De Bijbel

 

Genesis 32:30

Studie

       

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #5051

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Voetnoten:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1977

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

1977. Ut scirem prorsus quomodo somnia influxerint, in somnum missus, et somniavi quod navis veniret cum omnis generis deliciosis et sapidis ad esum, quae in navi non visa sed recondita erant; super navi stabant bini vigiles armati, praeter tertium qui erat praefectus navis; transibat navis in quoddam navale cameratum 1 ; sic evigilatus, et cogitavi de somnio; tunc alloquebantur me spiritus angelici qui superne antrorsum ad dextrum, et dicebant quod introduxerint hoc somnium: utque scirem pro certo quod inde, in statum missus sicut in somni et simul vigiliae, et varia quae amoena et deliciosa, similiter inferebant, sicut animalculum ignotum, quod dissipatum instar radiorum nigrescentium et splendentium, qui mirabili pernicitate involabant in oculum sinistrum; sistebant etiam homines, tum infantes varie decoratos, praeter alia cum amoenitate inexpressibili; de quibus etiam cum illis locutus. Hoc factum non semel sed aliquoties, et toties ab illis viva voce instructus:

[2] sunt illi spiritus angelici qui in limine ad paradisiaca sunt, qui talia somnia insinuant; quibus etiam munus vigilandi super quosdam homines cum dormiunt, injunctum est, ne a malis spiritibus tunc infestentur; hoc munus obeunt cum summa delectatione adeo ut aemulentur quinam adsint, et ament afficere hominem jucundis et deliciosis quae vident in ejus affectione et genio; sunt illi qui facti spiritus angelici ab illis qui in vita corporis delectati sunt et amaverant aliorum vitam facere jucundam omni modo et studio; quando aperitur auditus eo usque, auditur inde sicut e longinquo sonorum dulce modulans quasi cantus: dicebant quod non sciant unde iis talia et tam pulchra et amoena repraesentativa momento obveniant, sed dictum quod e caelo: pertinent ad provinciam cerebelli, quia cerebellum, ut instructus sum, tempore somni vigilat cum cerebrum dormit. Inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt, cum perceptione quid significarent, a quibus quoad multam partem repraesentativa et significativa Antiquorum, sub quibus res alte reconditae sistebantur, [n. 1122. ]

Voetnoten:

1. Compare Experientiae Spirituales 3380 where this dream is described in almost the same words, but there it reads navis transibat sic in cameram. Navale cameratum probably means ‘an arched dock’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.