성경

 

Numeri 10:30

공부

       

30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #862

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

862. Dictum est quod per "circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam" significetur quod conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, tam vera quam bona ejus, et ipsam doctrinam ejus de Domino et de Vita (ut in antecedente articulo dictum est); quod illa significentur, est quia per "castra sanctorum" significantur omnia vera et bona Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma. Quod castra In spirituali sensu significent omnia Ecclesiae, quae se referunt ad vera et bona ejus, constare potest ex his locis:

"Sol et Luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem; Jehovah dedit vocem coram exercitu Suo, quia multa valde Castra Ipsius, quia innumerus faciens Verbum Ipsius," (Joel 2:10-11);

"Castrametabor ad Domum Meam de Exercitu," (Sacharias 9:8);

"Deus dispersit ossa Castrametantium contra te, 1 quia Deus rejecit illos," (Psalm. 53:6 (B.A. 5));

"Castrametatur Angelus Jehovae circa timentes Ipsum, et liberat eos," (Psalm. 34:8 (B.A. 7));

Occurrebant Jacobo Angeli Dei, et dixit Jacob, "Castra Dei haec; ideo vocavit Nomen loci istius Machanaim" (Castra bina) (Genesis 32:2). 2

(Praeter alibi, ut Esaias 29:3; Ezechiel 1:24; Psalm. 27:3).

Quod per "exercitus" in Verbo significentur vera et bona Ecclesiae, tum falsa et mala ejus, videatur 447, 826, 833; inde etiam per "castra." Quoniam per Filios 3 Israelis ac duodecim Tribus eorum significatur Ecclesia quoad omnia vera et bona ejus (349, 350), quare illi vocabantur "Exercitus Jehovae," (Exodus 7:4; 12:41, 51);

et ubi congregati consedebant vocabantur "Castra" (ut Leviticus 4:12; 8:17; 13:46; 4 14:8; 16:26, 28; 24:14, 23; Numeri 1; 2; 3; 4:5, 5 seq.; 5:2-4; 6 9:17 ad fin; 10:2-28; 7 11:31-32; 12:14-15; 21:10-25; 8 33:1-49; 9 Deuteronomius 23:10-15 (B.A. 9-14); Amos 4:10).

Ex his nunc patet quod per "circumdederunt castra sanctorum, et urbem dilectam," significetur quod conarentur destruere omnia vera et bona Ecclesiae novae, quae est Nova Hierosolyma, et quoque doctrinam ejus de Domino et de Vita. Simile significatur per haec apud Lucam:

"Quando videritis circumdatam ab Exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio: tandem erit Hierosolyma conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium," (21:20, 24);

haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae; per "Hierosolymam" etiam hic significatur Ecclesia. Quod "Gog et Magog," hoc est, illi qui in Cultu externo separato a cultu interno sunt, tunc invasuri sint Ecclesiam, et conaturi destruere illam, dicitur etiam apud Ezechielem 38:8-9, 11-12, 15-16; 39:2;

et quod tunc Nova Ecclesia a Domino, (39:17 ad fin.). 10

각주:

1. te pro "me"

2. 2 pro "2, 3"

3. Filios pro "Filio"

4. xiii. pro "xii."

5. 5 pro "4"

6. 2-4 pro "2 ad 20"

7. 2-28 pro "1 ad 11, 29"

8. 21:10-25 pro "19:19 ad 25"

9. 1-49 pro "2 ad 58"

10. 17 pro "16"

  
/ 962  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #833

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

833. (Vers. 19.) "Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius," significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt. - Quod per "Bestiam" significentur qui in Religioso de sola Fide sunt, videatur supra (567, 576, 577, 594, 598, 601); quod sint modo illi qui interius mali sunt, et id Religiosum professi, videbitur infra: per "reges terrae" significantur qui prae reliquis in falsis istius Religiosi sunt, ita antesignani; per "reges terrae" enim significantur qui in veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et in opposito Sensu qui in falsis (20, 483, 704, 737, 720, 740), hic qui in falsis: per "exercitus" illorum significantur omnes inter illos qui similiter in falsis sunt (447); per "facere bellum" significatur impugnare, quoniam per "bellum" in Verbo significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (500, 586, 707); per "Sedentem super Equo" intelligitur Dominus quoad Verbum (820, 821); et quia non pugnare possunt contra Ipsum Dominum, sed contra Divina vera Ipsius quae in Verbo sunt, et sic quoque pugnant contra Dominum, quia Dominus est Verbum, ideo id per "bellum facere cum Sedente super Equo," intelligitur: quod per "exercitum" significentur qui in Divinis veris sunt, ita abstracte Divina Vera, proinde illi qui e novo Caelo et e nova Ecclesia Domini sunt, quia apud illos sunt Divina vera, videatur supra (826).

  
/ 962