Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8781

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Voetnoten:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6342

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6342. ‘Reuben primogenitus meus’: quod significet fidem quae apparenter priore loco, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides intellectu, de qua n. 3861, 3866; et confessio fidei Ecclesiae, in communi, n. 4731, 4734, 4761; et ex significatione ‘primogeniti’ quod sit priore loco esse, de qua n. 3325; at quod fides sit priore loco non nisi quam apparenter, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 6256, 6269, 6272, 6273.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4691

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

4691. ‘An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos?’: quod significet num quoad intellectualia et voluntaria subjecti essent, constat ex significatione ‘regnare’ quod sit subjectum esse quoad intellectualia, et a significatione ‘dominari’ quod sit subjectum esse quoad voluntaria; quod ‘regnare super eos’ et ‘dominari in eos’ sit subjectum fieri, patet; sed quod utrumque hic dicatur, est quia unum spectat intellectualia et alterum voluntaria; commune est in Verbo, imprimis prophetico, unam rem per bina exprimere; qui non novit arcanum quod in illo est, non aliter opinari 1 potest quam quod solum sit repetitio propter emphasin; sed non ita est; in singulis Verbi est conjugium caeleste, nempe conjugium veri cum bono, et boni cum vero, sicut est conjugium intellectus et voluntatis in homine, una expressio se refert ad verum, altera ad bonum, ita una ad intellectuale nam hujus est verum, et altera ad voluntarium nam hujus est bonum, etiam expressiones in Verbo ex illis vocibus constant quae constanter significant talia; hoc arcanum est quod latet in eo quod una res per bina exprimatur, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138, f; ita etiam hic ‘regnare super eos’, et dominari in ‘eos’; ‘regnare’ etiam 2 spectat verum quod intellectus, ‘dominium’ autem 3 bonum quod voluntatis, etiam ‘regnum’ praedicatur de vero, n. 1672, 2547, et ‘dominium’ de bono; ut quoque apud Danielem ubi etiam agitur de Divino Humano Domini,

Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, ut omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colerent: dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit, 7:14:

et apud Davidem,

Regnum tuum regnum omnium aeternitatum, et dominium tuum in omnem generationem et generationem, Ps. 145:13.

Voetnoten:

1. putare

2. enim

3. The Manuscript inserts spectat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.