De Bijbel

 

Ezechiel 23:15

Studie

       

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3869

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

3869. ‘Quia audivit Jehovah’: quod significet in supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo Domino, constat a significatione ‘audire’; quod audire sit auditus, non opus habet explicatione; quod autem audire in sensu interiore sit oboedientia 1 , et in sensu interno fides voluntate, constat a plurimis locis in Verbo, de quibus sequitur; tum ex quali auditus respective ad quale visus; quod visus in sensu interiore sit intellectus et in sensu interno sit fides intellectu, videatur n. 3863, et hoc 2 ex eo quia res per visum internum apparent quales sunt, ita capiuntur aliqua fide sed intellectuali; quae autem audiuntur cum ad interiora penetrant, etiam in simile visui mutantur, videntur enim interius quae audiuntur, quare per auditum quoque significatur id quod per visum, nempe id quod intellectus, 3 ut et quod fidei est, sed auditus simul persuadet quod ita sit, et afficit non modo partem intellectualem hominis, sed etiam ejus voluntariam, ita interius vadit, nempe ad voluntatem, et efficit 4 ut velit quod videt, inde est quod ‘audire’ significet intellectum rei et simul oboedientiam, et in spirituali sensu fidem voluntate:

[2] quia in audire id latet, nempe oboedientia et fides voluntate, ideo ea etiam significantur per audire, auscultare,

5 attendere, in communi sermone, nam audiens esse est oboediens esse, et auscultare alicui, est quoque oboedire; interiora enim rei quandoque ita insunt vocibus loquelae hominis, ex causa quia spiritus hominis est qui cogitat, et percipit sensum vocem loquelae, et is est in quadam communione cum spiritibus et angelis, qui in principiis vocum sunt; praeterea talis est circulus rerum apud hominem quod quicquid per aurem et oculum, seu per auditum et visum, intrat, transeat in ejus intellectum, et per intellectum in voluntatem, et a voluntate in actum, ita quoque verum fidei; id primum fit verum 6 fidei scientia, dein verum 7 fidei voluntate, et denique verum fidei actu, ita charitas; fides scientia seu intellectu est ‘Reuben’, ut ostensum est', fides voluntate est ‘Shimeon’, fides voluntate cum fit charitas 8 est ‘Levi’.

[3] Quod ‘audire’ in supremo sensu sit praevidentia, ex illis quae de videre quod in supremo sensu sit praevidentia, supra n. 3863 dicta sunt, constare potest, nam praevidere Domini est videre ab aeterno in aeternum quod ita sit, at providere Domini est regere ut ita sit, et flectere 9 liberum hominis ad bonum, quantam praevidet quod homo se in libero flecti 10 patitur, videatur n. 3854.

[4] Quod per ‘audire Jehovah’, ex quo Shimeon nominatus, in sensu interiore significetur oboedientia, et in sensu interno fides voluntate a solo Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, ut ab his quae sequuntur;

apud Matthaeum,

Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, in Quo Mihi complacuit, Ipsum audite, 17:5;

‘Ipsum audire’ pro Ipsi fidem habere, et Ipsius praeceptis oboedire, ita fidem voluntate habere:

apud Johannem,

Amen, amen, dico vobis, quod veniet hora, ... quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent. Ne miremini hoc, quoniam venit hora, in qua omnes qui in monumentis audient vocem Ipsius, 5:25, 28;

‘audire vocem Filii Dei 11 ’ pro fidem habere verbis Domini, et velle illa; qui fidem voluntatis habent, illi vitam accipiunt, quare dicitur ‘qui audient vivent’:

[5] apud eundem,

Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt.... Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor; ... oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco illas, et sequuntur Me, 10:2, 3, 16, 27; ‘audire vocem’ manifeste pro oboedire ex fide voluntatis:

apud eundem,

Omnis qui est ex veritate, audit 12 vocem Meam, 18:37;

similiter:

apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos, ... si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, 16:29, 31;

‘audire Mosen et Prophetas’ pro scire quae in Verbo 13 , et fidem ei habere 14 , ita quoque velle illa, nam fidem habere absque velle, est videre et non audire, at fidem habere cum velle est videre 15 et audire; quare utrumque, nempe videre et audire, passim in Verbo simul dicitur, et per ‘videre’ significatur id quod per ‘Reuben’, et per ‘audire’ id quod per ‘Shimeonem’, nam conjuncta sunt sicut frater fratri.

[6] Quod videre et audire conjunctim dicantur, constat ex his locis;

apud Matthaeum,

Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; et completur in illis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis: incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant, et corde intelligant....

Vestri vero beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, et non audiverunt, 13:13-17; Joh. 12:40 16 ; Esai. 6:9.

Apud Marcum,

Dixit Jesus ad discipulos, Quid disputatis quod panes non habetis, nondum ne intelligentes estis, neque intelligitis, adhucne obduratum habetis cor vestrum, oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? 8:17, 18.

[7] apud Lucam,

Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, 8:10. 17 apud Esaiam,

Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, 35:5:

apud eundem,

Tunc audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine eque tenebris oculi caecorum videbunt, 29:18:

apud eundem,

Surdi audite, et caeci spectate videndo, 42:18:

apud eundem,

Educ populum caecum cui oculi erunt 18 , et surdos quibus aures, 43:8:

apud eundem,

Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, 32:3:

apud eundem,

Sint oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audiant verbum, 30:20, 21:

apud eundem,

Qui obturat aurem suam ne audiat sanguines; et occludit oculos suos ne videant malum, hic in altis habitabit, 33:15, 16:

apud Ezechielem,

Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum sed non vident, quibus aures ad audiendum, et non audiunt, 12:2.

In his locis utrumque dicitur quia unum sequitur alterum, nempe fides intellectu quae est ‘videre’ et fides voluntate quae est audire, alioquin unum satis fuisset; inde etiam patet quare unus filius Jacobi nominatus est 19 a videre, et alter ab audire.

[8] Quod ‘videre’ significet fidem scientia seu intellectu et ‘audire’ fidem oboedientia seu voluntate, est ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis; qui intellectuales sunt et in fide inde, illi ad oculi provinciam pertinent, et qui oboedientes sunt et in fide inde, illi ad auris provinciam pertinent; quod ita sit, videbitur ex illis quae ad finem capitum, de Maximo Homine, et correspondentia omnium quae in corpore humano cum illo, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur;

[9] inde nunc est quod ‘oculus’ in sensu interno sit intellectus, videatur n. 2701, et quod ‘auris’ sit oboedientia, et in sensu spirituali fides inde, seu fides 20 voluntate; ut quoque constat ex his locis;

apud Esaiam,

Etiam, non audivisti, etiam non novisti, etiam ex tunc non aperuit se auris tua? 48:8:

apud eundem,

Dominus Jehovih excitabit mihi aurem ad audiendum, quasi instructi:... Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, 50:4, 5:

apud eundem,

Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra, 55:2, 3:

apud Jeremiam,

Ad quem loquar et testificer, ut audiant? ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare, 6:10:

apud eundem,

Hoc praecepi iis, dicendo, Audite vocem Meam, tunc ero vobis in Deum, et vos eritis Mihi in populum, ... et non audiverunt, nec inclinarunt aurem suam, 7:23, 24, 26:

apud eundem,

Audite mulieres verbum Jehovae, et accipiat auris vestra verbum oris Ipsius, 9:19 [KJV 20]:

apud eundem,

Non inclinastis aurem vestram, et non oboedivistis Mihi 15:

apud Ezechielem,

Fili hominis, omnia verba Mea, quae locutus sum ad te recipe in cor tuum, et auribus tuis audi, 3:10:

apud eundem,

Dabo zelum Meum contra te, et agent tecum in excandescentia, nasum tuum, et aures tuas removebunt, 23:25;

‘nasum et aures removere’ pro perceptionem veri et boni, et fide oboedientiam:

apud Zachariam,

Renuerunt attendere, et dederunt humerum refractarium et aures suas aggravarunt, ut non 21 audirent, et cor suum posuerunt adamantem, ut non audirent legem, 7:11, 12:

[10] apud Amos, Sic dixit Jehovah, Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura, vel particulam auris, ita eripientur filii Israelis in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

‘eripere duo crura’ pro voluntatem boni, ‘particulam auris’ pro voluntatem veri; quod ‘particula auris’ id sit, solum constare potest ut dictum, ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis 22 , secundum quae Verbi sensus internus est, et quoque ritualia in Ecclesia Israelitica et Judaica; inde erat cum Aharon et filii ejus inaugurarentur ministerio, quod inter alia mandatum sit, Ut ‘Moses sumeret’ de sanguine arietis, et daret super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus; et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, Exod. 29:20;

per hoc rituale repraesentabatur fidei voluntas, in quam sicut sacerdos etiam initiaretur; quod rituale hoc sanctum esset, quisque scire potest, quia 23 a Jehovah mandatum Mosi, ita quoque quod sanctum dare sanguinem super auriculam auris, sed quodnam sanctum, non sciri potest nisi ex rerum interno sensu 24 in Verbo, qui hic est quod sanctum fidei ex voluntate custodiretur.

[11] Quod per ‘aurem’ significetur oboedientia, et in sensu interno fides inde, manifestius adhuc patet ex rituali de servo qui non servitio exire vellet, de quo ita apud Mosen,

Si servus vel ancilla non servitio exire vellet 25 , adducet eum dominus ejus ad Deum, et adducet eum ad januam, aut ad postem, et perforabit dominus ejus aurem subula, et serviet illi in perpetuum, Exod. 21:[5], 6; Deut. 15:17;

‘perforare aurem subula ad postem’ pro perpetuo servire seu oboedire, in sensu spirituali pro non velle intelligere verum, sed velle verum ex oboedientia, quod respective non liberum est.

[12] Quia oboedientia fidei per ‘aures’, et oboedire per 26 ‘audire’ in sensu interno intelligitur, constat quid per haec verba Domini, quae toties dixit, significatur, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. 13:9, 43; Marcus 4:9, 27 23; 7:16; Luc. 8:8; 14:35; Apoc. 2:7, 11, 29; 3:13, 22.

[13] Quod ‘audire’ in sensu supremo sit providentia, et ‘videre’ sit praevidentia, constat ex illis locis in Verbo, in quibus de Jehovah seu Domino praedicantur oculi, ut et aures; ut apud Esaiam,

Inclina Jehovah aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide, 37:17:

apud Danielem,

Inclina, Deus mi, aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide vastitates nostras, 9:18:

apud Davidem,

Deus inclina aurem Tuam ad me, et audi sermonem meum, Ps. 17:6:

apud eundem,

Inclina ad me aurem Tuam, et serva me, Ps. 71:2:

apud eundem,

Adverte aurem ad precationes meas, ob veritatem Tuam, responde mihi ob justitiam Tuam, Ps. 143:1:

apud Jeremiam,

Jehovah, vocem meam audivisti, ne abscondas aurem Tuam ad suspirationem meam, ad clamorem meum, Thren. 3:56:

apud Davidem,

Jehovah ne abscondas facies Tuas a me, in die quo angustia mihi, inclina ad me aurem Tuam, in die clamo, responde mihi,

Ps. 102:3 [KJV Ps. 102:2).

[14] Quod non aures Jehovae nec oculi sicut homini, notum est, sed quod sit attributum praedicabile de Divino 28 , quod per aurem et per oculum significatur, nempe infinitum velle, et infinitum intelligere, infinitum velle est providentia, et infinitum intelligere est praevidentia; haec per aurem et oculum, cum tribuuntur Jehovae, in sensu supremo intelliguntur. Ex his nunc patet quid per ‘audivit Jehovah’, ex quo Shimeon nominatus, in omni sensu significatur.

Voetnoten:

1. The Manuscript has obedire

2. The Manuscript has quidem

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4. The Manuscript has facit

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript has intellectu

7. The Manuscript inserts fit.

8. The Manuscript has tum fides voluntatis fit charitas, quae

9. The Manuscript has velle quod ita sit, proinde regere

10. The Manuscript has ex libero regi

11. hominis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript has ibi

14. The Manuscript has habere illis

15. fidem habere, in the First Latin Edition

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The following seven references are from Esaias chapters 29, 30, 32, 33, 35, 42 and 43. The First Latin Edition arranges these 35, 29, 42, 43, 32, 30, 33, but in the Manuscript their order is 35, 29, 30, 43, 33, 32, 42; references from 30, 43 and 33 are in the margin.

18. sunt as Arcana Coelestia 6989.

19. The Manuscript has sit

20. The Manuscript inserts quod idem.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript has alters this to significatione.

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. The Manuscript has intellectu

25. The Manuscript has exire vellet e servitio

26. The Manuscript interpolates ei.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript has Jehovae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3863

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

3863. ‘Quia dixit, quod vidit Jehovah’: quod significet in supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum in externo visum, hic fidem a Domino, constat a significatione ‘videre’, de qua sequitur. Ex illis quae praemissa sunt, constare potest quo duodecim tribus ex duodecim filiis Jacobi nominatae, significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, ita omnia Ecclesiae, et quo unaquaevis tribus aliquod universale, ita duodecim tribus duodecim universalia, quae in se comprehendunt et 1 sub se concludunt omnia et singula quae sunt Ecclesiae et in universali sensu omnia quae sunt regni Domini; universale quod ‘Reuben’ significat est fides; quo haec, nempe fides, sit primum universale, est ex eo quia homo cum 2 regeneratur seu 3 fit Ecclesia, primum discet et imbuet illa quae fidei sunt, hoc est, quae veri spiritualis, nam per doctrinam fidei seu veri introducitur; homo enim talis est ut ex se non sciat quid bonum caeleste, 4 sed hoc discet ex doctrina, quae doctrina fidei vocatur;

[2] omnis 5 doctrina fidei spectat vitam ut finem, et quia vitam, spectat bonum, nam bonum est vitae 6 . Apud antiquos controversum fuit, quodnam primogenitum Ecclesiae sit, num verum quod est fidei, vel num bonum quod est amoris; qui verum quod est fidei primogenitum dixerunt, ex apparentia externa concluserunt, et id primogenitum statuerunt quia primum discitur et discendum est et quia homo per id introducitur ad bonum; sed nesciverunt quod bonum essentialiter primogenitum sit, et quod id a Domino per internum hominem insinuetur ut adoptet et recipiat verum quod per externum introducitur, et quod bono insit vita a Domino, et quod vero nulla vita nisi quae per bonum, sic ut bonum sit anima veri, ac appropriet et induat sibi verum, sicut anima corpus; inde constare potest quod secundum apparentiam externam verum primo loco sit, et quasi primogenitum, cum regeneratur homo, tametsi bonum essentialiter primo loco est et primogenitum, et fit quoque cum homo regeneratus est; quod ita sit, videatur n. 3539, 3546, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701.

[3] Quia agitur in hoc capite et in illis quae praecedunt, de regeneratione naturalis, et hic 7 de primo ejus statu, qui est introductionis per verum ad bonum, ideo primus filius Jacobi seu Reuben nominatus est a ‘videre Jehovah’, quod in sensu interno significat fidem a Domino. Fides in se spectata est fides intellectu et fides voluntate; scire et intelligere verum quod est fidei, dicitur fides intellectu, at velle verum quod est fidei, dicitur fides voluntate; illa, nempe fides intellectu, est quae significatur per ‘Reuben’, haec autem nempe fides voluntate, est quae significatur per ‘Shimeonem’: quod fides intellectu, seu intelligere verum, praecedat fidem voluntate seu velle verum, 8 cuivis constare potest; quod enim homini ignotum est, ut est bonum caeleste, hoc prius scire debet quod sit et intelligere quid sit, antequam id velle potest.

[4] Quod videre in sensu externo significet visum, constat absque explicatione; quod videre 9 in sensu interiore significet intellectum, etiam constare potest, visus enim interni hominis non aliud est quam intellectus, quare etiam intellectus in communi loquela vocatur visus internus, et de eo quoque praedicatur lux sicut de visu externo, et vocatur lux intellectualis: quod ‘videre’ in sensu interno sit fides a Domino, constat ex eo quod intellectus interior non alia objecta habeat quam illa quae sunt veri et boni, haec enim sunt fidei; interior ille intellectus, seu internus 10 visus,

11 qui pro objectis habet vera quae sunt fidei, se non ita manifestat sicut intellectus qui pro objectis habet vera quae sunt vitae civilis et moralis, ex causa quia intra hunc est et in luce caeli, quae lux in obscuro est quamdiu homo est in luce mundi; at usque apud illos qui regenerati sunt, se 12 revelat: imprimis per conscientiam. Quod ‘videre’ in supremo sensu sit praevidentia, constare potest, nam intelligentia quae praedicatur de Domino, est intelligentia infinita, quae non aliud est quam praevidentia.

[5] Quod per ‘videre’, ex quo Reuben nominatus est, in sensu interno significetur fides a Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, quorum haec licet afferre;

apud Mosen,

Dixit Jehovah ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super 13 signo, et erit, omnis qui morsus fuerit, et viderit illum et vivet: fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signo 13 et fuit si momordit serpens virum, et inspexit serpentem aeris revixit, Num. 21:8, 9;

‘serpens aeneus’ quod repraesentaverit Dominum quoad sensuale externum, seu naturale, videatur n. 197; quod ‘aes’ sit naturale, n. 425, 1551; 14 quod fides in Ipsum repraesentata sit per quod revixerint, qui viderunt, seu inspexerunt illum, Ipse Dominus docet apud Johannem Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat sed vitam aeternam habeat, 3:14, 15:

[6] apud Esaiam,

Dominus dixit, Abi et dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite, impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, 6:9, 10;

quod ibi ‘videre videndo et non cognoscere’ sit intelligere quod verum et usque non agnoscere, patet; ac quod ‘oculos 15 oblinere ne forte videat oculis suis’ sit privare intellectu veri, et quod fides in Dominum sit quae 16 hic per ‘videre’ significatur, constat a Domini verbis apud Matthaeum 13:13, 14; et apud Johannem 12:36, 37, 39, 40:

[7] apud Ezechielem,

Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum, sed non vident, quibus aures ad audiendum et non audiunt, 12:2; 17 quod ‘oculi ad videndum sed non vident’ pro quod possint intelligere vera quae fidei, sed non volunt, et hoc propter mala, quae sunt ‘domus rebellionis’, quae mendacem lucem falsis et tenebras veris inducunt, secundum haec apud Esaiam,

Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt audire legem Jehovae, qui dixerunt videntibus, Ne videatis; et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta, loquimini nobis blanditias, videte illusiones, 30:9, 10:

apud Esaiam,

Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, ix

1. [KJV 2)

‘videre lucem magnam’ pro vera quae sunt fidei, recipere et credere, super illos qui in fide sunt, ‘lux’ caelestis dicitur ‘effulgere’, nam lux quae in caelo, est Divinum Verum a Divino Bono 18 :

[8] apud eundem,

Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas, et capita vestra, videntes, obtexit, 29:10;

‘occludere oculos’ pro intellectum veri; quod oculus sit intellectus, videatur n. 2701; ‘videntes obtegere’ pro illos qui sciunt et docent vera fidei; ‘videntes’ olim dicti sunt prophetae, qui quod sint docentes, tum vera doctrinae, videatur n. 2534 apud eundem,

Sacerdos et propheta errant per siceram, ... errant inter videntes, titubant judicio, 28:7;

similiter; quod judicium quo titubant, sit verum fidei, videatur n. 2235:

apud eundem,

Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, 32:3;

similiter:

[9] apud eundem,

Regem in pulchritudine sua spectabunt oculi tui, videbunt terram longinquitatum, 33:17;

‘spectare regem in pulchritudine’ pro vera fidei quae a Domino, quae pulchra dicuntur a bono; ‘videre terram longinquitatum’ pro bonum amoris; quod ‘rex’ sit verum fidei, videatur n. 1672, 2015, 2069, 19 , 3009, 3670; quod ‘pulchrum’ dicatur a bono, n. 553, 3080, 3821; quod ‘terra’ sit bonum amoris, n. 620, 636, 3368, 3379

apud Matthaeum, Beati mundi corde, quia hi ipsi Deum videbunt, 5:8;

‘videre Deum’ quod sit credere in Ipsum, ita fide Ipsum videre, patet; qui enim in fide sunt, ex fide vident Deum, nam Deus est in fide, et Deus id in fide quod vere fides est:

[10] apud eundem,

Si oculus tuus scandalizaverit te, erue illum, ... bonum est tibi luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis, 18:9;

hic quod ‘oculus’ non sit oculus, nec quod is eruendus, patet, is enim non scandalizat, sed intellectus veri, qui hic est ‘oculus’, n. 2701; quod melius sit non scire et capere vera fidei, quam scire et capere illa, et usque vivere vitam mali, significatur per ‘bonum esse 20 luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis’:

[11] apud eundem,

Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt: amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, xiii

13-17; Joh. 12:40;

‘videre’ pro scire et intelligere illa quae sunt fidei in Dominum, ita pro fide; nam quod viderint Dominum, et viderint miracula Ipsius, non inde beati fuerunt, sed quod crediderint, ut constare potest ab his verbis apud Johannem, Dixi vobis, quod et videritis Me, et non credatis; haec est voluntas Ipsius Qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam: non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem; amen, amen, dico vobis, qui credit in Me, habet vitam aeternam, 6:36, 40, 46, 47; ‘videre et non credere’ pro scire vera fidei et non recipere, ‘videre et credere’ pro scire illa et recipere; quod ‘non Patrem viderit quis nisi qui apud Patrem’ pro quod non agnosci possit Divinum Bonum nisi per Divinum Verum; quod ‘Pater’ sit Divinum Bonum et ‘Filius’ Divinum Verum, videatur n. 3704; inde sensus internus est quod nemo caeleste bonum possit habere nisi agnoscat Dominum:

[12] similiter apud eundem,

Deum nemo vidit usquam 21 , Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18:

et apud eundem,

Jesus dixit, Qui videt Me, videt Illum, Qui misit Me; Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, 12:45, 46;

ibi quod ‘videre’ sit credere seu fidem habere, manifeste dicitur: et apud eundem,

Jesus dixit, Qui cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum, ... qui 22 vidit Me, vidit Patrem, 14:7, 9:

apud eundem,

Spiritum veritatis mundus non potest recipere, quoniam non videt illum neque cognoscit illum:... non relinquam vos orphanos, venio ad vos, adhuc parum dum mundus Me non amplius videbit, vos autem videbitis Me, quia Ego vivo, et vos vivetis, 14:17-19;

‘videre’ pro fidem habere, solum enim per fidem videtur Dominus, fides enim est 23 oculus amoris, nam ab amore per fidem videtur Dominus, est amor 24 vita fidei, quare dicitur, ‘vos videbitis Me, quia Ego vivo et vos vivetis’:

[13] apud eundem,

Dixit Jesus, In judicium Ego in mundum hunc veni, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant; Pharisaei...

dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videmus, ideo peccatum vestrum manet, 9:39-41;

videntes' pro illis qui putant se intelligentes esse prae reliquis, de quibus dicitur quod ‘caeci fient’, hoc est, non accepturi fidem; quod ‘non videre’ seu caecus esse praedicetur de illis qui in falsis, tum de illis qui in ignorantia, videatur n. 2383:

apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, 8:10;

similiter:

apud eundem,

Dico vobis vere, Sunt quidam hic stantium, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei, 9:27; Marcus 9:1;

‘videre regnum Dei’ pro credere:

apud eundem,

Jesus dixit ad discipulos, Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis, 17:22;

ibi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae, quando non amplius aliqua fides:

[14] apud eundem,

Factum est cum Jesus accumberet cum illis, accipiens panem benedixit, et frangens tradidit illis, illorum autem aperti sunt oculi, et cognoverunt Ipsum, 24:30, 31;

per hoc significatum est quod Dominus per bonum appareat, non autem per verum absque bono; ‘panis’ enim est bonum amoris, n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813. Ex his et pluribus aliis locis constat quod ‘videre’ in sensu interno sit fides a Domino, nam non alia datur fides quae est fides, quam quae a Domino, haec quoque 25 dat hominem videre, hoc est, credere; fides autem a se, seu a proprio hominis 26 non est fides, nam haec facit videre falsa ut vera, et vera ut falsa, et si vera ut vera, usque non videt quia non credit, videt enim se in illis, non autem Dominum.

[15] Quod ‘videre’ sit fidem habere in Dominum, 27 patet manifeste ab illis quae de luce caeli saepius dicta sunt, quod nempe lux caeli quia est a Domino, secum habeat intelligentiam et sapientiam; proinde fidem in Ipsum, nam fides in Dominum intus in intelligentia et sapientia est, quapropter videre ex illa luce, sicut vident angeli, non aliud potest significare quam fidem in Dominum; est etiam Ipse Dominus in luce illa quia procedit a Domino; illa lux etiam est quae lucet in conscientia illorum qui fidem in Ipsum habent, tametsi homo hoc nescit quamdiu in corpore vivit, nam tunc lux mundi illam lucem obscurat.

Voetnoten:

1. The Manuscript has aut

2. The Manuscript has dum

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has et

5. The Manuscript inserts enim.

6. vita, in the First Latin Edition

7. The Manuscript has ac

8. The Manuscript inserts quod est fidei.

9. The Manuscript has autem

10. The Manuscript has intimus

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this before apud.

13. The First Latin Edition has ligno, but Hebrew is () (nes) = standard or pole.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript has quod verum fidei in Dominum sit quod

17. The Manuscript has quibus

18. The Manuscript has Verum Divinum ex Bono Divino but alters to this.

19. The Manuscript and the First Latin Edition insert 2015f.

20. The Manuscript has quod bonum sit

21. The Manuscript has unquam

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript has nam fides est sicut

24. The Manuscript has enim

25. The Manuscript has est quae

26. The Manuscript has persuasio

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.