De Bijbel

 

Daniel 1

Studie

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

De Bijbel

 

Apocalypsis 1:1

Studie

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4738

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

4738. ‘Propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus’: quod significet ut vindicaret Ecclesiae, constat ex significatione ‘eripere e manu illorum’ quod sit liberare, ut supra n. 4732; et a significatione ‘reducere ad patrem ejus 1 ’ quod sit vindicare Ecclesiae; per ‘Jacobum’ enim qui hic est ‘pater’, repraesentatur religio judaica ex Antiqua Ecclesia, ut supra n. 4700, 4701. Quod vindicaret Ecclesiae, est Divinum Verum de Divino Humano Domini 2 , nam per ‘Josephum’ id 3 verum in specie significatur, ut prius dictum.

[2] Quod ulterius hoc verum attinet, sciendum quod Antiqua Ecclesia id agnoverit, et quoque Primitiva Ecclesia Christiana; sed postquam papale solium succrevit usque ad dominatum super omnes animas humanas, et evexit se sicut de rege Babelis dicitur apud Esaiam,

Tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, super stellas caeli exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus; ascendam super excelsa nubis, et similis fiam Altissimo, 14:13, 14;

tunc Divinum derogabatur Humano Domini, seu tunc distinguebatur inter Ipsius Divinum et Humanum;

[3] quomodo hoc decretum sit in quodam concilio, etiam mihi revelatum est. Apparuerunt mihi quidam antrorsum ad sinistrum ad planum plantae pedis ad aliquam a me distantiam, qui inter se loquebantur, sed non audivi de qua re; dicebatur mihi quod essent aliqui ex illis qui una fuerunt in concilio quando decretum de bina Natura Domini, Divina et Humana; mox etiam cum illis loqui dabatur; dicebant quod illi qui in concilio maximum influxum habuerunt et reliquis dignitate et auctoritate praevaluerunt, convenerint, et tunc in camera obscura, et concluserint quod Domino tribueretur et Divinum et Humanum, principaliter ex causa quod alioquin papale solium non subsisteret; si enim agnovissent Dominum pro uno cum Patre, sicut Ipse dicit, non potuisset aliquis vicarius ejus agnosci in terra; schismata enim eo tempore existebant per quae potuisset papalis potestas labi ac dissipari, nisi ita distinxissent; et quod ad illud corroborandum conquisiverint confirmantia ex Verbo, et persuaserint reliquis;

[4] addiderunt quod sic dominari potuerint in caelo et in terra, quia ex Verbo habuerunt quod Domino data esset omnis potestas in caelis et in terris, quae alicui vicario non tribu potuisset si Humanum etiam Divinum agnosceretur; sciebant enim quod nemo 4 se aequalem Deo liceret facere et quod Divinum illam potestatem ex se haberet, non autem Humanum nisi illa ei data fuisset sicut etiam postea Petro: dicebant quod schismatici tunc perspicaci ingenio essent, quos sedare ita potuerunt; et quod sic etiam papalis potestas confirmata sit. Exinde constat quod solum dominationis causa hoc inventum sit; et quod propterea non scire voluerint quod potestas data Humano Domini in caelis et in terris, manifestet quod illud quoque Divinum esset; et quod ‘Petrus’ cui a Domino dati claves caelorum, non sit Petrus qui intelligitur, sed fides charitatis, quae quia est a solo Domino, est potestas Solius Domini, videatur Praefatio ad Gen. xxii.

Voetnoten:

1. suum

2. The Manuscript inserts ut supra dictum.

3. hoc

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.