Apocalypsis Revelata #496
496. (Vers. 6.) "Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae," significat quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliquod verum recipere e Caelo. - Per "Caelum" hic intelligitur Caelum Angelicum; inde per "pluviam" significatur verum Ecclesiae inde; quare per "claudere Caelum ut non pluat pluvia" significatur quod non possint aliquod verum Ecclesiae e Caelo recipere; verum Ecclesiae e Caelo est verum doctrinae e Verbo. Dicitur quod Testes illam potestatem habeant, sed intelligitur hic ut supra (494), quod illi non potestatem habeant claudendi Caelum, sed quod illi sibi claudant illud qui se avertunt a duobus illis Essentialibus Ecclesiae Novae, quia manent in suis falsis. Quod "pluvia"
significet Divinum Verum e Caelo, constat ex his locis:
"Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum," (Deuteronomius 32:2);
Si serviveritis aliis diis, Jehovah claudet Caelum, "ut non sit Pluvia," (Deuteronomius 11:11, 14, 16-17);
"Ponam vineam Meam in desolationem, et nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam Pluviam," (Esaias 5:6);
"Prohibiti sunt Imbres, et Pluvia serotina non facta est; sed tamen frons mulieris meretricis mansit tibi," (Jeremias 3:3); 1
"Sicut descendit Pluvia e Caelo, sic erit verbum Meum, quod exibit ex ore Meo," (Esaias 55:10-11);
"Filii Sionis gaudete et laetamini in Jehovah, quia dabit vobis Pluviam tempestivam in justitiam," (Joel 2:23); 2
"Pluviam benevolentiarum stillare facis Deus," (Psalm. 68:10 (B.A. 9));
"Descendet sicut Pluvia super herbam prati; in diebus ejus florebit justus," (Psalm. 71:6-7); 3
Jehovah veniet sicut Pluvia nobis, sicut Pluvia serotina irrigat terram, (Hoschea 6:3);
"Super illos Stillabit verbum meum, et exspectabunt sicut Pluviam me, et os suum aperiet ad Pluviam serotinam," (Hiob 29:22-23);
"Fili hominis, dic, Tu terra quae non mundata, cui non Pluvia in die irae; conjuratio prophetarum in medio ejus," (Ezechiel 22:24-25).
(Praeter alibi, Esaias 30:23; Jeremias 5:24; 10:12-13; 14:3-4; 51:16; Ezechiel 34:26-27; Amos 4:7-8; Sacharias 10:1; Psalm. 65:10-11 (B.A. 9-10); Psalm. 135:7; 2 Samuelis 23:3-4).
"Pluvia inundans" pro devastatione veri, Ezechiel 13:11, 13-14; 38:22; 4 pro tentatione, Matthaeus 7:24-27.
각주:
Esaias 5:6
6
Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.