo non sunt vera ex bono sed falsa ex malo; talis intellectus est "desertum", quia inanis et vacuus: quod ex ardore et fastu illo destruatur omne doctrinae et omne Verbi, significatur per "Exarescet scaturigo ejus et exsiccabitur fons ejus"; "scaturigo" est doctrina, et "fons" est Verbum.

[13] Apud Joelem,

"Ad Te, Jehovah, clamo; quia ignis comedit habitacula deserti, et flamma deflagravit omnes arbores agri; quia bestiae agri 2 glocitavit ad Te, quia exsiccati sunt rivi aquarum, et ignis comedit habitacula deserti" (1:19, 20):

"ignis comedit habitacula deserti, et flamma deflagravit omnes arbores agri", significat quod amor sui et fastus propriae intelligentiae consumpserit omnem perceptionem boni et omnem intellectum veri doctrinae ex sensu litterae Verbi; "ignis" significat amorem sui, et "flamma" fastum propriae intelligentiae, "habitacula deserti" significant bona doctrinae ex sensu litterae Verbi, et "arbores agri" cognitiones veri ejus; ille sensus vocatur "desertum" quando modo naturaliter, ita secundum apparentias, et non simul spiritualiter, ita secundum sensum genuinum, intelliguntur: "bestiae agri glocitant ad Te" significat lamentationes illorum qui naturales sunt, et usque desiderant vera; (quod "bestiae" significent affectiones naturalis hominis, videatur supra, n. 650): "quia exsiccati sunt rivi aquarum, et ignis comedit habitacula deserti", significat quod non sint vera et bona vitae inde amplius.

[14] Apud eundem,

"Venit dies Jehovae; .... ante eum comedit ignis, et post eum deflagrat flamma; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis, neque ereptio facta illi" (2 [1,] 3):

per "diem Jehovae" intelligitur finis ecclesiae, qui vocatur consummatio saeculi, et tunc adventus Domini; quod in fine ecclesiae amor sui et inde fastus propriae intelligentiae consumat omnia bona et vera ecclesiae, significatur per "Ante eum comedit ignis, et post eum deflagrat flamma"; "ignis" significat amorem sui, "flamma" fastum propriae intelligentiae (ut supra): "sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis", significat quod in principio, quando ecclesia illa apud antiquos instaurata fuit, intellectus veri ex bono fuerit, sed in fine, falsum ex malo; "hortus Eden" significat intellectum veri ex bono et inde sapientiam, et "desertum vastitatis" significat nullum intellectum veri ex bono, et inde insaniam ex falsis quae ex malo: "non ereptio facta illi" significat quod ne hilum veri ex bono.

[15] Apud Esaiam,

"Luget, languescit terra, erubuit Libanus, emarcuit, factus est Scharon sicut desertum, excussus est Baschan atque Carmel" (33:9):

per haec quoque describitur devastatio boni et desolatio veri in ecclesia; per "Libanum" significatur ecclesia quoad rationalem intellectum boni et veri; per "Scharonem", "Baschanem" et "Carmelem", illa quoad cognitiones boni et veri ex Verbi sensu naturali; quarum devastatio et desolatio significatur per "lugere", "languescere", "emarcescere", et "fieri sicut desertum"; "desertum" est ubi non verum quia non bonum.

[16] Apud Jeremiam,

"Quia adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti" (23:10):

per "terram adulteris plenam" significatur ecclesia, in qua bona et vera ejus ex Verbo adulterata sunt; per "maledictionem", propter quam luget terra, significatur omne malum vitae et falsum doctrinae; et per "pascua deserti", quae exaruerunt, significantur cognitiones boni et veri ex Verbo; "pascua" sunt illae cognitiones quia animum alunt, et "desertum" est Verbum cum adulteratum est.

[17] Apud Davidem,

Jehovah "ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem, terram fructus in salsuginem, ob malitiam habitantium in ea" (Psalmuss 107:33, 34):

per "fluvios qui ponuntur in desertum" significatur intelligentia ex intellectu veri, et quoque Verbi quoad sensum interiorem ejus, devastata per falsa ex malo; "fluvii" sunt talia quae intelligentiae, et "desertum" ubi non illa, sed loco eorum falsa ex malo: per "exitus aquarum" qui "ponuntur in siccitatem" significatur quod ultima intellectus, quae cognitiones veri et boni vocantur, sint absque omni luce et affectione spirituali veri; "aquae" significant vera, "siccitas" deprivationem eorum ex non luce et affectione, et "exitus" ultima eorum, qualia sunt vera sensus litterae Verbi: per "terram fructus" quae "ponetur in salsuginem" significatur bonum amoris et vitae profunde vastatum per falsa; "salsugo" est devastatio veri per falsa: et quia omnis devastatio per falsa est ex malo vitae, ideo additur, "ob malitiam habitantium in ea."

[18] Apud Jeremiam,

"Tolle oculos tuos ad colles, et vide ubi [non] stuprata es; super viis sedisti sicut Arabs in deserto; unde profanasti terram scortationi bus tuis et malitia tua" (3:2):

per haec quoque describitur adulteratio et falsificatio Verbi; per "stuprari" et "scortari" illae significantur: inde "Tolle oculos ad colles, et vide ubi [non] stuprata es", significat animadvertere ad cognitiones veri et boni in Verbo, quod adulteratae; "tollere oculos" significat animadvertere; "colles" significant cognitiones illas, propter lucos et arbores quae super illis, per quas illae significantur; etiam per "colles" significantur bona charitatis quae sic destructa: "super viis sedisti sicut Arabs in deserto" significat insidiari ne aliquod verum prodeat et recipiatur; "viae" sunt vera ecclesiae, "sedere in illis" est insidiari, et "Arabs in deserto" est qui sicut latro in deserto occidit et deprivat: "profanasti terram scortationibus et malitia" significat falsificationem veritatum Verbi ex malis quae facta sunt vitae.

[19] Apud eundem,

"O generatio, vos videte Verbum Jehovae; num desertum fui Israeli? num terra tenebrarum?" (2:31):

quod omne bonum vitae et verum doctrinae doceatur in Verbo, et non malum vitae ac falsum, intelligitur per "Videte Verbum Jehovae num desertum fui Israeli num terra tenebrarum?"

3] 19 3 ):

per "Aegyptum" et per "Edomum" significatur naturalis homo, qui perverterat vera et bona Verbi; quod ille destruendus sit, ut non videat nisi talia per quae confirmet illa, significatur per quod "Aegyptus erit in vastitatem, et Edom in desertum vastitatis": quod id propter adulterationem omnis boni et veri in Verbo, significatur per "propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem"; per "violentiam filiorum Jehudae" significatur adulteratio Verbi quoad bonum, et per "effusionem sanguinis innocentis" significatur adulteratio Verbi quoad vera ejus: (quod "Jehudah" significet ecclesiam caelestem, et quoque Verbum, videatur supra, n. 211, 433 [c] ; et quod "effundere sanguinem innocentem" significet violentiam inferre Divino Vero, ita adulterare verum Verbi, n. 329): adulteratio Verbi fit per scientifica naturalis hominis quando illa applicantur ad confirmandum falsa et mala, et is fit "vastitas" et "desertum" quando scientifica ejus fiunt confirmationes falsi et mali; "Aegyptus" significat scientifica illa, et "Edom" fastum qui per illa falsificat.

[21] Apud Malachiam,

"Esavum odio habui, et posui montes ejus vastitatem, et hereditatem ejus draconibus deserti" (1:3):

per "Esavum" significatur amor naturalis hominis; per "montes ejus" significantur mala ex amore illo; ac per "hereditatem" falsa ex malis illis; et per "dracones deserti" significantur merae falsificationes ex quibus illa.

[22] Quoniam apud gentem Judaicam omnia Verbi adulterata fuerunt, et ibi non verum amplius quia non bonum, ideo Johannes Baptista "in deserto" fuit, per quod repraesentabatur status illius ecclesiae, de qua re ita apud Evangelistas:

Johannes Baptista "fuit in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem" (Luc. 80 4 );

Quod praedicaverit in deserto Judaeae (Matthaeus 3:1-3; Marcus 1:2-4; Luca 3:2, 4, 5):

et apud Esaiam,

"Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in soli tudine semitam Deo nostro" (40:3).

Quare etiam Dominus de "Hierosolyma", per quam intelligitur ecclesia quoad doctrinam, dixit quod

"Relinquitur domus vestra deserta" (Luca 13:35):

"domus deserta" significat eccleSiam absque veris quia absque bono. Quid autem significatur per haec apud Matthaeum,

"Si dixerint vobis, Ecce" Christus "in deserto est, ne exeatis; si in conclavibus, ne credatis" (24:26),

videatur explicatum in Arcanis Caelestibus (n. 3900): per "Christum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, proinde quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo; et per "falsos Christos", de quibus illa dicuntur, significantur falsa doctrinae ex veris Verbi falsificatis. Ex allatis e Verbo locis constare potest quod per "desertum" intelligatur ecclesia ubi non vera quia non bonum, consequenter ubi falsum quia malum, nam ubi non verum et bonum ibi est falsum et malum; non datur utrumque simul, quod intelligitur per Domini verba, quod "nemo duobus dominis servire possit."

[23] (2) Quod per "desertum" etiam significetur status ecclesiae apud gentes, quae in ignorantia veri fuerunt, et usque in bono vitae secundum suum religiosum, ex quo desideraverunt vera, constare etiam potest ex locis in Verbo ubi de ecclesia apud gentes instauranda agitur:

- Apud Esaiam,

"Effundetur super 5 vos spiritus ex alto, tunc desertum erit in arvum, et arvum in silvam reputabitur; [et] habitabit in deserto judicium, et justitia in arvo considebit" (32:15, 16):

hic de illis qui in naturali bono sunt, et reformantur; influxus e caelo in illos significatur per "Effundetur Super 6 vos spiritus ex alto"; quod tunc verum ex origine spirituali eis implantabitur, significatur per quod "desertum erit in arvum"; "desertum" est naturalis homo destitutus veris, et "arvum" seu terra messis est naturalis homo fructificatus veris: quod inde ei scientia cognitionum veri et boni, significatur per quod "arvum in silvam reputabitur"; "silva" dicitur de naturali homine, sicut "hortus" de spirituali; quare per "silvam" significatur scientia, et per "hortum" intelligentia: quod inde in illo rectum et justum, significatur per quod "habitabit in deserto judicium, et justitia in arvo residebit"; "judicium" et "justitia" in spirituali sensu significant verum et bonum, sed in naturali rectum et justum.

[24] Apud eundem,

"Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum: dabo in deserto cedrum schittae, myrtum et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (41:18, 19);

haec quoque de reformatione et illustratione gentium; et per "aperire super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponere", significatur dare intelligentiam ex veris spiritualibus et ex veris naturalibus; "fluvii super clivis" significant intelligentiam ex veris spiritualibus, et "fontes in medio vallium" intelligentiam ex veris naturalibus: per "ponere desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum", significatur implere veris spiritualem hominem et naturalem, ubi prius non aliqua vera; spiritualis homo in quo non vera, intelligitur per "desertum", quoniam non prius aliquod verum ibi; et naturalis homo in quo [non] vera, intelligitur per "terram siccam", quia non prius influxus in illum spiritualis; vera in copia spirituali homini intelliguntur per "stagnum aquarum", et vera in copia naturali homini per "scaturigines aquarum": per "ponere in deserto cedrum schittae, myrtum et arborem olei", significatur dare vera rationalia et perceptionem illorum; et per "ponere in solitudine abietem, taedam et buxum", significatur similiter vera naturalia, quae sunt scientifica et cognitiones, cum earum intellectu; "cedrus" est verum rationale superius, "myrtus" verum rationale inferius, "arbor olei" perceptio boni et inde veri; "abies" est verum naturale superius, "taeda" est verum naturale inferius, et "buxus" est intellectus boni et veri ibi.

[25] Apud Davidem,

"Ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum, et facit ibi habitare famelicos, ut erigant urbem habitationis" (Psalmuss 107:35, 36):

pariter haec de illustratione gentium; et per "ponere desertum in stagnum aquarum", similia significantur quae mox supra: "et facit ibi habitare famelicos" significat pro illis qui desiderant vera; hi per "famelicos "et "esurientes in Verbo intelliguntur: "ut erigant urbem habitationis" significat ut ex illis sibi faciant doctrinam vitae; "urbs" est doctrina, et "habitare" est vivere.

[26] Apud Esaiam,

"Ecce Ego faciens novum, nunc progerminabit; .... etiam ponam in deserto viam, in solitudine fluvios: honorabit Me fera agri, dracones et filiae noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, fluvios in solitudine, ad potandum populum meum, electum meum" (43:19, 20):

etiam haec de nova ecclesia apud gentes a Domino instauranda; et per "desertum" significatur status ecclesiae apud illos qui in ignorantia veri sunt, et usque in desiderio sciendi illa; quid autem Singula in sensu spirituali significant, videatur supra (n. 518 [a]), ubi explicata sunt.

[27] Apud eundem,

"Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes Vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus" (51:3):

etiam haec de nova eccleSia apud gentes, quae agniturae Dominum; illa ecclesia intelligitur per "Zionem", et instauratio ejus ac reformatio eorum per "consolari"; per "desertum", quod ponetur Sicut Eden, et per "solitudinem" qui sicut hortus Jehovae, significatur sapientia et intelligentia ex amore in Dominum, quae illis qui prius in nullo intellectu veri, et in nulla perceptione boni fuerunt. (Sed haec videantur supra, n. 721 [b] , explicata.)

[28] Apud Davidem,

"Stillant habitacula deserti, et exultatione colles cingunt se, induunt prata gregem, et valles operiuntur frumento" (Psalmuss 65:13, 1412, 13]):

haec quoque de ecclesia apud gentes; et per "stillant habitacula deserti" significatur quod mentes eorum quae prius in ignorantia veri fuerunt, agnoscant et recipiant vera; "stillare" dicitur de influxu, agnitione et receptione veri, "habitacula" dicuntur de interioribus hominis, quae mentis ejus sunt, et "desertum" dicitur de statu ignorantiae veri: quod "colles cingant se exultatione" significat quod bona apud illos recipiant vera cum gaudio cordis: quod "prata induant gregem, et valles operiantur frumento", significat quod utraque mens, spiritualis et naturalis, recipiat vera sibi convenientia; "prata" significant illa quae mentis spiritualis et inde rationalis sunt, et "valles" illa quae mentis naturalis, ac "grex" verum spirituale, et "frumentum" verum naturale.

[29] Apud Esaiam,

" 7 Cantent.... laudem extremitas terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum; extollant vocem desertum et urbes ejus, villae quas inhabitat Arabia; cantent habitatores petrae, e capite montium clament" (42:10, 11):

haec de ecclesia apud illos qui remoti ab ecclesiae veris fuerunt, quia naturales et sensuales; illorum ignorantiae status intelligitur per "desertum", et eorum gaudium ex praedicatione et cognitione veri, per "cantare laudem et extollere vocem." (Quid reliqua significant, explicatum est supra, n. 406 8 .)

[30] Quoniam status ignorantiae veri, in quo fuerunt gentes, significatur per "desertum", de desiderium veri per "famem", et instructio a Domino per "cibationem", ideo factum est quod Dominus secesserit in desertum, ac ibi docuerit turbam quae Ipsum quaesivit, ac postea illos cibaverit; (quod hoc factum sit "in desertis" constare potest apud Matthaeum, cap. 14:13-22; 15:32-38; Marcus 6:31-34; 8:1-9; Luca 9:12-17): omnia enim quae a Domino [facta] sunt, et quoque quae cum Domino, repraesentativa fuerunt, quia correspondentiae; ita quoque illa: ex quibus, ut ex locis e Verbo supra adductis, patet quod "desertum" significet tale apud hominem quod non excultum et habitatum est, ita quod nondum vitale ex spirituali factum est; proinde applicate ad ecclesiam, quod non vivificatum per vera; ita religiosum apud gentes, quod paene inane et vacuum fuit, quia non habuerunt Verbum ubi sunt vera, et inde nec Dominum noverunt qui illa docet; et quia non illis vera fuerunt, ideo nec illorum bonum potuit aliud esse quam quale verum apud illos; bonum enim simile est suo vero, quia unum est alterius. Ex his constare potest quid per "desertum", ubi de gentibus agitur, significatur; nempe, non verum, et usque desiderium ad vivificandum suum bonum.

[31] (3) Quod etiam per "desertum" significetur status illorum qui in tentationibus sunt, quia in his vera et bona interclusa sunt per falsa et mala, quae emergunt et animo obversantur, constare potest ex vagatione filiorum Israelis in deserto quadraginta annis; per illam repraesentatus est omnis status tentationum, in quem veniunt illi qui regenerantur, ex quibus futura ecclesia. Omnis homo nascitur naturalis, et quoque vivit naturalis, usque dum fit rationalis; et cum factus est rationalis, tunc duci potest a Domino, et fieri spiritualis; quod fit per implantationem cognitionum veri ex Verbo, et simul tunc per aperitionem mentis spiritualis, quae recipit illa quae caeli sunt, ac per evocationem et elevationem cognitionum illarum e naturali homine, et per conjunctionem cum spirituali affectione veri: ipsa illa aperitio et conjunctio non dari possunt nisi quam per tentationes, quia homo in illis pugnat interius contra falsa et mala quae in naturali homine sunt: verbo, homo introducitur in ecclesiam, et fit ecclesia, per tentationes. Haec repraesentata fuerunt per vagationem et circumductionem filiorum Israelis in deserto: status hominis naturalis, antequam regeneratur, repraesentatus est per commorationem eorum in terra Aegypti, nam "terra Aegypti" naturalem hominem cum scientificis et cognitionibus, una cum cupiditatibus et appetitibus, quae in illo resident, significabat (ut constare potest ex illis quae supra de Aegypto, 654, dicta at ostensa sunt): at status spiritualis, qui est status ecclesiae apud hominem, repraesentatus est per introductionem filiorum Israelis in terram Canaanem, nam "terra Canaan" ecclesiam cum ejus veris et bonis, una cum ejus affectionibus et jucunditatibus, quae in illo resident, significabat: at reformatio et regeneratio hominis, antequam a naturali fit spiritualis, et sic ecclesia, repraesentabatur per illorum errores et vagationes in deserto quadraginta annis.

[32] Quod ita sit, et quod "desertum" illud significaverit statum tentationum, constare potest apud Mosen,

"Recordaberis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, et tentaret te, ac cognosceret quid in corde tuo, num custoditurus esses praecepta Ipsius, nec ne; et afflixit te, et esurire fecit te, et cibavit te manne, quod non noveras, nec noverunt patres tui, 9 ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo: vestis tua non inveterata est desuper te, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis" (Deuteronomius 8:2-4);

apud eundem,

"In deserto, quod vidisti, portaverat te Jehovah Deus tuus, sicut portat vir filium suum; .... ivit ante vos in via, ad investigandum vobis locum quo castrametaremini, in igne noctu ad monstrandum viam, .... et in nube interdiu" (Deuteronomius 1:31, 33);

apud eundem,

Jehovah, "qui duxit te per desertum magnum et formidabile, serpentis, presteris et scorpionis et sitis, ubi non aquae; qui eduxit tibi aquas e petra scopuli, et cibavit te manne in deserto ut affligeret te et tentaret, ad benefaciendum tibi in posteritate tua" (Deuteronomius 8:15, 16);

apud eundem,

Jehovah invenit Jacobum "in terra deserti, in inanitate, ejulatu, solitudine; circumduxit eum, instruxit eum, custodivit eum sicut pupillam oculi" (Deuteronomius 32:10):

per singula quae hic dicuntur, tum per singula quae de profectionibus filiorum Israelis in deserto, ab exitu eorum ab Aegypto ad introitum in terram Canaanem, in Libro Exodi memorantur, describuntur tentationes, in quibus sunt fideles, antequam fiunt spirituales, ita antequam implantantur bona amoris et charitatis cum illorum veris, quae faciunt ecclesiam apud hominem.

[33] Qui novit quales sunt tentationes spirituales, is novit quod homo, cum in illis est, tunc infestetur a malis et falsis, adeo ut vix aliter sciat quam quod in inferno sit; tum quod Dominus apud hominem pugnet contra illa ex interiori; ut et, quod interea sustentet illum cibo et potu spirituali, quae sunt bona et vera caeli; quod naturalis homo illa fastidiat; quod naturalis homo sic usque dometur et quasi moriatur cum suis concupiscentiis; et quod ille sic subjiciatur spirituali homini; et quod homo sic reformetur et regeneretur, ac introducatur in ecclesiam: haec sunt quae omnia, quae de filiis Israelis in deserto memorantur, involvunt. [Ut sciatur] quod involvant talia, licet quaedam ex allatis singillatim exponere:

[34] - (1.) Quod homo in tentationibus infestetur a malis et falsis, adeo ut vix sciat aliter quam quod in inferno sit, intelligitur per quod "Jehovah duxerit te per desertum magnum et formidabile, serpentis, presteris, scorpionis, et sitis ubi non aquae": per "desertum magnum et formidabile" significantur graves tentationes; per" serpentem, presterem, scorpionem", significantur mala et falsa cum persuasionibus emergentia ex sensuali et naturali homine; "serpentes" sunt mala inde, "presteres" sunt falsa inde, et "scorpiones" sunt persuasiones per "sitim ubi non aquae" significatur defectus et interclusio veri. Illa quoque intelliguntur per quod "Jehovah afflixerit te, et tentaverit te, ut cognosceret quid in corde tuo."

[35] (2.) Quod Dominus apud hominem pugnet contra mala et falsa quae ab inferno, significatur per quod "Jehovah invenerit Jacobum in deserto, in inanitate, ejulatu, solitudine, custodiverit eum sicut pupillam oculi sui"; quod "portaverit eum sicut portat vir filium suum"; quodque "praeiverit illis in igne noctu, et in nube interdiu."

(3.) Quod Dominus interea sustentet hominem cibo et potu spirituali, quae sunt bona et vera caeli, significatur per quod "cibaverit illos manna", quod "eduxerit illis aquas e petra scopuli", et quod "duxerit et instruxerit illos"; per "mannam" intelligitur bonum amoris caelestis, et per "aquas e petra scopuli" intelliguntur vera illius boni a Domino.

(4.) Quod naturalis homo illa in tentationibus fastidiat, intelligitur per cupiverint cibos Aegypti; quare hic dicitur quod "Jehovah afflixerit te, esurire fecerit te, et cibaverit manna."

[36] (5.) Quod usque naturalis homo dometur, et quasi moriatur cum ejus concupiscentiis, et subjiciatur spirituali homini, repraesentatum est per quod omnes qui Aegypto exiverunt, et illuc redire cupiverunt, ac in terram Canaanem intrare renuerunt, mortui sint in deserto, et quod infantes illorum in illam introducti sint: quod haec per illa repraesentata et significata sint, non sciri ac videri potest nisi quam ex senSu spirituali. (6.) Quod homo post tentationes spiritualis fiat, ac introducatur in ecclesiam, et per ecclesiam in caelum, repraesentatum est per introductionem illorum in terram Canaanem, nam "terra Canaan" significabat ecclesiam, et quoque caelum; et id significatur per quod "Jehovah afflixerit te, et tentaverit te, ad benefaciendum tibi in posteritate tua": vita illorum spiritualis describitur per quod Jehovah docuerit illos quod "non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae." Quod "non vestis eorum inveterata fuerit, et pes eorum non intumuerit", significat quod naturalis homo non laesus sit per afflictiones illas; "vestes" enim significant vera naturalis hominis, ac "pes" ipsum naturalem hominem. Praeterea per "quadraginta", sive annos sive dies, significatur integra duratio tentationum (videatur supra, n. 633).

[37] Similia involvunt haec apud Davidem,

"Errarunt in deserto [in] solitudine 10 viae, urbem habitationis non invenerunt, famelici et sitibundi; cum anima eorum in "via" deficeret, clamarunt ad Jehovam duxit eos in 11 via recti, ut irent ad urbem habitationis" (Psalmuss 107:4-7):

haec in genere dicta sunt de redemptis, in specie de filiis Israelis in deserto, et per illa verba describuntur tentationes illorum qui regenerantur a Domino; et per "urbem habitationis" quam non invenerunt, significatur doctrina vitae, quae apud hominem facit ecclesiam; et quia ecclesia formatur apud hominem per vi tam secundum doctrinam, exactis tentationibus, dicitur quod Jehovah "duxerit eos in 12 via recti, ut irent ad urbem habitationis"; defectus veri usque ad desperationem, et usque desiderium ejus, significatur per quod "famelici et sitibundi essent, ut anima eorum in via deficeret."

[38] Apud Jeremiam,

"Recordatus sum.. juventutis tuae, amoris desponsationum tuarum, cum ivisti post Me in deserto, non dixerunt, Ubi Jehovah, qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, qui duxit nos in deserto, in terra solitudinis et foveae, in terra siccitatis et umbrae densae, in terra per quam non transivit vir, neque habitavit homo? Et duxi vos in terram frugis, ad comedendum fructum ejus et bonum ejus" (2:2, 6, 7):

per "juventutem" et "amorem desponsationum", quorum recordatus est Jehovah, significatur status reformationis et regenerationis hominis, dum a naturali fit spiritualis; quia homo per id conjungitur Domino, et quasi desponsatur Ei, est id quod intelligitur per "amorem desponsationum": quia id fit per tentationes, dicitur "cum ivisti post Me in deserto"; status tentationum describitur per "Duxit me in deserto, in terra solitudinis et foveae, in terra .siccitatis et umbrae densae"; "desertum" significat illum statum, "terra solitudinis et foveae" significat illum quoad mala et falsa quae emergunt, "terra siccitatis et umbrae densae" significat perceptionem boni et intellectum veri obscuratum: status hominis post tentationes describitur per "Duxi vos in terram frugis, ad comedendum fructum ejus et bonum ejus", per quae significatur quod introducti in ecclesiam, ubi vera doctrinae, per quae appropriatio boni amoris et charitatis; "terra" significat ecclesiam, "terra frugis" illam quoad vera doctrinae, "comedere" significat appropriari, "fructus" bonum amoris, ac "bonum" bonum charitatis et vitae.

[39] Apud Ezechielem,

"Educam vos ex populis, et congregabo vos e terris et ducam vos in desertum populorum, et disceptabo ibi vobiscum facies ad facies, quemadmodum disceptavi cum patribus vestris in deserto terrae Aegypti; .... tunc transire faciam vos sub virga, et adducam vos in vinculum foederis" (20:34-37):

hic quoque "desertum" pro statu tentationum; qui status hic vocatur "desertum populorum", et quoque "desertum terrae Aegypti", quia intelligitur status naturalis hominis ante regenerationem, qui ex eo quod ibi non bona et non vera tunc, sed mala et falsa, est desertum et solitudo; at quando inde falsa et mala exterminata sunt, ac vera et bona loco eorum implantata, tunc fit ille ex deserto Libanus et hortus: "disceptare cum illis in deserto facies ad facies" significat monstrare illis ad vivum et ad agnitionem quales sunt, nam in tentationibus emergunt et apparent mala et falsa hominis; "facies ad facies" est ad vivum et ad agnitionem: quod postquam homo dura passus est, conjunctio fiat cum Domino, quae est reformatio, significatur per "Tunc transire vos faciam sub virga, et adducam vos in vincula foederis"; "transire facere sub virga" est dura pati, et "vinculum foederis" est conjunctio cum Domino.

[40] Apud Hoscheam,

"Visitabo super illam dies baalium, .... quibus ivit post amasios suos; .... propterea ecce... deducam 13 vos in desertum, et postea loquar super cor ejus, et dabo illi vineas ejus inde, et vallem Achoris in ostium spei, et respondebit illic juxta dies adolescentiae suae, et juxta dies ascendere ejus e terra Aegypti; et in die illo.... vocabis, Marite mi, et non vocabis amplius Me, Baal mi" ( 14 21316 15 vos in desertum"; quod dein consolandi, significatur per "postea loquar super cor ejus"; quod illis tunc vera spiritualia et naturalia, significatur per "Dabo illi vineas ejus inde, et vallem Achoris": quod postea influxus boni e caelo et inde gaudium erit sicut apud illos qui ex Ecclesiis Antiquis fuerunt, et e naturalibus facti sunt spirituales, significatur per quod "respondebit " seu cantabit "illic juxta dies adolescentiae suae, et juxta dies ascendere ejus e terra Aegypti"; "dies adolescentiae" significant tempora Antiquae Ecclesiae; "juxta dies ascendere ejus ex Aegypto" significat cum e naturalibus facti sunt spirituales, : conjunctio tunc cum Domino per affectiones veri, rejectis cupiditatibus e naturali homine, significatur per "In die illo vocabis Me, Marite mi, et non vocabis amplius Me, Baal mi."

[41] Quoniam "desertum" significat statum tentationum, et "quadraginta" sive anni sive dies integram durationem a principio ad finem, ideo tentationes Domini, quas prae reliquis immanissimas a pueritia usque ad passionem crucis, sustinuit, intelliguntur per tentationes quadraginta dierum in deserto, de quibus ita apud Evangelistas,

"Jesus deductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo, et cum jejunasset dies quadraginta et noctes quadraginta, postea esurivit; et accessit ad Ipsum tentator" (Matthaeus 4:1-3; Luca 4:23);

"Spiritus" Jesum "impellens fecit exire in desertum; et erat.., in deserto dies quadraginta, tentatus.., et erat cum bestiis" (Marcus 1:12, 13):

per haec non intelligitur quod Dominus solummodo quadraginta diebus, et in fine eorum, a diabolo tentatus sit; sed quod per omnem suam vitam usque ad ultimam, quando Ipsi in Gethsemane anxietas cordis immanis, ac postea passio crucis dira fuit; nam Dominus per tentationes in humanum, quod Ipsi fuit ex matre, admissas, subjugavit omnia inferna, et simul glorificavit Humanum suum: (sed de his Domini tentationibus videantur quae in Arcanis Caelestibus scripta sunt, quae in unum collecta sunt in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 201): omnes illae tentationes Domini significantur per "tentationes in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus", quoniam "desertum" significat statum tentationum, et "quadraginta dies et noctes" omnem earum durationem. Causa quod non plura de illis apud Evangelistas scripta sunt, est quia de illis non plura revelata sunt; at usque apud Prophetas, et imprimis in Psalmus is Davidis, large describuntur. Per "bestias", cum quibus Dominus dicitur fuisse, significantur societates infernales; ac per "jejunationem" ibi significatur afflictio, qualis est in tentationum pugnis.

[42] (4) Quod per "desertum" etiam significetur infernum, est quia "desertum" dicitur ubi non messis nec habitatio, tum ubi sunt ferae, serpentes, dracones, per quae significatur ubi non est verum doctrinae et bonum vitae; consequenter ubi sunt concupiscentiae ex malis amoribus, et inde falsitates omnis generis; et quia haec in inferno sunt, et illa in deserto, ideo ex correspondentia "desertum" etiam significat infernum. Praeterea naturalis homo apud unumquemvis, quamdiu is 16 separatus est a spirituali, qualis est ante regenerationem, est infernum, ex causa quia omne malum hereditarium, in quod homo nascitur, insidet ejus naturali homini, et inde non ejicitur, hoc est, removetur, quam per influxum Divini Veri per caelum a Domino; et is influxus non datur in naturalem hominem nisi per spiritualem; naturalis enim homo est in mundo, et spiritualis in caelo; quare primum aperiendus est spiritualis homo antequam e caelo a Domino removeri potest infernum, quod est in naturali homine.

[43] Quomodo illud removetur, repraesentatum est per hircum Asasel vocatum, ejectum in desertum; per "hircum" enim ex correspondentia significatur naturalis homo quoad ejus affectiones et cognitiones, ac in opposito sensu quoad ejus cupiditates et falsitates. De hoc hirco ita legitur apud Mosen,

Quod Aharon acciperet duos hircos, et daret super illis sortes, unam pro hirco sacrificando, alteram pro Asasele; et postquam per sanguinem juvenci sacrificati, et hirci sacrificati, expiaverit Tentorium conventus et altare, imponeret manus suas super caput hirci Asasel, et confiteretur super eo iniquitates et peccata filiorum Israelis, quae dabit super caput hirci, et postea mitteret illum per manum viri destinati in desertum. "Sic portabit hircus super se omnes iniquitates" filiorum Israelis "in terram excisionis" et desertum; et quoque in deserto combureretur cutis, caro et fimus juvenci et hirci sacrificati; sic expiarentur et mundarentur ab omnibus peccatis (Levit. 16:5-34 17 ):

haec mandata sunt ut per ea repraesentaretur expiatio, hoc est, purificatio a malis et falsis; quod bini hirci ad illam repraesentandam accepti fuerint, erat quia "hircus" ex correspondentia significabat naturalem hominem; "hircus qui sacrificandus erat" naturalem hominem quoad partem 18 purificatam, et "hircus qui mittendus erat in desertum" naturalem hominem non purificatum: et quia hic scatet omnis generis cupiditatibus et immunditiis, ut supra dictum est, ideo ille "e castris emissus est in terram excisionis et desertum", ut exportaret iniquitates et peccata omnium in illa ecclesia; per "terram excisionis" et "desertum" significatur infernum: impositio manuum ab Aharone super capite ejus, et confessio peccatorum, repraesentabat communicationem et translationem; ita enim fit quando homo a peccatis purificatur seu expiatur, nam peccata tunc ad infernum remittuntur, ac loco illorum implantantur affectiones boni et veri; hae quoad partem repraesentabantur per "adipes" qui sacrificabantur ex juvenco et ex hirco altero, perque "sanguinem" illorum, ac imprimis per "holocaustum ex ariete" (de quo ibi, vers. 5 et 24); nam "aries" ex correspondentia significat naturalem hominem quoad bonum charitatis. At sciendum est quod populus Israeliticus per haec ne hilum purificatus a peccatis fuerit, sed quod solum ita repraesentata fuerit purificatio naturalis hominis, dum regeneratur: omnia regenerationis hominis per talia externa, imprimis per sacrificia, repraesentabantur; et id propter conjunctionem caeli cum ecclesia illa per externa cultus, quorum interna, quae repraesentabantur, spectata sunt in caelis. Quis non videre potest quod peccata totius coetus non transmitti possint in hircum, et ab illo deferri in infernum? Ex his constare potest quid, "desertum" in vario sensu significat.

Notas de rodapé:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232