De Bijbel

 

Genesis 19:12

Studie

       

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2361

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2361. Vers. 8. Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, et faciatis eis sicut bonum in oculi vestris, tantum viris illis ne faciatis quicquam, quia propterea venerunt in umbram trabis meae. ‘Ecce quaeso mihi duae filiae quae non cognoverunt virum’ significat affectiones boni et veri: ‘educam quaeso eas ad vos’ significat beatitudinem ex illis: ‘et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris’ significat fruitionem quantum perciperent ex bono: ‘tantum viris illis ne faciatis quicquam’ significat quod non Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini violarent: ‘quia propterea venerunt in umbram trabis meae’ significat quod in bono charitatis sint; ‘umbra trabis’ est in ejus communi obscuro.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.