De Bijbel

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Van Swedenborgs Werken

 

Vera Christiana Religio #637

Bestudeer deze passage

  
/ 853  
  

637. Quod in primaevo illo tempore, omnes in Christiano isto Orbe agnoverint, 1 quod Dominus Jesus Christus esset Deus, Cui data est omnis potestas in Coelo et in Terra, et potestas omnis carnis, secundum ipsissima Ejus verba, Matthaeus 28:18; Johannes 17:2et quod crediderint in Ipsum, secundum mandatum Ipsius ex Deo Patre, Johannes 3:15-16, 36; 6:40; 11:25-26, idem hoc etiam manifeste patet ex convocatione omnium Episcoporum ab Imperatore Constantino magno, propter causam, ut Arium et ejus asseclas, qui negabant Divinitatem Domini Salvatoris a Maria Virgine nati, ex sacris literis convincerent et damnarent; quod quidem factum, sed hi vitaturi lupum inciderunt in leonem, aut sicut dicitur in proverbio, 2 cupiens vitare Charybdin 3 incidit in Scyllam; 4 fingendo Filium Dei ab aeterno, qui descendit et assumsit Humanum, credentes quod sic vindicaverint et restituerint Domino Divinitatem; non scientes quod Ipse Deus Creator universi descenderit, ut fieret Redemptor, et sic e novo Creator, secundum haec manifesta in Veteri Testamento, Esaias 25:9; 40:3, 5, 10-11; 43:14; 44:6, 24; 47:4; 48:17; 49:7, 26; 60:16; 63:16, Jeremias 50:34, Hoschea 13:4, Psalmus 19:15, 5 his adde Johannes 4:42. 6

Voetnoten:

1. Prima editio: agnoverunt.
2. Prima editio: provervio.
3. Prima editio: charybdin.
4. Prima editio: scyllam.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio: 9:15. Cf. Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34.

  
/ 853  
  

De Bijbel

 

Esaias 40:10-11

Studie

      

10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.

11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.