성경

 

Leviticus 16:15

공부

       

15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #490

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

490. (Vers. 3.) "Et dabo duobus Testibus Meis" significat illos qui confitentur et agnoscunt ex corde quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, ac Humanum ipsius Dominum, et qui conjunguntur Ipsi per vita in secundum praecepta Decalogi. - Quod illi sint qui per "duos testes" hic intelliguntur, est quia duo illa sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae. Quod Primum Essentiale, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit "testimonium," et inde quod illi sint "testes" qui id confitentur et agnoscunt corde, videatur 6, 846, et adhuc ex his:

"Sum conservus fratrum tuorum habentium Testimonium Jesu; Testimonium enim Jesu est Spiritus prophetiae," (Apocalypsis 19:10);

Michaelis Angeli vicerunt Draconem "per Sanguinem Agni et per Verbum Testimonii" Ipsius: "et Draco abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent Testimonium Jesu Christi," (Apocalypsis 12:11, 17);

"Animae securi percussorum propter Testimonium Jesu, et propter Verbum Dei," (Apocalypsis 20:4); 1

hi sunt, qui agnoverunt Dominum: illud vocatur "Testimonium Jesu," quia Dominus id testatur ex Suo Verbo, ita ex Se Ipso: quare Ipse vocatur "Testis Fidelis et Verus," (Apocalypsis 1:5; 3:14);

et dicit "Ego Testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, qua scio unde veni, et quo vado," (Johannes 8:14);

tum,

Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, Ille Testabitur de Me," (Johannes 15:26);

quod Paracletus Spiritus veritatis, Qui etiam est Spiritus Sanctus, sit Divinum procedens, et quod Illud sit Ipse Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 46-54. Nunc quia Ipse Dominus est Testis, ideo etiam per "testes" intelliguntur qui a Domino testantur illud, ut Johannes: Jesus dixit,

"Vos misistis ad Johannem, et ille Testis fuit veritati: Ego tamen non ab homine accipio Testimonium," (Johannes 5:33, (34));

Johannes venit in Testimonium, ut Testaretur de Luce; non erat ille Lux, sed ut Testaretur de Luce. Verbum quod fuit apud Deum, et quod Deus, erat Lux vera, (Johannes 1:1-2, 14, 34).

Quod Alterum Essentiale Novae Ecclesiae, quod est conjunctio cum Domino per vitam secundum praecepta Decalogi, sit "testimonium," patet ex eo quod Decalogus dicatur "testimonium" ut in his:

"Dabis in Arcam Testimonium, quod dabo tibi," (Exodus 25:16);

Moses "dedit Testimonium in Arcam," (Exodus 40:20);

"Propitiatorium quod super Testimonio," (Leviticus 16:13);

Relinque baculos Tribuum "coram Testimonio," (Numeri 17:19 (B.A. 4)).

(Praeter alibi, ut Exodus 25:22; 31:7, 18; 32:15; Psalm. 78:5; Psalm. 132:12).

Aliquid hic dicetur de conjunctione cum Domino per vitam secundum praecepta Decalogi. Sunt binae Tabulae, quibus inscripta sunt illa praecepta, una pro Domino, altera pro homine. Prima tabula continet quod non plures Dii colendi sint, sed Unus; Altera tabula continet quod non facienda sint Mala: quando itaque Unus Deus colitur, et homo non facit mala, fit conjunctio; nam quantum homo desistit a malis, hoc est, paenitentiam agit, tantum acceptatur a Deo, et facit bonum ab Ipso. Sed quis nunc est Deus Unus; Deus Trinus aut Deus Triunus non est Deus Unus dum est Trinus et Triunus in tribus Personis, sed Ille Cui Trinum aut Triunum in una Persona est; Ille est Deus Unus, et Ille Deus est Dominus. Intrica ideas quousque potes, at usque non extricaberis quod Deus Unus sit, nisi etiam Unus sit Persona:quod ita sit, docet totum Verbum, tam Vetus Propheticum quam Novum Apostolicum, ut manifeste potest videri ex Doctrina Novae Hierosolymae de Domino.

각주:

1. 4 pro "14"

  
/ 962  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #325

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

325. "Vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant," significat illos qui a malis odio habiti sunt, contumeliis affecti, et rejecti propter vitam secundum vera Verbi, et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur a Domino custoditi sunt. -"Subter altari" significat inferiorem terram, ubi custoditi a Domino; "altare" significat cultum Domini ex bono amoris; per "animas occisorum" non hic significantur martyres, sed qui odio habentur, contumeliis afficiuntur et rejiciuntur a malis in mundo spirituum, et qui a draconicis et haereticis possunt seduci; "propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant" significat propter vitam secundum vera Verbi, et propter agnitionem Divini Humani Domini; "testimonium" in Caelo non datur aliis quam qui agnoscunt Divinum Humanum Domini, Dominus enim est Qui testatur, et dat Angelis testari (16),

"Est enim testimonium Jesu spiritus prophetiae," (Apocalypsis 19:10).

Quoniam erant "sub altari" patet quod a Domino custoditi sint; custodiuntur enim omnes a Domino, ne laedantur a malis, qui aliquam vitam charitatis egerunt; et post Ultimum Judicium, quando remoti sunt mali, eximuntur e custodiis, et elevantur in Caelum; vidi post Ultimum Judicium saepius ex inferiore terra emissos et translatos in Caelum. Quod per "occisos" intelligantur, qui rejiciuntur, contumeliis afficiuntur, odio habentur a malis in mundo spirituum, et qui seduci possunt, -tum qui desiderant scire vera, sed propter falsa in Ecclesia non possunt, -constare potest ex his locis:

"Dixit Jehovah Deus, Pasce oves Occisionis quas possessores earum occidunt: et pavi oves Occisionis propter vos, miseri gregis," (Sacharias 11:4-5, 7);

"Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis; ne desere Jehovah," (Psalm. 44:23-24 (B.A. 22-23))

"Venturos radicabit Jacobus; num juxta caedem Occisorum ejus Occisus est," (Esaias 27:6-7);

"Audivi vocem filiae Sionis. Vae mihi, delassata est anima mea ab Occisoribus," (Jeremias 4:31);

"Tradent vos in afflictionem, et occident vos, et eritis odio habiti propter Nomen Meum," (Matthaeus 24:9; Johannes 16:2-3); 1

haec dicit Dominus ad discipulos, sed per discipulos intelliguntur omnes qui colunt Dominum, et vivunt secundum vera Verbi Ipsius. Hos mali in mundo spirituum continue volunt occidere; verum quia hoc ibi non possunt quoad corpus, continue volunt quoad animam; et cum hoc non possunt, flagrant tali odio contra illos, ut nihil jucundius sentiant quam illis malefacere; quae causa est, quod a Domino custodiantur, et dum mali ejecti sunt in Infernum, quod fit post Ultimum Judicium, ex custodiis suis educantur; sed videantur explicationes super cap. 20, et de his, 846 ibi. Quod "occidere" in Verbo significet perdere animas, quod est spiritualiter occidere, patet a multis locis ibi, ut quoque ab his, (Esaias 14:19-21; 26:21; Jeremias 25:33; Threni 2:21; Ezechiel 9:1, 6; Apocalypsis 18:24).

각주:

1. 2, 3 pro "23"

  
/ 962