9857. ‘Et facies pectorale judicii’: quod significet quod 1
spectat Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione 'pectoralis' quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini in ultimis, de qua n. 9823; id vocatur ‘pectorale judicii’ quia dabat responsa, et per illa revelabat Divinum Verum: per ‘judicium’ etiam in Verbo significatur Divinum Verum, proinde doctrina ac vita secundum illam; inde nunc est quod pectorale hoc dicatur ‘pectorale judicii’, et quoque ‘judicium’ in sequentibus hujus capitis, Portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, vers. 30; et cum Joschua eligeretur in ducem super populo, dicitur quod staret coram Eleazare sacerdote, qui interrogaret eum per judicium Urim coram Jehovah, Num. 27:21.
[2] Quod ‘judicium’ sit 2
Divinum Verum ac inde intelligentia, consequenter quod sit doctrina et vita secundum illam, constat a pluribus locis in Verbo, ut a sequentibus:
apud Esaiam,
Vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis; exspectavit judicium, sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, 5:7;
‘exspectare judicium’ est intelligentiam ex Divino Vero, et vitam secundum praecepta:
apud eundem,
Sedit super throno in veritate, in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, 16:5;
ibi de Adventu Domini; ‘thronus super quo sessurus’ est Divinum Verum procedens ab 3
Ipso, et inde regnum spirituale 4
, videatur n. 2129, 5
5313, 6397, 8625, 9039, ‘judicare judicium’ est docere Divinum Verum', et ‘quaerere judicium’ est receptionem ejus apud hominem:
[3] apud eundem,
In die illo erit Jehovah in cidarim decoris reliquiis populi Sui, et in spiritum judicii sedenti super judicio, 28:5, 6 6
; ‘cidaris decoris’ cum de Jehovah, hoc est, Domino, est 7
Divina Intelligentia, videatur supra n. 9827, et ‘spiritus judicii’ 8
est sapientia ex Divino Vero, n. 9818; ‘sedenti super judicio’ 9
est 10
qui de Divino Vero instruit, 11
seu id docet:
apud eundem,
Jehovah implevit Zionem judicio et justitia, 33:5;
‘Zion’ pro Ecclesia caelesti, ‘impleri judicio’ pro intelligentia ex Divino Vero, et ‘impleri justitia’ pro sapientia ex Divino Bono:
[4] apud eundem,
Quis direxit Spiritum Jehovae, cum quo deliberavit, ut intelligentem redderet illum, et instrueret illum viam judicii, et doceret illum scientiam, et viam intelligentiae ostenderet illi? 40:13, 14;
‘Spiritus Jehovae’ est Divinum Verum, n. 9818; quod ‘instruere illum viam judicii’ sit scientem, intelligentem, et sapientem reddere, patet:
apud Jeremiam,
Ciconia in caelo novit tempora stata sua, at populus Jehovae non noverunt judicium Jehovae; quomodo dicitis sapientes nos, et lex Jehovae nobiscum? 8:7(, 8);
‘non nosse judicium Jehovae’ pro Divinum Verum, ex quo sapientia; ideo dicitur ‘quomodo dicitis sapientes nos?’
[5] apud eundem,
Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio! 22:13;
‘aedificare hyperoa sine judicio’ pro imbuere non vera:
apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in aeternum in justitia et in judicio, et desponsabo te Mihi in veritate, ii (19, ) 20; 12
desponsare in judicio' pro conjungere per Divinum Verum, ita per fidem et fidei vitam':
apud Amos, Fluat sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis, 5:24:
apud eundem,
Convertitis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, 6:12;
‘judicium’ etiam ibi pro intelligentia ex Divino Vero, et inde vita:
[6] apud Zephaniam, Jehovah in matuta judicium Suum dabit in lucem, 3:5;
‘judicium dare in lucem’ pro revelare Divinum Verum:
apud Moschen, Omnes viae Jehovae judicium, Deut. 32:4:
apud Davidem,
Jehovah, veritas Tua usque ad aetheres, justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. 36:6, 7 [KJV 4, 5):
apud eundem,
Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. 37:6:
apud eundem,
Vocem meam audi juxta misericordiam Tuam, Jehovah, juxta judicia Tua vivifica me, Ps. 119:149;
in locis illis' ‘judicium’ et ‘judicia’ pro Divino Vero:
[7] apud Lucam, Vae vobis Pharisaeis! praeteritis judicium et amorem Dei; haec oportebat facere, 11:42;
‘praeterire judicium Dei’ pro Divinum Verum, et ‘praeterire amorem Dei’ pro Divinum Bonum, ac vitam ex utroque; quia etiam vita intelligitur, dicitur quod illa oporteat facere:
apud Esaiam,
Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctificetur in justitia, 5:16 13
:
apud eundem,
Super throno Davidis ad stabiliendum regnum in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, 9:6 (KJV 7):
apud eundem,
Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, 16:3;
‘facere judicium’ pro secundum verum Divinum:
[8] apud Jeremiam,
Suscitabo Davidi germen justum, 14
qui faciet judicium et justitiam in terra, 23:5, 33:15:
apud Ezechielem,
Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam, in statutis Meis ambulat, et judicia Mea custodit, ad faciendum veritatem, justus hic, vivendo vivet, 18:5, 9:
apud Zephaniam, Quaerite Jehovam, omnes mansueti 15
terrae, qui judicium Ipsius fecerunt, 2:3;
‘judicium Dei facere’ pro Divinum Verum seu secundum 16
illud:
apud Esaiam,
Dedi spiritum Meum super Illum; judicium gentibus proferet, non exstinguet, neque confringet, donec posuerit in terra judicium, 42:1, 4;
ibi de Domino; ‘proferre gentibus judicium’ et ‘ponere in terra judicium’ pro docere 17
Divinum Verum, et id in Ecclesia instaurare:
[9] apud eundem,
Lex a Mecum exibit, et judicium Meum in lucem populorum 18
exsuscitabo, 51:4; 19
‘judicium’ pro Divino Vero, ‘in lucem populorum’ pro ad illustrationem:
apud Johannem, In judicium in mundum hunc venio, ut non videntes videant, videntes autem caeci fiant, 9:39;
‘in judicium venire in mundum’ 20
pro ad revelandum Divinum Verum, quod facit videre illos qui a Domino sapiunt, et caecutire illos qui a semet, ita qui docti audiunt':
apud Jeremiam,
Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia, 4:2:
apud eundem,
Non judicans judicium ad sanitatem, medicamenta restitutionis non tibi, 30:13:
[10] apud Davidem,
Justitia et judicium fulcrum throni Tui; misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. 89:15 [KJV 14);
‘justitia’ pro bono quod misericordiae, et ‘judicium’ pro vero quod fidei, inde dicitur etiam ‘misericordia et veritas’:
apud Ezechielem,
Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris; ideo faciam in te judicia in oculis gentium, et dispergam omnes reliquias Tuas, 5:6-8, 10, 15; ‘mutare 21
judicia’ pro vera quae sunt status civilis; 22
quod illa significentur per judicia quando etiam statuta nominantur, videatur n. 8972; at ‘facere judicia’ est judicare vel ad mortem, quod est damnatio, vel ad vitam, quod est salvatio; 23
salvatio vel damnatio etiam significatur per ‘judicium’, ubi dicitur ‘dies’ vel ‘hora judicii’, ut Matth. 11:22 24
, 24, 12:36, 41, 42; Luc. 10:14, 11:31, 32; Joh. 5 [28, ] 29; Apoc. 18:10 25
, 14:7; 26
simile etiam per ‘judicium’, 27
ubi de officio judicis agitur, ut Matth. 5:21, 22, 7:1, 2, 23:14, 33 28
; Joh. 5:24, 26, 27, 7:24, 8:15, 16, 12:31, 47, 48; Luc. 6:37, 12:13, 14, 56, 57, 29
19:21, 22, 20:47, (22:30; ) Marcus 12:40 30
; Esai. 41:1, 31
3:14; Jer. 25:31, 48:21; Joel. 4:12 [KJV 3:12]; Ps. 7:8, 9 (KJV 7, 8); Ps. 9:5, 8, 9 [KJV 4, 7, 8]; Lev. 19:15; Deut. 1:16, 17, 25:1; Apoc. 17:1, 18:10, 20:12, 13.
Voetnoten: