Van Swedenborgs Werken

 

De Coelo et de Inferno #382

Bestudeer deze passage

  
/ 603  
  

382. [primo] Genuinus amor conjugialis est in caelo intimo, quia angeli ibi in conjugio boni et veri sunt et quoque in innocentia angeli inferiorum caelorum etiam in amore conjugiali sunt, sed quantum in innocentia, nam amor conjugialis in se spectatus est status innocentiae; quapropter inter conjuges, qui in amore conjugiali sunt, jucunda caelestia sunt; coram animis illorum sunt paene similes innocentiae lusus, sicut inter infantes; nam nihil non jucundat mentes eorum; caelum enim cum quo gaudio influit in singula vitae eorum. Quapropter amor conjugialis repraesentatur in caelo per pulcherrima. Vidi illum repraesentatum per virginem pulchritudinis inexpressibilis cinctam candida nube dictum est, quod ex amore conjugiali sit omnis pulchritudo angelis in caelo. Affectiones et cogitationes ex illo repraesentatur per auras adamantinas ex quasi pyropis et rubinis scintillantes, et hoc cum deliciis quae afficiunt interiora mentium. Verbo in amore conjugiali se repraesentat caelum, quia caelum apud angelos est conjunctio boni et veri, et haec conjunctio facit amorem conjugialem.

382b. [secundo] Conjugia in caelis differunt a conjugiis in terris, in eo, quod conjugia in terris insuper sint propter procreationem sobolis, non autem in caelis loco illius procreationis est in caelis procreatio boni et veri. Quod haec procreatio loco illius sit, est quia conjugium eorum est conjugium boni et veri, ut supra ostensum est, et in eo conjugio supra omnia amatur bonum et verum, ac eorum conjunctio ideo haec sunt quae ex conjugiis in caelis propagantur. Inde est, quod per "nativitates" et "generationes" in Verbo significentur nativitates et generationes spirituales, quae sunt boni et veri per "matrem et patrem" verum conjunctum bono quod procreat; per "filios et filias" vera et bona quae procreantur: et per "generos et nurus" conjunctiones horum, et sic porro. 1 Ex his patet, quod conjugia in caelis non sint sicut conjugia in terris; in caelis sunt nuptiae spirituales, quae non nuptiae vocandae sunt, sed conjunctiones mentium ex conjugio boni et veri, in terris autem sunt nuptiae, quia non solum spiritus sunt, sed etiam carnis: et quia non nuptiae sunt in caelis, ideo bini conjuges ibi non dicuntur maritus et uxor, sed conjux alterius ex idea angelica conjunctionis duarum mentium in unam, vocatur voce quae significat suum mutuum vicissim. Ex his sciri potest, quomodo intelligenda sunt Domini verba de nuptiis (Luca 20:35-36). 2

Voetnoten:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "conceptiones," "partus," nativitates," et "generationes." significent tales spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei (613, 1145, 1755 [1755?] 2020, 2584, 3860, 3868, 4070, 4668, 6239, 8042, 9325, 10197 [10249?]). Quod inde "generatio" et "nativitas" significent regenerationem et renascentiam per fidem et amorem (5160, 5598, 9042, 9845).

Quod "mater" significet ecclesiam quoad verum, ita quoque verum ecclesiae; "pater" ecclesiam quoad bonum, ita quoque bonum ecclesiae (2691, 2717, 3703, 5580 [5581?] 8897).

Quod "filii" significent affectiones veri, ita vera (489, 491, 533, 2623, 3373, 4257, 8649, 9807).

Quod "filiae" affectiones boni, ita bona (489, 490, 491, 2362, 3963, 6729, 6775, 6778, 9055),

Quod "gener" significet verum associatum affectioni boni (2389).

Quod "nurus" significet bonum associatum suo vero (4843).

2. [Editor's footnote] xx. pro "xxi."

  
/ 603  
  

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1755

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

1755. Quod ‘hi accipient portionem suam’ significet quod dati sint in illorum potestatem, constat ex illis quae supra ad vers. 21 dicta sunt, quod nempe Dominus nihil ab illis habere vellet, quia nihil roboris Domino inde: quod dati sint in potestatem angelorum ita se habet: angeli sunt qui dominantur super spiritus malos et infernales, ut a multa experientia mihi constitit; Dominus autem praevidet ac videt omnia et singula, et providet ac disponit omnia et singula, sed quaedam ex permissione, quaedam ex admissione, quaedam ex venia, quaedam ex beneplacito, quaedam ex voluntate; ipsum dominari velle est aliquod proprium humanum diversum ab illis quae accipiunt a Domino; sed usque omne dominium est amoris et misericordiae absque velle dominari: verum haec quia arcaniora sunt, non ad intellectum dici possunt paucis; satis est scire quod spiritus mali et infernales dati sint in potestatem 1 angelorum, et quod Dominus omnia et singula, etiam singularissima gubernet; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de Providentia et Permissionibus.

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3373

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

3373. ‘Et semini tuo’: quod significet verum, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit verum, de qua n. 29, 255, 1025, 1447, 1610, 1 1940, 1848, 3310; ita verum quod a Divino Domini, quod est ‘semen tuum’. Qui Verbum modo secundum sensum litterae capiunt, non aliter scire possunt quam quod ‘semen’ sit posteritas, proinde hic posteritas Jishaki ex Esavo et Jacobo, principaliter ex Jacobo, quia in illa gente fuit Verbum, et historica de illis tot ibi existant; sed in sensu interno per ‘semen’ non aliqua posteritas ex Jishako intelligitur, sed omnes illi qui filii sunt Domini, ita filii regni Ipsius, seu quod idem, qui in bono et vero sunt quae a Domino; et quia illi sunt ‘semen’, sequitur quod ipsum bonum et verum a Domino sit ‘semen’, nam inde sunt filii, quapropter etiam ipsa vera quae a Domino vocantur ‘filii regni’, apud Matthaeum,

Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus, semen sunt filii regni, 13:37, 38;

inde quoque in genere per ‘filios’ significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623:

[2] quisque, 2 qui aliquantum altius seu interius cogitat, scire potest 3 quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in 4 bono amoris in Dominum et 5 charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; 6 quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, Joh. 12:40;

et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse, Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, Joh. 8:33, 39, 44; per ‘Abrahamum’ hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per ‘semen Abrahami, Jishaki et Jacobi’ in Verbo 7 et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui ‘semen Domini’ sunt, hoc est, qui' in bono et vero fidei in Ipsum: quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has si

3. The Manuscript has quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum, quae benediceretur prae omnibusaliisgentibus et populis in tellure, illa eorum posteritas

4. The Manuscript has amore

5. The Manuscript has in charitate

6. The Manuscript has quare de illis ita Dominus, Joh. 21:33, 39, 44.

7. The Manuscript has ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.