De Bijbel

 

Jeremias 49:15

Studie

       

15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.

Van Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #64

Bestudeer deze passage

  
/ 1232  
  

64. "Indutum talari." Quod significet Divinum Verum procedens ab Ipso, constat ex significatione "vestium", quod sint vera quae investiunt bonum (de qua, n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536); hic modo "talaris" nominatur, qui est indumentum commune, per quod ideo, quia de Domino, significatur in genere omne Divinum Verum. Quia hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod hic est "Filius hominis apparens in medio candelabrorum", et dicitur quod "indutus talari, et praecinctus ad mamillas zona aurea", et dein quod "facies Ipsius fulserit sicut sol in sua potentia", velim explicationem dare super illa quae apud Evangelistas memorantur de Domino cum transformatus, ubi aliqua similia; et dein super illa quod milites diviserint vestimenta Ipsius, et super tunicam jecerint sortem.

[2] De Domino transformato ita legitur:

Jesus assumpsit Petrum, Jacobum et Johannem in montem altum valde, et transformatus est coram illis; et fulsit facies Ipsius ut sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt candida ut lux: et ecce apparuerunt illis Moses et Elias cum Ipso colloquentes:... et ecce nubes lucida inumbravit eos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite" (Matth. 17:15 1 ; Marc. 9:2-8; Luca 9:28-36).

Quod Dominus assumpserit "Petrum, Jacobum et Johannem", erat quia per illos repraesentabatur ecclesia quoad fidem, charitatem, et opera charitatis; quod "in montem altum", erat quia per "montem" significatur caelum; quod "fulserit facies Ipsius ut sol", erat quia "facies" significat interiora, quae quia Divina, fulserunt ut sol, "sol" enim est Divinus Amor; quod "vestimenta Ipsius facta sint candida ut lux", erat quia "vestimenta" significant Divinum Verum procedens ab Ipso, similiter etiam "lux"; quod apparuerint "Moses et Elias", erat quia ambo significant Verbum, "Moses" Verbum Historicum et "Elias" Verbum Propheticum; quod "nubes lucida inumbraverit illos", erat quia "nubes lucida" significat Verbum in littera in quo sensus internus; quod "vox e nube dixerit, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite", erat quia "vox e nube" significat Divinum Verum e Verbo, ac "Filius dilectus" Divinum Humanum Ipsius; et quia Divinum Verum ab Ipso est, et inde omne verum ecclesiae, dictum est e nube, "In quo acquiesco, Ipsum audite:"

[3] quod Divinum Humanum Domini ita visum sit, patet, quia Ipsum Divinum non potest alicui apparere nisi quam per Divinum Humanum, quod etiam Dominus docet apud Johannem,

"Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui est in sinu Patris Ille exposuit" (1:18);

et alibi,

"Neque vocem Patris unquam audivistis, neque speciem Ipsius vidistis" (5:37).

(Quod talia per illa verba apud Evangelistas significentur, constare potest ex Arcanis Caelestibus, ubi singula ostensa sunt. Quod nempe per "Petrum" "Jacobum" et" Johannem" in Verbo significentur fides, charitas at opera charitatis, n. 3750; et supra, n. [8,] 9. Quod per "montem altum" significetur caelum, n. 8327, 8805, 9420, 9422, 9434, 10608. Quod per "faciem", interiora quae mentis, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546: et per "faciem Domini", misericordia, pax et omne bonum, n. 222, 223, 5585, 9306, 9546, 9888. Quod per "solem", Divinus Amor, n. 2495, 4060, 7083; et in opere De Caelo et Inferno 116-125. Quod per "vestimenta", cum de Domino, Divinum Verum, n. 9212, 9216: quod simile per "lucem", n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684; et in opere De Caelo et Inferno 126-140.

Quod "Moses" et "Elias" significent verbum; quod "Moses", n. 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 9372, 10234; et quod "Elias", n. 2762, 5147.

Quod "nubes" significet Verbum (in littera), supra, a. 36.

Quod "Filius dilectus" sit Divinum Humanum Domini, patet.)

Ex eo quod "vestimenta Domini" significent Divinum Verum, sciri potest quid significatur per quod milites diviserint vestes Domini inter se, et super tunicam Ipsius jecerint sortem, de quibus ita apud Johannem:

"Milites... acceperunt vestimenta Ipsius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam: erat autem tunica inconsuta a summo contexta tota; dixerunt ergo inter se, Ne dividamus eam, sed sortiamur de illa cujus erit; ut Scriptura impleretur, dicens, Diviserunt vestes meas sibi, et super vestimento meo jecerunt sortem: milites igitur haec fecerunt" (19:23, 24).

[4] Qui non scit quod in singulis Verbi sit sensus internus qui spiritualis, non videre potest aliquod arcanum in illis; scit modo quod milites diviserint vestes, et non tunicam, et praeter illa nihil ampliuS; cum tamen arcanum Divinum non modo huic rei inest, sed etiam singulis quae de passione Domini memorantur. Arcanum quod huic rei inest, est quod "vestes Domini" significaverint Divinum Verum, ita Verbum, quia Verbum est Divinum Verum; "vestes", quas diviserunt, Verbum in littera, et "tunica" Verbum in sensu interno; "dividere" illas significat dispergere et falsificare, ac "milites" significant illos qui ab ecclesia, qui pro Divino Vero militarent; quare dicitur, "Milites igitur haec fecerunt." Inde patet, quod per illa verba in sensu spirituali intelligatur quod Judaica Ecclesia disperserit Divinum Verum quod est in sensu litterae, et quod non potuerint dispergere Divinum Verum quod est in sensu interno.

(Quod "vestes Domini significent Divinum Verum, ita Verbum, supra ostensum est; quod tunica" Ipsius Divinum Verum seu Verbum in sensu interno, videatur n. 9826, 9942; quod "dividere" sit dispergere at separare a bono et vero, ita falsificare, n. 4424, 6360, 6361, 9094.

Quod "milites" significent illos qui ab ecclesia, ibi ab Ecclesia Judaica, qui militarent pro Divino Vero, patet a sensu spirituali "militiae" et "belli"; quod "bellum" significet pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum, videatur n. 1659, 1664, 8295, 10455; inde est quod de Levitis, quorum functio erat talium quae ecclesiae, dicatur,

quod "obirent militiam" et "militarent militiam", exercendo ministerium in tentorio conventus, Numeri 4:23, 35, 39, 43, 47; 8:23, 24.)

Voetnoten:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4060

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

4060. Quod itaque per illa verba quae allata sunt, significetur status Ecclesiae tunc quoad bonum, hoc est, quoad charitatem erga proximum et amorem in Dominum, constat ex sensu interno illorum verborum, qui hic. Statim autem post afflictionem dierum istorum 1 significat statum Ecclesiae quoad verum quod fidei, de quo in mox praecedentibus agitur; desolatio veri in Verbo passim vocatur ‘afflictio’ quod ‘dies’ sint status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde patet quod per illa verba significetur, postquam nulla amplius fides, quod nulla erit charitas 2 ; fides enim ducit ad charitatem quia docet quid charitas, et charitas accipit suum quale a veris qua fidei, at 3 fidei vera suam essentiam et suam vitam a charitate, ut in Partibus quae praecedunt, pluries ostensum est.

[2] Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum significat amorem in Dominum qui est ‘sol’, et charitatem erga proximum quae est ‘luna’; ‘obscurari et non dare lumen’ significat quod non apparitura, ita quod evanitura; quod ‘sol’ sit caeleste amoris, et ‘luna’ spirituale amoris, hoc est, quod ‘sol’ sit amor in Dominum, et ‘luna’ charitas erga proximum quae per fidem, videatur n. 1053, 1529, 1530, 2120, 2441, 2495; causa quod illa significatio solis et lunae sit, est quia Dominus in altera vita apparet ut sol illis in caelo qui in amore in Ipsum sunt, qui caelestes vocantur, et ut luna illis qui in charitate erga proximum sunt, qui spirituales dicuntur, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643.

[3] Sol et luna in caelis, seu Dominus, nusquam obscuratur, nec amittit lumen, sed perpetuo lucet, ita nec amor in Ipsum apud caelestes, et charitas erga proximum apud spirituales in caelis, nec in terris apud quos angeli illi sunt, hoc est, qui in amore et charitate; sed apud illos qui in nullo amore et charitate sunt sed in amore sui et mundi, et inde in odiis et vindictis, illi sibi ipsis obscurationem illam inducunt; se habet hoc sicut cum sole mundi, sol perpetuo lucet, sed cum nubes se interponunt, 4 non apparet, videatur n. 2441.

[4] Et stellae cadent de caelo significat quod peribunt cognitiones boni et veri; in Verbo per ‘stellas’ ubi nominantur, non aliud significatur, n. 1808, 2849. Et potentiae caelorum commovebuntur significat fundamenta Ecclesiae, quae ‘commoveri et concuti’ dicuntur cum 5 pereunt illa; Ecclesia enim in terris est fundamentum caeli, nam influxus boni et veri per caelos a Domino in bonis et veris quae apud hominem Ecclesiae, ultimo terminatur, quare cum homo Ecclesiae in tali perverso statu est, ut non admittat amplius influxum boni et veri, tunc ‘potentiae caelorum’ dicuntur ‘commoveri’; quapropter semper providetur a Domino ut aliquid Ecclesiae remaneat, et cum Ecclesia vetus perit quod nova instauretur.

[5] Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo significat tunc apparitionem veri Divini; ‘signum’ est apparitio, ‘Filius hominis’ est Dominus quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704; haec apparitio, seu hoc signum est, de quo quaesiverunt discipuli 6 , cum ad Dominum dicebant, Dic nobis, quando ista fient, imprimis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3hujus capitis; norunt enim ex Verbo quod cum consummaretur saeculum, Dominus venturus, et norunt ex Domino quod iterum venturus, et intellexerunt per id quod Dominus in mundum denuo veniret, nondum scientes quod Dominus toties venerit quoties Ecclesia vastata fuit; non quod in persona, sicut cum assumpsit Humanum per nativitatem et hoc Divinum fecit, sed per apparitiones vel manifestas quales cum apparuit Abrahamo in Mamre, Mosi in rubo, populo Israelitico in monte Sinai, Joshuae cum intravit terram Canaanem; vel per non ita manifestas, ut per inspirationes per quas Verbum; et dein per Verbum, in Verbo enim est Dominus praesens, nam omnia Verbi ab Ipso et de Ipso sunt, ut constare potest ex illis quae multoties hactenus ostensa sunt;

[6] haec apparitio est quae per ‘signum Filii hominis’ hic significatur et de qua in hoc versu agitur. Et tunc plangent omnes tribus terrae significat quod in dolore erunt omnes qui in bono amoris et vero fidei; quod ‘planctus’ id significet, videatur apud Zach. 12:10-14 7 ; et quod ‘tribus’ significent omnia boni et veri, seu amoris et fidei, n. 3858, 3926,

consequenter eos qui in illis sunt; ‘tribus terrae’ dicuntur quia significantur qui intra Ecclesiam; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2928, 3355.

[7] Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caelorum cum potentia et gloria multa significat quod tunc revelabitur Verbum quoad sensum ejus internum in quo Dominus; ‘Filius hominis’ est verum Divinum quod inibi, n. 2803, 2813, 3704, ‘nubes’ est sensus litteralis; ‘potentia’ praedicatur de bono, et ‘gloria’ de vero, quod ibi; quod illa significentur per ‘videre Filium hominis venientem in nubibus caelorum’, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. Hic adventus Domini est qui hic intelligitur, non autem quod appariturus in nubibus secundum litteram; nunc sequitur de instauratione novae Ecclesiae, quae 8 fit cum vetus vastata et rejecta.

[8] Emittet angelos cum tuba et voce magna significat electionem non quod per angelos visibiles, minus per tubas et per voces magnas, sed per influxum sancti boni et sancti veri a Domino per angelos, quare per ‘angelos’ in Verbo significatur aliquid Domini, n. 1925, 2821, 3039; hic significantur 9 quae ex Domino, et de Domino; per ‘tubam et vocem magnam’ significatur evangelizatio, ut quoque alibi in Verbo.

[9] Et congregabunt electos a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum significant instaurationem Ecclesiae novae; ‘electi’ sunt qui in bono amoris et fidei, n. 3755 f, 3900; quatuor venti' a quibus congregabuntur, sunt omnes status boni et veri, n. 3708; ‘extremum caelorum ad extremum illorum’ sunt interna et externa Ecclesiae. Haec nunc sunt quae significantur per illa verba Domini.

Voetnoten:

1. The Manuscript has illorum

2. The Manuscript has quid per illa verbapost afflictionem dierum illorum' significatur, nempe postquam nulla amplius fides, quod tunc nulla erit charitas;

3. The Manuscript has et

4. The Manuscript inserts tunc.

5. The Manuscript has quando

6. The Manuscript has apostoli

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has quod

9. The Manuscript inserts sancta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.