De Bijbel

 

Exodus 20:19

Studie

       

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8924

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Voetnoten:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #5246

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

5246. ‘Et acceleraverunt eum e fovea’: quod significet festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem, constat ex significatione ‘foveae’ quod sit status vastationis et quoque tentationis, de qua n. 4728, 4744, 5038; et ex significatione ‘accelerare eum ex 1 illa’ quod sit festina rejectio talium quae inde, nempe ex statu tentationis; cum enim ‘fovea’ est status tentationis, tunc ‘accelerare aliquem ex illa’ est removere talia quae ex illo statu, consequenter rejicere, ut quoque a nunc sequentibus patet, illa enim quae erant foveae rejecit, totondit enim se, et mutavit vestes;

[2] status tentationis 2 respective ad statum post illum, 3 est quoque sicut status foveae seu carceris, squalidus et immundus; cum enim tentatur homo, tunc immundi spiritus prope 4 illum sunt, et circumcingunt, et excitant 5 mala et falsa quae apud illum, et quoque detinent illum in illis et exaggerant usque ad desperationem; inde est quod homo tunc in immundo et squalido sit 6 ; etiam status ille cum sistitur videndus in altera vita, (status omnes spirituales ad visum ibi exhiberi possunt) tunc apparet ille sicut nimbus exhalatus e locis sordidis, et quoque fetor inde percipitur; talis apparet sphaera qua circumcingituris qui in tentatione est, et quoque qui in vastatione, hoc est, qui in fovea 7 in terra inferiore, de qua n. 4728.

[3] At cum status tentationis cessat, tunc dissipatur ille nimbus et fit serenum; causa est quia falsa et mala apud hominem per tentationes aperiuntur et removentur; cum aperiuntur apparet illud nimbosum, et cum removentur, apparet serenum; status illius mutatio etiam significatur per quod ‘Josephus totonderit’, et quod ‘mutaverit vestes’.

[4] Comparari etiam status tentationis potest cum illo statu in quo homo est cum inter latrones, a quo cum venit, est horridus quoad comas, asper quoad faciem, et ruptus quoad vestes; si in tentatione succumbit, manet in tali statu, at si in tentatione vincit, tunc postquam reposuit faciem, pectinavit comas et mutavit vestes, in statum hilarem et serenum venit; suntquoque spiritus et genii infernales qui instar latronum tunc circumdant et aggrediuntur, et inducunt tentationes. Ex his nunc patet quod per ‘acceleraverunt eum e fovea’ significetur festina rejectio talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutatio.

Voetnoten:

1. The manuscript has ea.

2. The Manuscript inserts etiam talis est.

3. quod sit

4. The Manuscript deletes illum.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts sicut qui in fovea.

7. The Manuscript inserts quae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.