성경

 

Jeremias 48:44

공부

       

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #650

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

650. (Vers. 19.) "Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae," significat finem Ecclesiae hodiernae Christianae.--Per "mittere falcem suam et vindemiare" simile significatur quod per "mittere falcem suam et metere," sed hoc dicitur de messe, et illud de vinea; quod "vindemiare" sit vineam demittere et colligere uvas, et quod "metere" sit messem demittere et colligere frumentum, patet. Quod "vinea" significet Ecclesiam ubi Verbum est, et per id Dominus notus, ita hic Ecclesiam Christianam, constare potest ex sequentibus locis:

Jesus dixit, "Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejicietur foras, et sicut palmes arefactus in ignem," (Johannes 15:5-6);

Jesus assimilavit Regnum Caelorum Patrifamilias, qui conduxit operarios in Vineam suam, (Matthaeus 20:1-8);

De filiis qui operarentur in Vinea, (Matthaeus 21:28);

De ficu in Vinea plantata, quae fructum non ferebat, (Luca 13:(6-9);

Jesus dixit parabolam; homo plantavit Vineam et sepem ei circumposuit, et locavit eam agricolis, ut acciperet fructus ejus, sed occiderunt servos missos ad illos, et denique Filium, (Matthaeus 21:33-39; Marcus 12:1-9; Luca 20:9-16);

"Cantabo canticum amici mei de Vinea ejus; Vinea fuit Dilecto meo, quam circumdedit et plantavit Vite nobili," (Esaias 5:1-2, seq.);

"In die illo, Vinea meri, respondete illi; Ego Jehovah custodiens illam; in momentis irrigabo illam," (Esaias 27:2-3);

"Pastores multi perdiderunt Vineam Meam; posuerunt illam in solitudinem," (Jeremias 12:10-11);

"Jehovah in judicium venit cum senioribus, vos enim succendistis Vineam," (Esaias 3:14);

"In omnibus Vineis planctus," (Amos 5:17); 1

"In Vineis non cantatur, nec jubilatur," (Esaias 16:10).

각주:

1. 17 pro "17, 18"

  
/ 962