De Bijbel

 

Jeremias 50:17

Studie

       

17 Grex dispersus Israël, leones ejecerunt eum : primus comedit eum rex Assur : iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #5201

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

5201. ‘Et pascebant in ulva’: quod significet instructionem, constat ex significatione ‘pascere’ quod sit instrui, de qua sequitur; et ex significatione ‘ulvae’ seu graminis majusculi quod prope fluvios, quod sint scientifica quae naturalis hominis; quod ‘gramen’ seu ‘herba’ sint scientifica, ex Verbo liquet; ‘pascere’ itaque ‘in ulva’ est instrui in scientificis, et per scientifica de veris et bonis; scientifica enim sunt media et sunt quasi specula in quibus imago interiorum se sistit, et in hac imagine sicut iterum in speculo se sistunt et repraesentant vera et bona fidei, proinde illa quae sunt caeli ac spiritualia vocantur; sed haec imago quia interior, non aliis apparet quam qui in fide ex charitate sunt; 1 hoc in genuino sensu significatur per ‘pascere in ulva’.

[2] Quod ‘pascere’ sit instrui, patet ab illis locis in Verbo ubi legitur, ut apud Esaiam,

Tum dabit pluviam seminis tui, quo conseris terram; et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua die illo prato lato, 30:23;

‘pecora’ pro illis qui in bono et vero sunt, ‘pascere prato lato’ pro instrui abunde:

[3] apud eundem,

Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad 2 partiendum hereditates devastatas; ad dicendum vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, 49:8, 9;

ibi de Adventu Domini; ‘super viis pascere’ pro instrui in veris; quod ‘viae’ sint vera, videatur n. 627, 2333; ‘pascuum’ pro ipsa instructione:

apud Jeremiam,

Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei; ... propterea dixit Jehovah Deus Israelis contra pastores pascentes populum Meum, 23:1, 2;

‘pastores’ pro illis qui instruunt, et ‘grex’ pro illis qui instruuntur, n. 343, 3795, ita ‘pascere’ pro instruere;

[4] quia sollemne factum docentes vocare ‘pastores’, et discentes ‘gregem’, ideo 3 quoque inter formulas loquendi receptum est dicere pascere, cum sermo est de praedicatione, seu de instructione ex doctrina aut Verbo; sed hoc fit comparative, non autem significative sicut in Verbo; quod ‘pascere’ in Verbo dicatur significative, est causa quia cum sermo est in caelo de instructione et de doctrina ex Verbo, tunc in mundo spirituum, ubi spiritualia apparent naturaliter, repraesentantur ad visum prata virentia graminibus, herbis, floribus, et quoque greges ibi, et hoc cum omni varietate secundum quale sermonis in caelo de instructione et doctrina:

[5] apud eundem,

Reducam Israelem ad habitaculum illius ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi, et Gileade saturetur anima illius, 50:19;

‘pascere in Carmele et Bashane’ pro instrui in bonis fidei et charitatis:

apud eundem,

Exivit e filia Zionis omnis honor illius; facti sunt principes illius sicut cervi, non invenerunt pascuum, Threni 1, 6:0:

apud Ezechielem,

In pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; et cubabunt in caula bona, et pascuum pingue depascent super montibus Israelis, 34:14:

[6] apud Hoscheam,

Nunc pascet eos Jehovah sicut ovem in latitudine, 4:16;

‘pascere in latitudine’ pro instruere in veris; quod ‘latitudo’ sit verum, videatur n. 1613, 3433, 3434, 4482:

apud Micham,

Tu Bethlehem Ephrataea, ... ex te Mihi exibit qui erit Dominator in Israele, ... stabit et pascet in robore Jehovae, 5:1, 3 [KJV 5:2, 4]:

apud eundem,

Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae habitantem solum, ... pascant Bashane et Gileade juxta dies saeculi, 7:14:

apud Zephaniam, Reliquiae Israelis ... pascent et requiescent, nec terrefaciens, 3:13:

[7] apud Davidem,

Jehovah Pastor meus, ... in pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me, Ps. 23:1, 2:

apud eundem,

Ipse fecit nos, et non nos; populum Suum, et gregem pascui Sui, 4 ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius, Ps. 100:3: in Apocalypsi, Agnus qui in medio throni, pascet eos, et ducet ad vivos fontes aquarum, 7:17:

apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascuum inveniet, 10:9:

apud eundem,

Jesus dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; et secundo... Pasce oves Meas; et tertio... Pasce oves Meas, 21:15-17.

Voetnoten:

1. The Manuscript deletes this, but has in m, partly illegible, ut vero speculum hoc, in quo illa quae caeli sunt se sistant videnda, fiat, necessum est utcontinuareceptio veri sit ex affectione, ex veris enim (about six words illegible) quasi modificationem habent, lux enim caelestis in illa influit, et inibi modificatur, ac simul tunc illustrat scientifica, et convocat ad se quae favent, et rejicit quae non favent, haec mittit in umbras et illa trahit in lucem; ita actualiter fit, tametsi nihil eorum apparet homini.

2. dividendum

3. etiam

4. Schmidius has here (vel juxta Keri) = (or according to the margin of Hebrew Massoretic Text). This the Manuscript and the First Latin Edition omit, but the Second Latin Edition restores. Two alternative readings of the same text are thus given here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2333

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2333. ‘Et mane surgatis, et eatis in viam vestram’: quod significet sic confirmationem in bono et vero, constare potest a significatione ‘mane surgere’, tum a significatione ‘ire in viam’. ‘Mane’ in Verbo significat regnum Domini, et quicquid est regni Domini, ita principaliter bonum amoris et charitatis, quod ex Verbo confirmabitur ad vers. 15: ‘via’ autem significat verum, videatur n. 627; inde sequitur quod postquam fuerint: in domo ejus et ibi pernoctaverint, quo significatum quod mansionem in bono charitatis apud eum haberent, ‘mane surgerent et irent in viam suam’, quo significatur ita confirmatum esse in bono et vero.

[2] Ex his, sicut ex reliquis, patet quam remotus est sensus internus a sensu litterae, et inde quam inconspicuus, imprimis in historicis Verbi, et quod non pateat nisi singulae voces secundum constantem earum in Verbo significationem explicentur; quare cum in sensu litterae tenentur ideae, sensus internus non aliter apparet quam obscurum et tenebrosum quid; at, vicissim cum in sensu interno tenentur ideae, apparet similiter sensus litterae obscurus, immo ab angelis sicut nihil, nam angeli non amplius sunt in 1 mundanis et corporeis quales sunt hominis, sed in 1 spiritualibus et caelestibus, in quas mirabiliter mutantur voces sensus litterae, cum ab homine qui legit Verbum, ad sphaeram in qua sunt angeli, hoc est, ad caelum ascendit, et hoc ex correspondentia spiritualium cum mundanis, et 2 caelestium cum corporeis, quae correspondentia constantissima est: sed qualis, nondum detectum, modo nunc in explicatione vocum, nominum et numerorum, quoad sensum internum, in Verbo;

[3] ut sciatur qualis illa correspondentia est, seu quod idem, quomodo ideae mundanae et corporeae transeunt in correspondentes ideas spirituales et caelestes, cum illae elevantur ad caelum, sit pro exemplo ‘mane’, et ‘via’: cum legitur mane, ut hic ‘mane surgere’, tunc angeli non ideam alicujus mane diei capiunt, sed ideam mane in sensu spirituali. ita similem ac apud Samuelem, Petra Israelis, ... ille sicut lux mane cum oritur sol, mane non nubes, 2 Sam. 23:3, 4 3 :

et apud Danielem,

Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane bis mille trecenta, 4 8:14, 16;

ita pro ‘mane’ percipiunt Dominum, aut regnum Ipsius, aut caelestia amoris et charitatis, et quidem illa cum varietate secundum seriem rerum in Verbo quod legitur. Similiter ubi legitur ‘via’, ut hic ‘ire in viam vestram’, non habere possunt aliquam ideam viae, sed spiritualem aut caelestem aliam, nempe similem ac apud Johannem, quod Dominus dixit, Ego sum via et veritas, 14:6;

et quae apud Davidem,

Viam tuas Jehovah notas fac mihi, duc viam meam in veritate, Ps. 25:4, 5:

et apud Esaiam,

Viam intelligentiarum nosse fecit ipsi, 40:14;

ita pro ‘via’ percipiunt verum, et hoc tam in historicis quam propheticis Verbi; historica enim non amplius curant angeli, quia ideis eorum prorsus non adaequata sunt, quare loco eorum talia quae sunt Domini et Ipsius regni percipiunt; quae etiam in pulchro ordine et concinna serie in sensu interno consequuntur; propterea, ut quoque pro angelis sit Verbum, omnia historica ibi sunt repraesentativa, et singula verba significativa talium, quod peculiare habet Verbum prae omni alio scripto.

Voetnoten:

1. The Manuscript inserts ideis.

2. The Manuscript has tum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.