Arcana Coelestia #7670
7670. ‘Et expulit illos ex faciebus Pharaonis’: quod significet quod voluntas infestantium prorsus contrariaretur vero Divino, constat ex repraesentatione ‘Moschis et Aharonis’, qui expulsi, quod sint verum Divinum, de qua supra n. 7637; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui infestant, de qua etiam supra n. 7631; ex significatione ‘facierum’ quod sint interiora quoad affectiones, de qua n. 7666, ita voluntas, nam affectiones sunt voluntatis, cogitationes autem 1 intellectus; quod voluntas contrariaretur, significatur per quod ‘expulit e faciebus’, nam id expellitur quod contra voluntatem est, seu quod contra affectiones quae voluntatis.
Voetnoten:
1. The Manuscript inserts sunt.