Arcana Coelestia #8761
8761. ‘Et vocavit ad illum Jehovah e monte’: quod significet unionem Divini Boni in caelo cum Divino Vero ibi, constat ex significatione ‘vocare ad illum’ seu vocare ad se aliquem, cum dicitur de Divino, quod sit conjunctio, hic unio, 1 quia dicitur de Divino Bono cum Divino Vero, quae per conjunctionem unum fiunt; quod ‘vocare aliquem ad se’ sit conjunctio et quoque praesentia, videatur n. 6047, 6177, 7390, 7451, 7721; quod sit Divinum Bonum cum quo conjunctio, est quia dicitur ‘Jehovah’, de qua re nunc supra n. 8760, et ex significatione ‘montis’ quod sit bonum Divinum in caelo, de qua mox supra n. 8758, hic caelum, nam sive dicas Divinum Bonum in caelo sive caelum, idem est, quia caelum existit ex illo; se habet hoc sicut abstracta quaecumque a suis subjectis, quae cum dicuntur, usque percipiuntur subjecta in quibus sunt; sicut cum dicitur verum fidei aut bonum charitatis, intelligitur homo Ecclesiae in quo; magis in caelo, nam ibi Divinum Bonum unitum Divino Vero est omne in omnibus, ita vita seu anima caeli.
Voetnoten:
1. nam
Arcana Coelestia #6177
6177. ‘Et vocavit filium suum Josephum’: quod significet praesentiam interni, constat a significatione ‘vocare ad se’ quod sit praesentem sibi sistere, ita praesentia; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, ut pluries prius, n. 6089, 6117, 6120, 6128, 6132, 6136, 6145, 6149, 6152, 6153, 6156, 6163, 6167.