De Bijbel

 

Ezechiel 47:19

Studie

       

19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et hæc est plaga ad meridiem australis.

Van Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #220

Bestudeer deze passage

  
/ 1232  
  

220. [a] Quid autem "templum" in Verbo significat, etiam dicetur: - "Templum" significat in supremo sensu Divinum Humanum Domini, et in respectivo caelum; et quia caelum, etiam significat ecclesiam, nam ecclesia est caelum Domini in terris; et quia "templum" significat caelum et ecclesiam, etiam significat Divinum Verum procedens a Domino; causa est quia hoc facit caelum et ecclesiam, nam qui recipiunt illud anima et corde, hoc est, fide et amore, illi caelum et ecclesiam constituunt. Quia "templum" illa significat, ideo dicitur "Templum Dei mei"; per "Deum meum", cum a Domino dicitur, intelligitur caelum ac Divinum Verum ibi, quod etiam est Dominus in caelo. Dominus supra caelos est, ac apparet illis qui in caelo Sunt ut Sol. Ex Domino ut Sole ibi procedit lux et calor: lux ibi in sua essentia est Divinum Verum, ac calor ibi in sua essentia est Divinum Bonum; haec duo faciunt caelum in communi et in parte. Divinum Verum est quod intelligitur per "Deum meum": inde est quod in Verbo Veteris Testamenti dicatur "Jehovah" et "Deus"; "Jehovah" ubi agitur de Divino Bono, ac "Deus" ubi de Divino Vero: inde quoque est quod angeli dicantur "dii", et quod "Deus" in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali: inde patet cur dicitur "Templum Dei mei."

(Quod "Jehovah" dicatur ubi agitur de Divino Bono, "Deus" autem ubi de Divino Vero, videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4283, 4402, 7010, 9167.

Quod "Jehovah" dicatur ab esse, ita ab essentia, "Deus" autem ab existere, ita ab existentia, n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579. Et in genere quod bonum sit esse et verum existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" a receptione Divini Veri a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum unitum Divino Bono, in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140. Quod lux in caelis in sua essentia sit Divinum Verum, et calor ibi Divinum Bonum, utrumque a Domino, in eodem opere, n. 126-140, 275.)

[2] Quod "templum" in Verbo significet Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo caelum et ecclesiam, proinde etiam Divinum Verum, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Johannem,

Interrogantibus Judaeis, "Quodnam signum nobis monstras, quod hoc facias? respondit Jesus, et dixit iis, Solvite TEMPLUM hoc, in tribus diebus tamen exsuscitabo illud: et dixerunt Judaei, Quadraginta sex annis aedificatum est Templum; Tunc ergo tribus diebus exsuscitabis illud? Sed Ille loquebatur de TEMPLO CORPORIS sui" (2:18-23):

quod "templum" significet Divinum Humanum Domini, hic aperte dicitur; intelligitur enim per "solutionem TEMPLI" et ejus exsuscitationem post tres dies", Ipsius mors, sepultura et resurrectio.

[3] Apud Malachiam,

Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus, et Angelus foederis, quem quaeritis" (3:1);

hic etiam per "Templum" intelligitur Divinum Humanum Domini; agitur enim ibi de adventu Domini, quare per venire ad "Templum suum" significatur ad Humanum suum.

[4] In Apocalypsi,

"Templum non Vidi" in Nova Hierosolyma, "nam Dominus Deus omnipotens Templum illius est et Agnus" (21:22):

agitur ibi de Novo Caelo et de Nova Terra, quando in internis erunt et non in externis; inde dicitur quod "non templum erit", sed "Dominus Deus omnipotens et Agnus": "Dominus Deus omnipotens" est Ipsum Divinum Domini, et "Agnus" est Divinum Humanum Ipsius; unde quoque patet quod Divinum Ipsius in caelis intelligatur per "Templum."

[5] Apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum" (6:1);

per "thronum altum et elatum" super quo Dominus sedere visus est, significatur Dominus quoad Divinum Verum in caelis superioribus; per "fimbrias" autem ejus significatur Divinum Ipsius Verum in ecclesia.

(Quod "fimbriae", cum de Domino, significant Divinum Ipsius Verum in ultimis, videatur n. 9917.)

Quod velum Templi Disruptum sit in duas partes a summo ad imum, postquam Dominus passus est (Matthaeus 27:51; Marcus 15:34 [, 38]; Luc. 23:45 1 ),

significaverit unionem Divini Humani Domini cum Ipso Divino Ipsius, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9670 2 ).

[6] Per "templum" significatur Divinum Humanum Domini, et simul caelum et ecclesia, in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Incurvabo Me versus templum sanctitatis tuae, et confitebor nomini tuo" (Psalmuss 138:2):

apud Jonam,

"Dixi, Expulsus sum a coram oculis tuis, sed tamen addam respicere templum sanctitatis tuae... Et Venit ad Te oratio mea ad templum sanctitatis tuae" (2:5, 8 [B.A. 4, 7]):

apud Habakuk,

"Jehovah in templo sanctitatis 3 suae" (2:20):

apud Matthaeum,

"Vae vobis, duces caeci, qui dicitis, Quicunque juraverit per Templum, nihil est; quicunque vero juraverit per aurum Templi, reus est: stulti et caeci, utrum autem majus est, aurum aut Templum quod sanctificat aurum?" (23:16, 17):

apud Johannem,

Jesus dixit vendentibus in Templo, "Tollite exhinc illa, nec facite Domum Patris mei domum mercaturae: unde recordati sunt discipuli quod scriptum est, Zelus Domus tuae consumpsit Me" (2:16, 17).

[7] Praeterea, multis in locis alibi in Verbo nominatur "templum." Ut sciatur quod per illud intelligatur caelum et ecclesia, tum Divinum Verum procedens a Domino, velim illa loca hic adducere, ne haereat mens in eo, quod solum Templum intelligatur, et non aliquid sanctius; nam Templum quod Hierosolymae sanctum fuit ex eo quod repraesentaverit et inde significaverit sanctum.

Quod "templum" significaverit caelum, patet ab his locis:

- Apud Davidem,

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit de Templo suo vocem meam" (Psalmuss 18:7 [B.A. 6]);

apud eundem,

"Bonus dies in atriis tuis prae millibus; elegi ad januam stare in Domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis" (Psalmuss 84:11 [B.A. 10]);

apud eundem,

"Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in Domo Jehovae, in atriis Dei germinabunt" (Psalmuss 92:13, 14 [B.A. 12, 13]);

apud eundem,

"Unum petii a Jehovah ut maneam in Domo Jehovae et ad visitandum mane Templum Ipsius" (Psalmuss 27:4);

apud eundem,

"Quietus ero in Domo Jehovae in longitudinem dierum" (Psalmuss 23:6):

apud Johannem,

Jesus dixit, "In Domo Patris mei mansiones multae sunt" (14:2 4 ).

Quod in illis locis per "Domum Jehovae" et "Domum Patris" intelligatur caelum, patet.

[8] Quod etiam ecclesia, in his:

- Apud Esaiam,

"Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in incendium" (64:10 [B.A. 11]);

apud Jeremiam,

"Deserui Domum meam, dereliqui hereditatem meam" (12:7);

apud Haggaeum,

"Commovebo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria;... Mihi argentum et Mihi aurum;... major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (2:7-9);

apud Esaiam,

"Dicet Hierosolymae, Aedificare; et Templo, Fundare" (44:28);

agitur ibi de adventu Domini, et de nova ecclesia tunc.

Apud Sachariam,

"Fundata est Domus Jehovae Templum ut aedificetur" (8:9);

similiter.

Apud Danielem,

Belschazar adduci jussit "vasa auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus, quae e Templo Hierosolymae, ut biberent ex illis ac biberunt vinum et laudaverunt deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis"; et tunc scriptum est in pariete (5:2-4, seq.);

per "vasa auri et argenti quae ex Templo Hierosolymae", significantur bona et vera ecclesiae; per quod "biberint ex illis vinum, et laudaverint deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis", significatur profanatio illorum; ideo scriptum est in pariete, et 5 rex mutatus ab homine in feram.

[9] Apud Matthaeum,

"Accesserunt discipuli ad ostendendum Jesu structuram Templi; Jesus dixit illis, videtis omnia haec? non relinquetur hic lapis super lapide, qui non dissolvetur" (24:1, 2; Marcus 13:1-5; Luca 21:5-7);

quod "non e Templo relinquetur lapis super lapide qui non dissolvetur", significat destructionem et vastationem ecclesiae totalem; "lapis" etiam significat verum ecclesiae; et quia id significabatur, ideo in illis capitibus apud Evangelistas agitur de successiva vastatione ecclesiae.

In Apocalypsi,

"Adstitit angelus dicens, Surge et metire templum Dei et altare, et eos qui adorant in eo" (11:1);

etiam ibi per "templum" significatur ecclesia, et per "metiri" significatur explorare quale ejus. Simile significatur

Per Novum Templum, et ejus mensuras (apud Ezechielem a cap. 40 ad 48).

[10] Quod per "templum" significetur Divinum Verum quod a Domino, constat ex his locis:

- Apud Ezechielem,

"Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen Domus, et impleta est Domus nube; atrium vero plenum erat splendore gloriae Jehovae" (10:4);

per "Domum" ibi intelligitur caelum et ecclesia; ac per "nubem" et per "gloriam" Divinum Verum.

(Quod "nubes" sit Divinum Verum videatur supra, n. 36; et quod similiter "gloria", n. 6 33.)

[11] Apud Micham,

"Ibunt gentes multae et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad Domum Dei" nostri; "ut doceat nos de viis suis, et eamus in semitis Ipsius: nam a Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae) ex Hierosolyma" (4:2);

"mons Jehovae" et "Domus Dei" significat ecclesiam;

similiter "Zion" et "Hierosolyma": "doceri de viis suis et ire in semitis Ipsius", est instrui in Divinis Veris; quare etiam dicitur, "Ex Zione exibit doctrina, et ex Hierosolyma Verbum."

[12] Apud Esaiam,

"Vox 7 tumultus ab urbe, Vox Jehovae e templo" (66:6);

per "urbem" intelligitur doctrina veri; per "templum ecclesia; et per "vocem Jehovae" e templo, Divinum Verum.

In Apocalypsi,

"Prodiit vox magna e templo caeli a throno, dicens... (16:17);

"vox" ibi similiter pro Divino Vero: alibi,

"Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo, et facta sunt fulgura, voces, tonitrua" (11:19);

"fulgura", "voces", "tonitrua", in Verbo significant Divina vera ex caelo (videatur n. 7573, 8914): alibi,

"Apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, et prodierunt e templo septem angeli, habentes septem plagas:... et impletum est templum fumo ex gloria Dei et Virtute Ipsius" (15:5, 6, 8);

septem angeli dicuntur prodiisse e templo quod in caelo, quia per "angelos" significantur Divina vera (videatur supra, n. 130, 200): quid per "fumum ex gloria Dei" significatur, In explicatione illorum in sequentibus videbitur. Praeterea sciendum est quod per Templum a Salomone exstructum, et quoque per Domum silvae Libani, et per singula illorum (de quibus 1 Reg., 6 et 7), significata sint spiritualia et caelestia quae ecclesiae et caeli sunt.

Voetnoten:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #7573

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

7573. ‘Et Jehovah dedit voces’: quod significet recessionem et separationem communicationis cum illis qui in bono et vero, constat a significatione ‘vocum’ quae tonitruum, quod sint vera Divina quae illustrant et perficiunt illos qui in caelo, et quae terrificant et devastant illos qui in inferno; et quia 1 hos devastant, significant recessionem et separationem communicationis cum illis qui in bono et vero, nam sic devastantur; quomodo haec se habent, patet ab illis quae prius n. 7502, 7541, 7542, 7545, 7554, dicta sunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia fuerunt, et inde cognitiones veri et boni ex Verbo hauserunt, sed vixerunt vitam mali, communicationem habeant cum caelo per vera et bona quae secum e mundo, cum fuerunt in Ecclesia, tulerunt (quod homo secum ferat in alteram vitam quicquid in mundo novit, immo quicquid vidit, audivit, cogitavit, locutus est, voluit, et egit, videatur n. 2474, 2475, 2481-2486, 7398); haec communicatio est quae aufertur cum devastantur; et cum communicatio 2 ablata est, tunc quoque vera et bona 3 cum illorum cognitionibus sublata sunt; nam quicquid 4 sciunt spiritus, immo angeli, influit per caelum a Domino, ita per communicationes, videatur n. 6053-6058 5 , 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495 6 , 7 , 6613-6626 8 ; ex his patet quid intelligitur per recessionem et separationem communicationis cum illis qui in 9 vero et bono; se habet cum vero Divino 10 in caelo et in inferno, quod verum per ‘voces’ significatur, sicut cum tonitribus in terra; tonitrua super altis montibus non audiuntur nisi modo sicut mitis 11 et tacitus sonus, at vero infra ad terram 12 audiuntur ut clangor terribilis; ita verum Divinum in caelo est 13 mite et clemens, in inferno autem est terribile.

[2] Quod ‘voces’ quae tonitruum significent vera Divina, quae illustrant et perficiunt illos qui in caelo, et quae terrificant et devastant illos qui in inferno, patet ab his locis:

apud Esaiam,

Erit gaudium cordis, sicut incedentis cum fistula ad veniendum in montem Jehovae ad petram Israelis, tunc audiri faciet Jehovah gloriam vocis suae, et quietem brachium Ipsius videre faciet; in indignatione irae, et flamma ignis comedentis, dispersione, et inundatione, et lapide grandinis, nam a voce Jehovae consternabitur Aschur, 30:30, 31;

hic ‘vox Jehovae’ pro vero Divino quod illustrat et perficit illos qui in bono, ac terrificat et devastat illos qui in malo:

apud Joelem,

Coram Ipso commota est terra, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum; et Jehovah edit vocem Suam coram exercitu Suo, magna valde castra Ipsius, quia innumerus, qui facit verbum Ipsius; quoniam magnus dies Jehovae, et terribilis valde, 2:10, 11;

similiter:

[3] apud eundem,

Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem Suam; et contremiscent caeli et terra; sed Jehovah refugium populo Suo, et munitio filiis Israelis, 4:16 [KJV 3:16];

‘vox Jehovae’ pariter pro vero Divino; quod ‘ex Hierosolyma’ est quia per illam significatur regnum spirituale Domini, in quo sunt illi qui in bono ex vero et in vero ex bono:

[4] apud Davidem,

Tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam, grandinem, et prunas ignis; ita ut miserit tela Sua, et disperserit illos, et fulmina multa, et conturbaverit illos, Ps. 18:14, 15 [KJV Ps. 18:13, 14];

‘dare vocem, grandinem, et prunas ignis’ pro devastatione veri et boni per falsa et mala cupiditatum:

apud eundem,

Stillarunt aquas nubes, vocem dederunt aetheres, etiam tela Tua iverunt, vox tonitru Tui in orbem, illustrarunt fulgura orbem, Ps. 77:17-19 [KJV Ps. 77:16-18];

‘vox’ pro vero Divino quod illustrat illos qui ab Ecclesia:

[5] apud eundem, Vox Jehovae super aquis, Deus gloriae tonare facit, Jehovah super aquis magnis: vox Jehovae in virtute: vox Jehovae cum honore: vox Jehovae frangens cedros, confregit Jehovah cedros Libani: vox Jehovae incidens flammae ignis: vox Jehovae trepidare facit desertum: vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas, Ps. 29:3-11;

ibi ‘vox Jehovae’ pro vero Divino ac illius potentia; ita quoque pro Verbo, nam hoc est verum Divinum:

[6] apud Johannem,

Angelus fortis descendens, clamavit voce magna; et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas; scripturus eram, sed audivi vocem e caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta septem tonitrua, et haec ne scribas, Apoc. 10:3, 4;

‘voces’ pro vero Divino, ‘tonitrua’ pro vehentibus illud, et ferentibus e caelo 14 in terram. Quod per ‘tonitrua et voces’ significentur Divina, non tonitrua et 15 sonitus, nemo non videre potest, et quia Divina significant ac ‘Jehovae voces’ vocantur, patet quod sint Divinum Verum; inde erat cum Jehovah descendit super monte Sinai, ac Divinum Verum promulgavit, quod ‘essent voces, fulmina, et tonitrua’, Exod. 19:16, 20:15;

et quod ‘locutus sit e medio ignis’, Deut. 4:11, 12, 5:19-22.

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. adempta

3. et illorum cognitiones ademptae

4. The Manuscript inserts enim.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts 6598-6126,

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. bono et vero

10. The Manuscript places this after significatur.

11. seu

12. sicut

13. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

14. ad

15. clangor solum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.