Van Swedenborgs Werken

 

De Coelo et de Inferno #269

Bestudeer deze passage

  
/ 603  
  

269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. 1 Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini qui 2 vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur.

Voetnoten:

1. [Swedenborg's footnote] Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858).

Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (918 [917?] 1040, 8858); illustratum per exempla (8854, 8857).

Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (7648).

Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936).

Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934 [6935?] 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).

2. [Editor's footnote] qui pro "quae"

  
/ 603  
  

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1571

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

1571. Quod ‘fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores pecoris Loti’ significet quod internus homo et externus non concordarent, constat a significatione ‘pastorum pecoris’ quod sint qui docent, ita quae cultus sunt, sicut cuivis notum esse potest; quare illis confirmandis e Verbo non immorandum: haec spectant illa quae in vers. praec. 5 dicta sunt ‘tentoria’, quae quod significent cultum, ibi indicatum est; quae dicuntur in vers. mox praec. 6, spectant illa quae vers. 5 dicta sunt ‘grex et armentum’, quae quod sint possessiones seu acquisitiones, etiam ibi indicatum est: hic quoniam agitur de cultu nempe Interni hominis et Externi, qui quia nondum concordarunt, hic dicitur quod ‘lis fuit inter pastores’, ‘Abram’ enim repraesentat internum hominem et ‘Lotus’ externum: in cultu imprimis noscitur quae et qualis discrepantia est inter hominem internum et externum, immo in singulis cultus, in quo cum internus homo vult spectare fines regni Dei et externus vult spectare fines mundi, inde discrepantia quae in cultu se manifestat, et quidem in tantum ut discrepantiae minimum animadvertatur in caelo. Haec sunt quae significantur per ‘litem inter pastores pecoris Abrami, et pastores pecoris Loti’: causa quoque adjungitur, nempe quod ‘Canaanita et Perizzita esset in terra’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6159

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6159. ‘Et ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris’: quod significet ut inde veri bonum in omnibus et singulis, constat ex significatione ‘cibi’ 1 quod sit veri bonum, de qua n. 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655, et ex significatione ‘illorum qui in domibus’ quod sint omnia et singula boni ex vero; ita ‘ad cibum illis in domibus’ est veri bonum in omnibus et singulis. Cum hoc quod veri bonum sit in omnibus et singulis, ita se habet: homo sicut regeneratur ita bonum se insinuat in omnia et singula ejus, fit enim affectio boni universale regnans apud illum; et quod universaliter regnat, hoc regnat singulariter, hoc est, in omnibus et singulis; hoc constare potest ab affectione dominante apud unumquemvis; ea affectio quaecumque sit, in singulis ejus voluntatis adest, etiam in singulis cogitationis; et quamvis non semper in cogitatione adesse apparet, usque tamen est in illa; quod non appareat, est quia illis momentis induitur affectionibus quae per objecta insinuantur, quae affectiones prout exuuntur ita se affectio dominans sistit conspicuam;

[2] hoc non melius constare potest quam a spiritibus et angelis; spiritus qui mali, seu apud quos malum dominatur, in omnibus et singulis sunt mali, etiam cum verum loquuntur et bonum agunt, nam per haec non intendunt aliud quam decipere alios ut credant esse bonos, et sic sub specie boni fallant; hoc cum fit, manifeste auditur solum ex sono loquelae eorum, tum percipitur ex sphaera eorum; angeli in caelo apud quos bonum dominatur, hoc est, universaliter regnat, in omnibus et singulis sunt boni, hoc est, apud illos bonum a Domino ex omnibus et singulis elucet, etiam si aliquid mali in externa forma faciunt usque est finis seu intentio ut inde bonum eveniat. Ex his constare potest quod, ubi bonum universaliter regnat, in omnibus et singulis regnet; similiter ubi malum; nam universale regnans existit tunc primum cum omnia et singula talia sunt, et secundum horum quale et quantum est universale; nam quod dicitur universale, hoc est universale ex eo quod singulariter sit in omnibus.

Voetnoten:

1. The Manuscript inserts quod cibi, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.