De Bijbel

 

Genesis 29:22

Studie

       

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3786

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

3786. ‘Non tempus colligi pecudes 1 ’: quod significet quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione ‘temporis’ quod sit status in genere, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356; ex significatione ‘colligi’ quod sit in unum esse; et a significatione ‘pecudum 1 ’ quod sint in genere bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: quod pecudes 1 in genere significent illa, est quia animalia in ritualibus Ecclesiae repraesentativae et in Verbo sunt affectiones boni aut veri, ut constare potest ex illis quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, [776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, ostensa sunt; et quia bona et vera sunt Ecclesiarum et doctrinalium, et de illis in sensu interno agitur, patet, quod per ‘non tempus colligi pecudes 1 ’ significetur quod nondum in unum sint bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: cum his se ita in sensu repraesentativo habet:

apud hominem qui exuit veterem statum et induit novum, hoc est, qui regeneratur, prius quam id fit, addiscet et imbuet bona et vera quae Ecclesiae et doctrinalium, cognitiones enim, tum affectiones pro illis, sunt vasa quae recipient novam vitam, inde est quod nemo nisi in procedente aetate, seu in statu pleno, regenerari possit, videantur n. 677, 679, 711, 1555, 2046, 2063, 2636, 2 ] 2697, 2979, 3203, 3502, 3508, 3510, 3665, 3699, 3701 ostensa sunt 3

similiter se habet in communi cum Ecclesia; eum haec instauratur, primum erunt in unum doctrinalia boni et veri, haec enim sunt super quibus exstruitur; habent etiam doctrinalia inter se nexum seque mutuo spectant, quare nisi in unum prius sint, mancum erit 4 , et quae deficiunt, a rationali hominis supplenda essent, quod quantum 5 caecutit et hallucinatur in spiritualibus et Divinis dum ex se concludit, prius passim ostensum est; ideo Ecclesiae datum est Verbum, in quo omnia doctrinalia boni et veri sunt;

Ecclesia in communi se habet in hoc, sicut in particulari cum homine qui regeneratur, hic enim est Ecclesia in particulari; apud hominem 6 quod prius simul esse debeant doctrinalia boni et veri quae Ecclesiae, antequam regeneratur, supra dictum est; haec sunt quae in sensu interno significantur per ‘ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes’.

Voetnoten:

1. singular in the Manuscript

2. This serious omission, evident from the confusion in the references, can be explained as due to a printer’s error. If the group of numbers beginning at line 8 were written in the Manuscript ‘45, 46, ... 715’ on one line, and the remainder, ‘776, ... 3519’ on next line, and the group beginning at line 19 also split, ‘677, ... 2636’ on one line, and ‘2679, ... 3701’ on next line, then the omission can be accounted for by the compositor, when he had set up the first line of first group, looking back for second line and by mistake going to second line of second group.

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4. The Manuscript has esset

5. The Manuscript inserts nempe rationale.

6. The Manuscript has hunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2625

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2625. ‘Ad tempus statum’: quod significet cum rationale 1 esset tale ut reciperet, constare potest a significatione ‘temporis’: bina sunt quae dum homo vivit in mundo, apparent essentialia, quia sunt propria naturae, nempe ‘spatium’ et ‘tempus’; inde vivere in spatio et tempore, est vivere in mundo seu 2 natura, at haec bina nulla fiunt in altera vita; apparent usque in mundo spirituum tanquam aliqua, ex causa quia spiritus recentes a 3 corpore ideam naturalium secum habent, sed usque dein percipiunt quod non spatium et tempus ibi sint, sed pro illis status, et quod spatiis et temporibus in natura, status in altera vita correspondeant; spatiis status quoad esse, et temporibus status quoad existere: de spatio aut loco videatur n. 1274, 1379, 1380, 1382:

[2] inde unicuique potest evidens esse qualem ideam habere possit homo, dum in mundo seu natura est, de illis quae sunt alterius vitae, ac de pluribus arcanis fidei; quod non prius illis credere velit quam per illa quae sunt in mundo, immo per sensualia, capiat; is enim non aliter autumare potest quam si exueret ideam spatii et temporis, magis si ipsum spatium et tempus, quod prorsus nullus fieret, et sic quod ei nihil residuum foret ex quo sentire et cogitare posset, nisi quoddam confusum incomprehensibile; cum tamen prorsus contrarium est; angelica vita est talis, quae omnium sapientissima et felicissima.

[3] Haec causa at quod per ‘aetates’ in Verbo non significentur in sensu interno aetates sed status, ita in hoc versu per ‘senectutem’ non senectus; tum quod per ‘numeros’ non numeri, sed quidam status in specie, ut per numerum ‘centum annorum’ de quo in sequentibus: ex his nunc constare potest quod per 4 ‘tempus statum’ significetur status cum rationale tale esset ut reciperet.

[4] Quod ipsam rem attinet, nempe, quod esset et existeret ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini, Divinum Rationale, cum dies completi essent ut exueretur humanum, et cum rationale tale esset ut reciperet, quae in sensu interno significantur per ‘concepit et peperit Sarah Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum’, sciendum quod in intima rationalis incipiat humanum, videatur n. 2106, 2194; et quod Dominus successive progressus sit ad unionem Humanae Essentiae cum Divina, et Divinae cum Humana, n. 1864, 2033, 2523 et hoc propria potentia, n. 1921, 2025, 2026, 2083: per continuas tentationes et victorias n. 1737, 1813, 1690: et per continuas revelationes ex Suo Divino n. 1616, 2500: et hoc tandem ut expulerit omne humanum maternum n. 1414, 1444, 2574 et quod sic Humanum Suum quoad Rationale Divinum fecerit, secundum illa quae in hoc versu: inde patet quomodo intelligendum, cum dies completi sunt ut exueretur humanum et cum rationale tale esset ut reciperet:

[5] aliqua idea ejus rei haberi potest ex illis quae fiunt apud eos qui regenerantur; caelestia quae sunt amoris et spiritualia quae sunt fidei, non simul sed successive illis implantantur a Domino, et cum per illa rationale hominis tale factum est ut recipere possit, tunc primum regeneratur, ut plurimum per tentationes in quibus vincit; haec dum fiunt, sunt dies completi ut exuat veterem hominem et induat novum; de regeneratione hominis videatur n. 677, 679, 711, 848, 986, 1555, 2475.

Voetnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts in.

3. The Manuscript has e.

4. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.