Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8781

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Voetnoten:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6342

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6342. ‘Reuben primogenitus meus’: quod significet fidem quae apparenter priore loco, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides intellectu, de qua n. 3861, 3866; et confessio fidei Ecclesiae, in communi, n. 4731, 4734, 4761; et ex significatione ‘primogeniti’ quod sit priore loco esse, de qua n. 3325; at quod fides sit priore loco non nisi quam apparenter, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 6256, 6269, 6272, 6273.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6269

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6269. ‘Et misit Israel dextram suam, et posuit super capite Ephraimi’: quod significet quod primo loco reputaret verum, constat ex significatione ‘mittere dextram suam’ quod sit reputare primo loco; quod ‘dextra’ sit primo loco, patet; et ex repraesentatione ‘Ephraimi’ quod sit intellectuale, ita quoque verum fidei, nam hoc in parte intellectuali hominis habitat cum ibi est visus a luce caeli, ita visus spiritualis, videatur n. 6222. Quod Israel posuerit dextram super capite Ephraimi, et sinistram super capite Menashis, agitur in hoc versu, et quoque in vers. seq. 17-19; et per id significatur quod reputaverit verum fidei primo loco, et bonum charitatis secundo; causa erat quia spiritualis homo, qui per ‘Israelem’ repraesentatur, n. 4286, 6256, non aliter reputat priusquam regeneratus est; 1 sensibiliter enim animadvertit quid verum fidei, non autem quid bonum charitatis, hoc enim per viam interiorem influit, illud autem per exteriorem, prout scientificum.

[2] Qui autem non regenerantur, dicunt absolute quod fides primo loco sit, hoc est, quod sit essentiale Ecclesiae, quia sic vivere possunt utcumque volunt, et usque dicere quod spem de salute habeant; inde etiam hodie ita evanuit charitas ut vix ab aliquo sciatur quid sit, consequenter etiam fides, nam unum absque altero non datur. Si charitas primo loco foret et fides secundo, alia facies Ecclesiae foret, nam tunc non alii dicerentur Christiani quam qui vitam secundum verum fidei viverent, hoc est, vitam charitatis; et quoque tunc scirent quid charitas; etiam tunc non plures Ecclesias facerent distinguendo inter illas secundum opiniones de veris fidei, sed unam dicerent in qua essent omnes qui in bono vitae, nec modo qui intra orbem ubi Ecclesiae, sed etiam qui extra illum; Ecclesia sic in illustratione foret de talibus quae sunt regni Domini, charitas enim illustrat, et nusquam fides absque charitate; 2 ac errores inducti per fidem separatam, perspicue viderentur';

[3] inde patet quae alia facies Ecclesiae foret si bonum charitatis primo loco, hoc est, 3 essentiale esset et verum fidei secundo, hoc est, formale ejus. Facies Ecclesiae foret tunc sicut facies Ecclesiae Antiquae quae in charitate ponebat Ecclesiam, et non alia Ecclesiae doctrinalia habebat quam charitatis; inde illis sapientia a Domino; 4 qualis fuit illa Ecclesia, describitur his verbis apud Mosen,

Jehovah circumduxit illum, instruxit illum, custodivit illum, sicut pupillum oculi Sui: sicut aquila excitat nidum suum, super pullis 5 suis motitat se, expandit alas suas, accepit illum, portavit illum super ala sua: Jehovah solus duxit illum; nec cum illo Deus alienus; equitare fecit illum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae: butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum, Deut. 32:10-14;

quare qui ab illa Ecclesia fuerunt, in caelo sunt, et in omni ibi felicitate et gloria.

Voetnoten:

1. et quia sensibiliter

2. imo fides absque charitate in (perhaps enormes) errores abducit

3. The Manuscript inserts si.

4. quod talis fuerit

5. ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.