De Bijbel

 

Daniel 2:20

Studie

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

De Bijbel

 

Apocalypsis 1:1

Studie

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3773

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

3773. ‘Et reducebant lapidem super os putei ad locum suum’: quod significet quod interea esset occlusum, constat ex illis quae de lapide super ore putei n. 3769, 3771 dicta sunt. Cum his quod nempe Verbum reclusum sit Ecclesiis, et dein quod occlusum, ita se habet: in principio cum aliqua Ecclesia instauratur, tunc primum est illis Verbum occlusum, sed dein recluditur, providente ita Domino, et inde 1 discunt quod 2 omnis doctrina fundetur super his duobus praeceptis quod amandus sit Dominus supra omnia, et proximus sicut ipse; quando haec duo praecepta pro fine sunt, tunc reclusum est Verbum, omnis enim Lex, et omnes Prophetae, hoc est, totum Verbum, sic ab illis dependent, adeo 3 ut omnia inde sint, et sic ut omnia ad illa se referant; et quia 4 tunc in principiis veri et boni 5 sunt, illustrantur in singulis quae in Verbo vident; Dominus enim per angelos tunc est apud illos, et illos tametsi nesciunt, docet, et quoque in vitam veri et boni ducit;

[2] hoc quoque constare potest ab omnibus Ecclesiis quod tales fuerint in infantia sua, et quod coluerint Dominum ex amore et amaverint proximum ex corde; at temporis successu Ecclesiae ab his binis praeceptis se removent, et a bono amoris et charitatis deflectunt ad illa quae fidei vocantur, ita a vita ad doctrinam, et quantum hoc fit, tantum occluditur Verbum; haec sunt quae significantur per illa verba in sensu interno ‘Ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas, et lapis magnus super ore putei: et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem, et reducebant lapidem super os putei ad locum suum’.

Voetnoten:

1. The Manuscript has discit

2. The Manuscript inserts omnis cultus Divinus et.

3. The Manuscript has ac ita dependent

4. The Manuscript has sic

5. The Manuscript has si tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.