De Bijbel

 

Exodus 28:4

Studie

       

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9833

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

9833. ‘Et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum’: quod significet bonum charitatis et fidei, constat ex significatione ‘hyacinthini’ quod 1 caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione ‘purpurae’ quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, ex significatione ‘coccinei dibaphi’ quod sit bonum spirituale, de qua n. 2 4922, 9468, et ex significatione ‘byssini’ quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 5319, 9469; ita simul illa significant bonum amoris et fidei, hic autem bonum charitatis et fidei, quia praedicantur de regno spirituali, n. 9814. Quod per ‘hyacinthinum, purpuram, coccineum dibaphum, et byssinum’ illa quae amoris seu charitatis et quae fidei significentur, ducit causam ex coloribus eorum; colores enim qui apparent in caelo, trahunt originem ex luce caeli, quae lux est Divinum Verum procedens a Domino, ex Quo omnis intelligentia et sapientia; inde variegationes illius lucis, quae coram visu externo ibi apparent ut colores, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae ex veris et bonis quae fidei, charitatis, et amoris; videantur n. 1042, 1053, 1624, 3993, 4530, 4677, 4741, 4742, 4922, 9466; et quod colores ibi, quantum trahunt ex rubro, tantum significent bonum, quantum autem ex albo, tantum significent verum, n. 9467.

Voetnoten:

1. The Manuscript inserts sit.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.