De Bijbel

 

Daniel 11:33

Studie

       

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

Van Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #31

Bestudeer deze passage

  
/ 1232  
  

31. (Vers. 6.) "Et fecit nos reges et sacerdotes." - Quod significet quod ab Ipso simus in regno Ipsius spirituali et caelesti, constat ex significatione "regum", quod sint qui in veris ex bono, et quia illi constituunt regnum spirituale Domini, quod sint qui in regno spirituali Ipsius; (quod "reges" in Verbo illos significent, patebit a sequentibus;) et a significatione "sacerdotum", quod sint qui in bono amoris, et quia illi constituunt regnum caeleste Domini, quod sint qui in regno caelesti Ipsius. (Quod duo regna sint, in quae caeli in communi distincti sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28; et quod regnum spirituale dictatur regnum regium Domini, et quod regnum caeleste dicatur regnum sacerdotale Ipsius, ibid., n. 24.) Plurimis in locis in Verbo Prophetico nominantur reges; et qui non sensum internum scit, credit quod per "reges" ibi intelligantur reges; ast non intelliguntur reges, sed omnes illi qui in veris ex bono sunt, seu in fide ex charitate a Domino. Causa est, quia Dominus est solus Rex, et illi qui in veris ex bono sunt ab Ipso, "filii" Ipsius vocantur. Inde est quod per "principes", "filios regni", "filios Regis", et quoque per "reges", intelligantur illi; et quod abstracte ab idea personarum, ut fit in caelo, intelligantur vera ex bono; seu quod idem, fides ex charitate, quia Verum est fidei et bonum est charitatis.

[2] Quod non reges intelligantur, constare potest solum ex eo, quod hic dicatur quod Jesus Christus "fecerit nos reges et sacerdotes"; et postea,

"Fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terram" (5:10);

et apud Matthaeum,

"Semen (bonum)" in agro seminatum "sunt filii regni" (13:38);

"semen agri" sunt vera ex bono a Domino apud hominem (videatur n. 3373, 10248, 10249). Quisque etiam percipere potest quod Dominus non facturus sit omnes illos, de quibus ibi agitur, reges, sed quod illos dicat reges ex potentia et ex gloria quae illis qui in veris ex bono sunt a Domino. Ex his nunc videri potest quod per "Regem" in Verbo Prophetico intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, et per "reges" et "principes" illi qui in veris ex bono sunt a Domino; et quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, quod in eo sensu per "reges" significentur illi qui in falsis ex malo sunt.

[3] Quod per "Regem" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, patet ab Ipsius Domini Verbis ad Pilatum:

"Dixit... Pilatus, Num ergo Rex es Tu? Respondit Jesus, Tu dicis, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut tester veritati; omnis existens in veritate audit vocem meam. Dixit ei Pilatus, Quid est Veritas?" (Johannes 18:37, 38.)

Ex interrogatione Pilati, "Quid est veritas?" patet quod intellexerit quod Dominus veritatem appellaverit "regem"; sed quia gentilis fuit, et non ex Verbo aliquid novit, non instrui potuit quod Divinum Verum esset a Domino, et quod Ipse esset Divinum Verum; ideo post interrogationem statim

Exivit ad Judaeos, dicens, "Ego nullam causam invenio in Eo"; et dein posuit super cruce, "Hic est Jesus Rex Judaeorum." Et cum principes sacerdotum dicerent ei, "Ne scribe Rex Judaeorum, sed quod Ipse dixerit sum Rex Judaeorum, respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi" (Joh. 19:[4,] 14-22, 14-22).

[4] Ex his intellectis sciri potest quid per "reges" in sequentibus locis intelligitur, in Apocalypsi:

- "Sextus angelus effudit phialam suam in flumen magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis" (16:12);

Cum meretrice magna sedente super aquis multis "scortati sunt reges terrae" (17:1, 2);

"Septem capita sunt septem montes ubi mulier 1 sedet, et reges septem sunt; quinque ceciderunt, (et unus est, ) alius nondum venit:... et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem sicut reges unam horam accipiunt cum bestia:... hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum" (17:9, 10, 12, 14);

"Et mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum super reges terrae" (17:18);

"De vino irae scortationis" Babyloniae "biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt" (18:3);

"Et vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos facere proelium cum sedente super equo, et cum exercitu Ipsius" (19:19);

"Et gentes quae servatae sunt, in lumine 2 ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam" (21:24);

in his locis per "reges" non intelliguntur reges, sed omnes qui vel in veris ex bono sunt vel in falsis ex malo, ut supra dictum est. Similiter apud Danielem,

Per "regem meridiei" et per "regem septentrionis", qui bellum inter se gesserunt (cap. 11:1 ad fin. );

per "regem meridiei" ibi intelliguntur illi qui in luce veri ex bono sunt, et per "regem septentrionis" illi qui in tenebris ex malo sunt.

(Quod "meridies" in Verbo significet illos qui in luce veri ex bono sunt, videatur n. 1458, 3708, 3195, 5672, 9642; et "septentrio" illos qui in tenebris falsi ex malo, n. 3708; et in genere in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi agitur De Quatuor Plagis in Caelo.)

[5] Reges etiam pluries nominantur apud prophetas in Veteri Testamento, et per eos similiter intelliguntur illi qui in veris ex bono a Domino sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo:

- Ut apud Esaiam,

" 3 Asperget gentes multas; super eo claudent reges os suum, quia quod narratum est illis viderunt, et quod non audiverunt intellexerunt" (52:15);

apud eundem,

"Zion Sancti Israelis, ... suges lac gentium, et ubera regum suges' (40 [14,] 16, 16);

apud eundem,

"Erunt reges nutricii tui, et principes mulieres lactatrices tuae; facic tenam incurvabunt se tibi" (49:23).

(Et praeterea Esaias 14:9; 24:21; 60:10; Jeremias 2:26; 4:9; cap. 49:38 4 ; Threni 2:6, 9; Ezechiel 7:26, 27; Hoschea 3:4; Zephanias 1:8; Psalmuss 2:10; 110:5.) (Falsa, Genesis 49:20.)

[6] Quia "reges" significant illos qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo ab antiquis temporibus derivatum est, quod reges, cum coronabantur, insignirentur talibus quae significant vera ex bono; ut quod rex oleo ungeretur, quod portaret coronam ex auro, teneret dextra sceptrum, indueretur chlamyde purpurea, Sederet super throno argenteo, et cum insignibus equitaret super equo albo. ("Oleum" enim significat bonum ex quo verum, n.886, 4638, 9780, 9954, 10011, 10261, (10268,) 10269: "corona ex auro" super caput, simile, n. 9930: "sceptrum", quod est baculis, potentiam veri ex bono, n.4581, 4876, 466: "chlamys" et "pallium", Divinum Verum in redo spirituali, n. 9825, 10005; et "purpura" amorem spiritualem boni, n. 9467: "thronus", regnum veri ex bono, n. 5 5313, 6397, 8625; "argentum", ipsum illud verum, n. 1551, 1552, 2954, 5658: "equus albus" intellectum illis statum ex illud in opusculo De Equo Angelis. Quod ritualia circa coronationes ragum involvant mala, sed quod cognitio de illis hodie perierit, n. 4581, 4966.)

[7] Quia ex his scitur quid "rex" in Verbo significat, Velim his addere,

Cur Dominus, cum Hierosolymam intravit, sederit super pullo asinae, et populus proclamaverit Ipsum tunc Regem, et quoque straverint vestimenta super Viam (Matthaeus 21:1-8; Marcus 11:1-11; Luca 19:2; Johannes 12:14-16);

quod praedictum est apud Sachariam,

"Exulta filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvans, equitans super asino et super pullo asinae" (9:9; Matthaeus 21:5; Johannes 12:15).

Causa erat, quia sedere super asino et super pullo asinae erat insigne summi judicis et regis; quod constare potest ex his sequentibus:

"Cor meum ad legislatores Israelis qui equitatis super asinabus candidis" (Judicum 5:9, 10);

"Non recedet sceptrum de Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum Venit Schilo;... qui ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad Vitem nobilem filium asinae suae" (Genesis 49:10, 11).

Quia sedere super asino et pullo asinae tale insigne erat, ideo

Judices equitabant super asinabus albis (Judicum 5:9, 10);

Et filii 6 eorum super pullis asinae (Judicum 10:4; et cap. 12:14);

Et ipse rex, cum coronabatur, super mala (1 Regnum 1:33);

Ac filii ejus super mulis (2 Samuelis 13:29).

Qui non scit quid per "equum", "mulum", et "pullum asinae" in sensu repraesentativo significatur, credet quod Domini equitatio super pullo asinae significaverit miseriam et humiliationem; sed significabat magnificentiam regiam; quapropter etiam populus tunc proclamabat Dominum Regem, et vestimenta straverunt super viam. (Quod hoc factum sit cum iret Hierosolymam, erat causa quia per "Hierosolymam" significatur ecclesia, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 6; et quod "vestimenta" significent vera induentia num, et servientia illi, in Arcanis Caelestibus, n. 1073, 2576, 5148, 5319, 5954, 9212, 9215, 9216, 9952, 10536; et in opere De Caelo et Inferno 177-182.)

[8] Ex his nunc patet quid per "Regem" et per "reges" in Verbo significatur; ita quoque quid per "Unctum", "Messiam", et "Christum"; nam "Unctus", "Messias", et "Christus", similiter ac "Rex", significant Dominum quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius; Rex enim dicitur "Unctus", et Unctus vocatur Messias in lingua Hebraea, ac Christus in lingua Graeca. (Sed quod Dominus quoad Divinum Humanum solus fuerit "Unctus Jehovae", quia in Illo solo erat Divinum Bonum Divini Amoris a conceptione, conceptus enim erat a Jehovah, at quod omnes uncti modo repraesentaverint Ipsum, videatur n. 5954, 10011, (10268,) 10269. Quod autem "sacerdotes" significent bonum quale est in Regno caelesti, videatur in Arcanis Caelestibus: nempe quod sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum, n. 2015, 6148. Quod sacerdotium esset repraesentativum Domini quoad opus salvationis, quia hoc erat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, n. 9809. Quod sacerdotium Aharonis, filiorum ejus, et Levitarum, fuerit repraesentativum operis salvationis successivo ordine, n. 10017. Quod inde per "sacerdotium" et per "sacerdotia" in Verbo significetur bonum amoris quod a Domino, n. 9806, 9809. Quod per duo nomina "Jesus" et "Christus" significetur tam sacerdotale quam regium Ipsius; nempe per "Jesum" Divinum Bonum", et per "Christum Divinum Veram, n. 3004, 3005, 3009. Quod sacerdotes qui non agnoscunt Dominum significent contrarium, similiter reges; nempe malum, et falsum ex malo, n. 3670.)

Voetnoten:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10249

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

10249. ‘Illi et semini illius, generationibus illorum’: quod significet omnes qui recipiunt illa quae procedunt a Domino, ita qui regenerantur ab Ipso, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, 1 9946; ex significatione ‘seminis’ quod sint qui nascuntur a Domino, ita qui regenerantur, nam qui regenerantur dicuntur nati a Deo, et quoque filii; in sensu autem 2 abstracto a personis per ‘semen Aharonis’ significantur illa quae procedunt a Domino, ita ex quibus regeneratur homo, quae sunt bona amoris et vera fidei; et ex significatione ‘generationum’ quod sint bona et vera, quae procedunt ex illis ut a suis parentibus, ac eorum derivationes; nam per ‘generationes’ in Verbo in sensu interno intelliguntur generationes spirituales, quae sunt amoris et fidei, videantur citata n. 3 10204.

[2] Quoniam Dominus intelligitur per Aharonem in sensu repraesentativo, ideo per ‘semen Aharonis’ in specie intelliguntur qui in regno caelesti Domini sunt, ac per ‘generationes’ qui in regno spirituali Ipsius, nascuntur enim et procedunt ita bona et vera amoris et fidei in caelis a Domino. Quod per ‘semen’, ‘natos’, et ‘generationes’, intelligantur illi qui in amore et fide in Dominum sunt, ac in sensu abstracto bona amoris et vera fidei, constat a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre:

apud Esaiam,

Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te, 43:5; 4 dicuntur haec de Jacobo et Israele, per quos in sensu interno intelligitur Ecclesia externa et interna, cujus semen est verum fidei et bonum charitatis:

apud eundem,

[3] Effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos, 44:3: ‘super semen et super natos’ est super illos qui ab Ecclesia, ita super illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera, seu 5 charitas et fides, nam haec faciunt Ecclesiam apud hominem: apud eundem,

In Jehovah gloriabuntur omne semen Israelis, 45:25;

similiter: apud eundem,

Si posuerit reatum animam suam, videbit semen, 53:10 [, 11];

ibi de Domino, Cujus semen dicuntur qui nati ab Ipso, ita qui regenerati:

apud eundem,

Ad dextram et ad sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, 54:3;

[4] similiter: apud Jeremiam,

Ecce dies venientes quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, 31:27;

haec non intelligentur nisi sciatur quid significat ‘domus Israelis et domus Jehudae’, tum quid ‘semen hominis et semen bestiae’; qui non ultra sensum litterae cogitant credituri sunt quod sensus sit quod multiplicarentur in Israele et in Jehudah homo et bestia, sed hic sensus nihil sancti Ecclesiae involvit; verum per ‘domum Israelis’ intelligitur ibi Ecclesia spiritualis, et per ‘domum Jehudae’ Ecclesia caelestis; ‘semen hominis’ est bonum internum illarum Ecclesiarum, et ‘semen bestiae’ est bonum externum illarum; quod ‘bestia’ sit 6 affectio boni, videatur in locis citatis n. 9280, et quod cum dicitur ‘homo et bestia’, sit internum et externum, n. 7523

[5] apud Jeremiam,

Sicut non numerabitur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis, 33:22:

et apud Davidem,

Pepigi foedus electo Meo, juravi Davidi, in saeculum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps. 89:4, 5 [KJV Ps. 89:3, 4];

per ‘semen Davidis’ 7 non intelligitur posteritas ex Davide ut patre, non haec non tantum multiplicata fuit, nec tanti ut multiplicaretur, sicut exercitus caelorum et sicut arena maris, sed per ‘Davidem’ ibi, ut e alibi, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, 8 ita per ‘semen 9 ipsius’ illi qui a Domino regenerati seu nati sunt, et in sensu abstracto illa quae a Domino apud illos sunt, quae sunt vera fidei et bona charitatis; quod ‘David’ sit Dominus, videatur n. 1888, 9954

[6] apud Davidem,

Semen quod serviet Jehovae, numerabitur Domino, in generationem, Ps. 22:31 [KJV Ps. 22:30]:

10 apud Esaiam,

Notum fiet in gentibus semen eorum, et nati eorum in medio populorum, 61:9;

‘semen’ pro illis qui regenerati, ita pro illis qui ab Ecclesia in quibus Ecclesia, ita in sensu abstracto a personis illa quae faciunt regeneratum, aut quae faciunt Ecclesiam apud hominem, quae sunt fides et charitas a Domino: et apud Johannem,

[7] Iratus draco contra mulierem, et abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei et habent testimonium Jesu Christi, Apoc. 12:17;

per ‘draconem’ intelliguntur qui 11 conaturi destruere Ecclesiam Domini posthac instaurandam, per ‘mulierem’ intelligitur Ecclesia illa, et per illos qui ‘seminis ejus’ sunt, intelliguntur qui in amore et fide in Dominum a Domino sunt. ‘Semen’ autem in opposito sensu significat illos qui contra 12 illa quae Ecclesiae sunt, ita qui in malo et inde falsis, inque sensu abstracto mala et falsa, ut apud Esaiam,

Vae genti peccatrici, semini malorum! 1:4:

apud eundem,

Filii praestigiatricis, semen adulteri, nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? 57:3, 4:

et apud eundem,

Non nominabitur in aeternum semen maleficorum, 14:20.

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after personis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi

5. fides et charitas

6. bonum

7. The Manuscript inserts ibi.

8. inde

9. ejus

10. The Manuscript inserts et.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The Manuscript inserts Ecclesiam et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.