De Bijbel

 

Exodus 20:20

Studie

       

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8924

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Voetnoten:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6247

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

6247. ‘Ea Bethlehem’: quod significet loco illius, status novae affectionis veri et boni, constat ex significatione ‘Bethlehem’ quod sit spirituale caelestis in statu novo, de qua n. 4594, ita status novae affectionis veri et boni; nam spirituale caelestis est verum boni, ita affectio veri ex bono. Quomodo cum his quae in hoc versu in sensu interno continentur, se habet, dicendum: agitur de rejectione prioris affectionis veri et de receptione novae; prior affectio veri est cum regeneratur homo, at posterior quae nova, est cum regeneratus est; in priore statu afficitur homo vero propter finem ut intelligens fiat, in posteriore autem statu ut sapiens, seu quod idem in priore statu afficitur vero propter doctrinam, in posteriore autem propter vitam; cum propter doctrinam tunc ex vero spectat bonum, at cum propter vitam, ex bono spectat verum; ita est posterior status inversus prioris; quapropter prior status rejicitur cum regeneratur homo, et posterior qui novus, recipitur; prior etiam status respective ad posteriorem novum est impurus, nam cum afficitur homo vero propter doctrinam ut intelligens fiat, etiam simul afficitur fama et gloria; haec 1 affectio non potest non tunc adesse, et quoque permittitur ut introducat, quia homo talis est; at cum afficitur vero propter vitam, tunc gloriam et famam ut fines, rejicit, et vitae bonum, hoc est, charitatem erga proximum 2 amplectitur.

Voetnoten:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. The Manuscript inserts ut finem, deletes spectat, and inserts amplectitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.