De Bijbel

 

Hoschea 13:15

Studie

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Van Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #535

Bestudeer deze passage

  
/ 962  
  

535. (Vers. 2.) Et in utero habens clamavit parturiens et cruciata parere" significat nascentem Doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" intelliguntur. - Quod "in utero habere" significet nascentem doctrinam, est quia per "fetum quem in utero habebat" (de cujus partu, vers. 5 agitur), significatur Doctrina Novae Ecclesiae; non aliud enim per in "utero habere," "parturire" et "parere," in Verbi Sensu spirituali significatur quam concipere et parere illa quae vitae spiritualis sunt, de quo sequitur per "clamare parturiens, et cruciata parere" significatur difficilis illius doctrinae receptio propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" intelliguntur; hoc patet a sequentibus in hoc capite, ut quod "Draco steterit coram Muliere paritura, ut fetum ejus devoraret," et quod postea "persecutus sit illam in desertum. Quod per "in utero habere," "parturire" et "parere," non aliud in Verbo significetur, patet ex sequentibus locis:

"Jesus dixit, Nisi quis generetur denuo, non potest ingredi in Regnum Dei: quod natum est a carne caro est, quod autem generatum est a spiritu, spiritus est," (Johannes 3:3-6);

"Canta sterilis quae (non) peperit, jubila quae non parturivit, quia multi sunt filii desolatae prae filiis maritatae," (Esaias 54:1);

"Cessarunt usque dum sterilis peperit septem, et multiprolis defecit," (1 Samuelis 2:5);

per "sterilem" significantur gentes, quibus non erant genuina vera quia non Verbum; per "maritatam" et "multiprolem" significantur Judaei quibus fuit Verbum.

"Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam," (Jeremias 15:9);

haec de Judaeis, similiter.

"Concepimus, parturivimus, quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae," (Esaias 26:18); 1

"Antequam parturivit, parit; antequam venit dolor illi, enixa est masculum; num parturivit terra die uno; num generabitur gens vice una; num Ego frangam et non generem, et generari faciens et concluserim," (Esaias 66:7-9); 2

"A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi," 3 (Psalm. 114:7);

"Heu dies hic: venerunt filii ad os matricis, nec vires ad pariendum," (Esaias 37:3);

"Parturiet Sin, et No 4 erit ad perrumpendum," (Ezechiel 30:15-16);

Vocem aegrotantis audivi, quasi primogenitum parturientis, vocem filiae Sionis: suspirat, expandit manus, vae mihi, delassata est anima ab occisoribus," (Jeremias 4:31);

"Tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt," (Esaias 13:8); 5

"Ligata est iniquitas Ephraimi; dolores parturientis venient illi; ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum," (Hoschea 13:12-13);

"Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, 6 a partu et a ventre et a conceptione: da illis Jehovah vulvam abortientem, et ubera arentia: etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum," (Hoschea 9:11, 14, 16); 7

describitur in his locis etiam difficultas recipiendi vera doctrinae ex Verbo per plura quae sunt "doloris in parturiendo;" similiter alibi pluries. Praeterea Jehovah, hoc est, Dominus, vocatur "Formator ab utero," (Esaias 44:2, 24; 49:1, 5);

et per "Formatorem ex utero" intelligitur Reformator.

Voetnoten:

1. 18 pro "16"

2. 7-9 pro "7 ad 10"

3. Jacobi pro "Israelis"

4. No pro "non" (Conf. Arcana Coelestia 8398.)"

5. 8 pro "6, 7, 8"

6. eorum pro "tua" (Conf. Arcana Coelestia 2584.)"

7. 11, 14, 16 pro "11, 12, 14, 16"

  
/ 962  
  

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2584

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2584. ‘Et pepererunt’: quod significet fertilitatem, constat a significatione ‘parere et partus’; in sensu interno Verbi non sunt nisi quam spiritualia et caelestia quae significantur, quare ubi nominatur conceptio seu concipere, partus seu parere, nativitas seu nasci, generatio seu generare, tum qui gignunt ut pater et mater, et qui gignuntur ut filii et filiae, non nisi quam in spirituali sensu intelliguntur, nam Verbum in se est spirituale et caeleste; ita hic quoque ‘parere’, quo significatur fertilitas quoad illa quae sunt doctrinae.

[2] Quod per ‘partus’ in Verbo non alii partus intelligantur, constare potest ab his locis:

apud Samuelem,

Saturi pane conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis defecit; Jehovah occidit et vivificat, descendere facit in infernum, et ascendere facit, 1 Samuelis 11:5, 6:

apud Jeremiam,

Languet pariens septem, exspirat animam suam; occidit sol ejus, dum adhuc dies, 15:9:

apud Esaiam,

Canta sterilis, non peperit, persona cantu et jubila, non parturivit, quia multi filii desolatae, prae filiis maritatae, dixit Jehovah, 54:1:

apud Davidem,

Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; et in templo Ipsius omnis Ipsius dicit gloriam, Ps. 29:9:

apud Esaiam,

Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas, sicut cum fama Aegypto, parturient, secundum famam Tyri, 23:4, 5:

apud eundem,

Antequam parturit, parit; et antequam venit dolor ei, enixa est masculum. Quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? num parturit terra die uno, ... et num [Ego frangam et non] parere faciam? dixit Jehovah. An Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, 66:7-9:

apud Jeremiam,

Interrogate quaeso, et videte, si pariens mas; quare vidi omnem virum manus ejus super lumbis suis, sicut parientis? 30:6:

apud Ezechielem,

Dabo ignem in Aegypto, et parturiendo parturiet Sin, et No erit 1 [ad perrumpendum] 30:16:

apud Hoscheam,

Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero et a conceptione, 9:11:

apud eundem,

Dolores parturientis venerunt Ephraimo, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, 13:13:

apud Johannem, Mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim; in utero gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum:... Draco stetit coram muliere, quae paritura erat, ut quando peperisset filium suum devoraret; peperit itaque filium masculum, qui pasturus erat omnes gentes virga ferrea; sed raptus est puer 2 ad Deum, et thronum Ipsius, Apoc. 12:1, 2, 4, 5.

[3] Ex his omnibus locis quisque videre potest quod non alii conceptus et partus significentur quam qui sunt Ecclesiae; similiter ex his quae de Abimelecho dicuntur quod ‘sanaret Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt’; et quod ‘claudendo clauserit Jehovah omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami’. Quid in sensu interno per haec significatur, constare potest ab explicatione eorum, nempe quod status doctrinae fidei, qualis est dum spectatur a veris Divinis, et qualis est dum spectatur a rationali; quod nempe, cum a veris Divinis, hoc est, a Verbo, tunc omnia et singula tam rationalia quam scientifica confirment; aliter cum ab humanis, hoc est, a ratione et scientia, quod tunc nihil boni et nihil veri concipiatur; nam spectare a Verbo est a Domino, at spectare a ratione et scientia est ab homine, ex illo est omnis intelligentia et sapientia, ex his est omnis insania et stultitia.

Voetnoten:

1. sit in the Manuscript and in the First Latin Edition.

2. Greek inserts [ ]. Apocalypsis Revelata 545 has fetus ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.