De Bijbel

 

Ezechiel 32:26

Studie

       

26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.

Van Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #285

Bestudeer deze passage

  
/ 962  
  

285. Dicitur "regnabunt super terra," quia per "terram" hic et alibi intelligitur Ecclesia Domini in Caelis et in terris; Ecclesia utrobivis est Regnum Domini: ne itaque quis credat, quod omnes qui a Domino redempti sunt, fiant Reges et Sacerdotes, et quod regnaturi super terra, interest ut ex Verbo demonstretur, quod terra significet Ecclesiam: hoc videri potest ex sequentibus locis:

"Ecce Jehovah evacuans Terram, et exinaniens Terram, et evertet facies ejus: evacuando evacuabitur Terra: lugebit et confundetur Terra habitabilis: Terra prophanabitur sub habitatoribus suis propterea maledictio comedet Terram et exurentur habitatores Terrae, et relictus erit homo rarus: erit in medio Terrae sicut strictura oleae. Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta Terrae: confringendo confracta est Terra: disrumpendo disrupta est Terra: commovendo commota est Terra: titubando titubat Terra sicut ebrius," (Esaj. 24:1-23);

"Ascendit leo ex vepreto ad redigendum Terram tuam in vastitatem: vidi Terram, cum ecce vacuum et inane: dixit Jehovah, vastitas erit tota Terra, propterea lugebit Terra," (Jeremias 4:7, 23-28);

"Quousque lugebit Terra: desolata est tota Terra, quia non vir ponens super cor," (Jeremias 12:4, 11-13);

"Luget et elanguescit Terra, erubuit Libanus et emarcuit," (Esaias 33:9);

Erit Terra in picem ardentem, et vastata," (Esaias 34:9-10);

"Consummationem et decisionem audivi a Domino super universam Terram," (Esaias 28:2, 22);

"Ecce dies Jehovae veniet ad ponendum Terram in vastitatem, et concutietur Terra e loco suo, (Esaias 13:9, 13);

"Commota est et contremuit Terra, et fundamenta montium trepidarunt," (Psalm. 18:8 (B.A. 7)); 1

"Non timebimus cum mutabitur Terra: cum dederit vocem, liquescet Terra," (Psalm. 46:3-4, 7, 9 (B.A. 2-3, 6, 8));

"Annon intelligitis fundamenta Terrae," (Esaias 40:21, 23)

"Deus deseruisti nos, tremefecisti Terram: sana fracturas ejus, quia commota est," (Psalm. 60:3-4 (B.A. 1-2));

"Liquescent Terra et omnes habitatores ejus: Ego firmabo columnas ejus," (Psalm. 75:4 (B.A. 3)); 2

"Vae Terrae inumbratae alis: ite legati ad gentem conculcatam, cujus Terram depraedati sunt fluvii," (Esaias 18:1-2);

"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est Terra," (Esaias 9:18 (B.A. 19)); 3

"Eritis vos Terra beneplaciti," (Malachias 3:12); 4

"Dedi Te in foedus populi ad restituendum Terram: cantate Caeli et exulta Terra," (Esaias 49:8, 13);

"Non videbo 5 Jah in Terra viventium," (Esaias 38:11);

"Qui dederunt terrorem in Terra viventium," (Ezechiel 32:23-27);

"Nisi crederem videre bonum in Terra vitae," (Psalm. 27:13);

"Beati mites, quia haereditatem Terrae accipient," (Matthaeus 5:5)

"Ego Jehovah faciens omnia, expandens Caelos Solus, extendens Terram a Me Ipso," (Esaias 44:23-24; Sacharias 12:1; Jeremias 10:11-13; 51:15; Psalm. 136:6); 6

"Aperiat se Terra, fructificent salutem: sic dixit Jehovah, creans Caelos formans Terram," (Esaias 45:8, 12, 18-19);

"Ecce Ego creans Caelos novos, et Terram novam," (Esaias 65:17; 66:22);

praeter multis aliis in locis, quae si adducerentur, implerent membranam. Causa quod per "terram" significetur Ecclesia, est quia multoties per "terram" intelligitur Terra Canaan, et in illa fuit Ecclesia; "Canaan caelestis" non aliud est: tum quia cum nominatur "terra," Angeli, qui spirituales sunt, non cogitant terram, sed humanum genus quod super illa, et ejus statum spiritualem, et status spiritualis est status Ecclesiae. "Terra" etiam oppositum sensum habet, et in eo significat damnationem, quoniam cum nulla Ecclesia est apud hominem, est damnatio; in hoc sensu nominatur "Terra," (Esaias 14:12; 21:9; 26:19, 21; 29:4; 47:1; 63:6; Threni 2:2, 10; Ezechiel 26:20; 32:24; Numeri 16:29-33; 26:10; et alibi).

Voetnoten:

1. 8 pro "7, 8"

2. 4 pro "3, 4"

3. 9:18 pro "49:8, 13"

4. 12 pro "11, 12"

5. videbo pro "videbis"

6. Psalm. pro "cap."

  
/ 962  
  

De Bijbel

 

Jeremias 12

Studie

   

1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt ?

2 Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.

4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea ? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.

5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis ? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis ?

6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.

7 Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.

8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem, ideo odivi eam.

9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ? numquid avis tincta per totum ? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.

10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.

12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit : ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni.

13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.

14 Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.

15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos, virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.

16 Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.

17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.