De Bijbel

 

Daniel 2:46

Studie

       

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1422

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

1422. ‘Benedicam benedicentibus tibi’: quod significet omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum, constare potest a significatione ‘benedictionis’ quod involvat omnia et singula quae a Domino, tam quae bona sunt quam quae vera, ita caelestia, spiritualia, naturalia, mundana et corporea; et quia benedictio complectitur universali sensu omnia illa, constare potest in singulis locis ex serie quid ‘benedicere’ significat, nam se habet applicate ad illa de quibus praedicatur; constat inde quod ‘benedicam benedicentibus tibi’ significet omnem felicitatem illis qui ex corde agnoscunt Dominum;

[2] nam hic in sensu interno, ut dictum, agitur de Domino; ‘benedicere Jehovae seu Domino’ fuit apud antiquos formula sollemnis, sicut constare potest in Verbo, ut apud Davidem,

In congregationibus benedicite Deo, Domino ex fonte Israelis, Psalm 1:018:27 [KJV 26]:

apud eundem,

Cantate Jehovae, benedicite Nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius, Ps. 96:2:

apud Danielem,

In visione noctis arcanum revelatum est, ideo Daniel benedixit Deo caelorum, dixit, Esto Nomen Ipsius Dei benedictum a saeculo usque in saeculum, quia sapientia et potentia Ipsi, 2:19, 20: de Zacharia et Simeone etiam legitur quod benedixerint Deo, Luc. 1:64; 2:28;

patet hic quid ‘benedicere Domino’, nempe cantare Ipsi, evangelizare salutem Ipsius, praedicare sapientiam et potentiam Ipsius, ita confiteri et agnoscere Dominum ex corde; qui hoc faciunt, non possunt non benedici a Domino, hoc est, donari illis quae sunt benedictionis, nempe bono caelesti, spirituali, naturali, mundano et corporeo, quae bona sunt, ubi ita sibi succedunt, in quibus felicitas.

[3] Quia formula communis fuit ‘Benedicere Jehovae seu Domino’, et ‘Benedici a Jehovah seu Domino’, ideo quoque formula communis fuit, dicere ‘Benedictus Jehovah’, ut apud Davidem,

Benedictus Jehovah, quia audivit vocem precum mearum, Ps. 28:6:

apud eundem,

Benedictus Jehovah, quia admirabilem fecit misericordiam Suam mihi, Ps. 31:22:

apud eundem,

Benedictus Deus, Qui non rejecit preces meas, et misericordiam Suam a mecum, Psalm 1:016:20:

apud eundem,

Benedictus Jehovah Deus, Deus Israelis, faciens mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae Ipsius in aeternum, et implebitur gloria Ipsius omnis terra, Psalm 1xxii 18, 19:

apud eundem,

Benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua, Ps. 119:12:

apud eundem,

Benedictus Jehovah, petra mea, docens manus meas, Ps. 144:1:

apud Lucam, Zacharias impletus spiritu sancto, prophetavit, dicens, Benedictus Deus Israelis, quia visitavit et fecit liberationem populo Suo, 1:67, 68.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De Bijbel

 

Actus Apostolorum 10

Studie

   

1 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,

2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper :

3 is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.

4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, Domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :

6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.

7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.

8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.

10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :

11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,

12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.

13 Et facta est vox ad eum : Surge Petre, occide, et manduca.

14 Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

15 Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

16 Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.

17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset : ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.

18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.

19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.

20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?

22 Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis ; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.

24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.

25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

26 Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum.

27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :

28 dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?

30 Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.

33 Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;

35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum : incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,

38 Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.

45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro : quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.

46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.

47 Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?

48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.