De Bijbel

 

Exodus 32:13

Studie

       

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10421

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

10421. ‘Quem ascendere fecisti e terra Aegypti’: quod significet quem credideras duxisse ad Divinum, constat ex significatione ‘ascendere facere e terra Aegypti’ quod sit ab externo ad internum elevare, ita ducere ad Divinum, nam per ‘ascendere facere’ significatur 1 elevare ab externo ad internum, et per ‘Aegyptum’ significatur naturalis seu externus homo, a quo elevatio; quod ‘ascendere facere’ sit elevare ab externo ad internum, videatur n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, et quod ‘Aegyptus’ sit naturale seu externum in locis citatis n. 9391.

Voetnoten:

1. The Manuscript places this after internum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.