De Bijbel

 

Exodus 20:8

Studie

       

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8924

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Voetnoten:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6119

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6119. ‘Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?’: quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione ‘mori’ quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione ‘deficere argentum’ quod sit defectus veri; quod ‘argentum’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per ‘vesperam’ in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis.

[2] Quod per ‘mortem’ significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre:

apud Esaiam,

Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, 11:4;

ibi de Domino; ‘virga oris’ et ‘spiritus labiorum’ pro Divino Vero ex quo judicium; ‘mori’ pro damnari:

apud eundem,

Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, 25:8:

apud eundem,

Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, 26:14:

apud eundem,

Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, 26:19:

apud eundem,

Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non 1 consistet, 28:15, 18:

[3] apud Jeremiam,

Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, 13:16:

apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19, 22:

apud Hoscheam,

E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, 13:14:

apud Davidem,

Extollis me e portis mortis, Ps. 9:14 [KJV 9:13]:

apud eundem,

Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. 13:4 2 [KJV 13:3]:

apud eundem,

Circumdederunt me funes mortis, ... et funes inferni, Ps. 18:5, 6 [KJV Ps. 18:4, 5]:

apud eundem,

Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. 49:15 [KJV Ps. 49:14]:

apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. 1:18:

apud eundem,

Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. 2:11:

[4] apud eundem,

Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc. 3:1, 2:

apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, 4:16:

apud Johannem, Qui verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24:

apud eundem,

Ego abeo et 3 quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini; ... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, 4 8:21, 24, 51, 52.

Quia ‘mors’ significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. 44:25, Lev. 15:31, 21:2, 3, 22:8 5 , Num. 6:6-12, 11 ad finem.

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.