성경

 

Matthaeus 15

공부

   

1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :

2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :

4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

8 Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.

9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.

23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.

25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.

32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.

36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

   

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Explicata #536

해당 구절 연구하기

  
/ 1232  
  

536. "Et data ei clavis putei abyssi" - Quod significet communicationem et conjunctionem cum infernis, constat ex significatione "clavis", quod sit aperitio (de qua sequitur); et ex significatione "putei abyssi", quod sint inferna ubi et unde falsa mali (de qua in sequentibus articulis). Quod dicatur quod "data sit stellae e caelo delapsae in terram clavis putei abyssi", est quia per "stellam" significantur cognitiones veri ex Verbo falsificatae per applicationes ad mala et inde falsa; et mala falsi et falsa mali, quae sunt apud hominem, aperiunt inferna ubi similia mala et falsa: sed quid per aperire inferna intelligitur, etiam dicetur in sequente articulo; nam mox dicitur, "et aperuit puteum abyssi."

[2] Quod "clavis" significet aperitionem, est ex apparentia in mundo spirituali: sunt ibi domus et conclavia; sunt januae per quas intrant, et sunt serae et claves per quas aperiuntur; et singula illa significant talia quae sunt apud hominem: ipsa domus correspondet interioribus quae ejus animi et mentis sunt, conclavia similiter; et januae correspondent communicationibus quae sunt inter interiora mentis et animi, et clavis correspondet admissioni et aperitioni ab una parte in alteram; verbo, singula domus, in qua habitant angeli et spiritus, correspondent singulis quae in illis. Pauci ex spiritibus id norunt, ex causa quia pauci sciunt aliquid de correspondentiis; sunt enim in illis, quare non reflectunt super illa. Se habet hoc sicut in mundo apud homines, quod pauci sciant quales sunt affectiones et cogitationes suae, quia sunt in illis, et inde non reflectunt super illas; cum tamen sunt innumerabilia, ut constare potest ex analyticis, quae a pluribus eruditis detecta sunt, quae omnia sunt operationes mentis. Ex his sciri potest unde est quod dicatur "clavis", et quod illa significet admissionem et aperitionem.

[3] Similiter alibi in Verbo:

- Ut apud Matthaeum,

Jesus dixit Petro, "Dabo, tibi claves regni caelorum" (16:19);

(quod explicatum videatur supra, n. 206): tum apud Esaiam (cap. Esaiam 22 1 20, 22), ubi de Eliakimo simile dicitur (quod etiam explicatum est supra, n. 206): ut et in Apocalypsi,

"Ego habeo claves inferni et mortis" (1:18);

(de quo supra, n. 86): alibi,

"Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit" (Apocalypsis 3:7);

(de quibus supra, n. 205, 206): et alibi,

"Vidi angelum descendentem e caelo, qui habebat clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua, et comprehendit draconem et vinxit illum mille annis" (20:1, 2);

(quae in sequentibus explicabuntur): et apud Lucam,

"Vae vobis legisperitis, 2 quia portatis claves caeli, ipsi non ingredimini, et ingredientes prohibetis" (11:52):

"legisperiti" dicti fuerunt qui scrutati sunt Scripturas, et docuerunt quomodo intelligenda sunt quae ibi; et quia Scriptura Sacra seu Verbum est per quod communicatio et inde conjunctio est cum caelo, ut in mox superiori articulo dictum est, et quia vera sunt quae aperiunt communicationem et bona veri quae faciunt conjunctionem, at vera falsificata, quae in se sunt falsa mali, quae disjunctionem, ideo dicitur quod "portent claves caeli", hoc est, quod per vera aperire possint communicationem cum caelo illis quos docent; at quia perverterunt Verbum per applicationes ad suos amores et inde ad principia falsa, ideo dicitur quod "non ipsi ingrederentur", et quod "ingredientes prohiberent." Ex his quoque constare potest quod "clavis quae aperuit puteum" significet communicationem et conjunctionem cum infernis per falsa in quae versa sunt vera Verbi ab illis qui falsificant illa applicando ad mala vitae, et ad principia falsa inde capta.

각주:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

성경

 

Esaias 51:14

공부

       

14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus.