성경

 

Jeremias 48:37

공부

       

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Explicata #235

해당 구절 연구하기

  
/ 1232  
  

235. "Futurum te evomam ex ore meo." Quod significet separationem a cognitionibus ex Verbo, constat ex significatione "evomere", cum a Domino, quod sit separatio; non quod Dominus illos separet a Se, sed quod illi se separent a Domino. "Evomere" dicitur, quia agitur de "tepido", et tepidum in mundo causatur evomitionem; est etiam ex correspondentia, nam cibus quem sumit homo correspondet cognitionibus, ac inde in Verbo significat illas; quare separatio ab illis significat non admissionem; verum quia aliquid e Verbo admittunt, significat ejectionem seu evomitionem; (quod "cibus" ex correspondentia significet cognitiones et inde intelligentiam, videatur n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 1 5655, 8562; ex causa qua cognitiones nutriunt internum hominem seu spiritum, sicut cibi nutriunt externum hominem seu corpus, n. 4459, 5293, 5576, 6277, 8418); et ex significatione "ex ore", cum de Domino, quod sit ex Verbo.

[2] Quod "ex ore", cum de Domino, significet Verbum, est quia Verbum est Divinum Verum, et hoc procedit a Domino; ac quod procedit ac influit apud hominem, dicitur "ex ore", tametsi non ex ore, sed sicut lux ex Sole; nam Dominus supra caelos ubi angeli apparet ut Sol, ac inde "lux" est Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia est angelis et hominibus (videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125, et 126-140). Inde constare potest quod "evomere ex ore meo", significet separare a Divino Vero, seu quod idem, a cognitionibus e Verbo. Quod illi qui "tepidi" sunt, hoc est, "non frigidi nec calidi", qui sunt qui vivunt ex doctrina de sola fide et de justificatione per illam (de qua re mox supra), separati sint a cognitionibus e Verbo, ipsi non sciunt; credunt enim quod in cognitionibus sint prae aliis, sed usque non sunt, immo vix in aliqua; quod non sint, est causa quia principia doctrinae et religionis eorum sunt falsa, et ex falsis principiis non sequuntur nisi quam falsa: quapropter cum legunt Verbum, detinent mentem in suis falsis; unde vel non vident vera, et si vident vel illa praetereunt vel falsificant: principia falsa sunt, quod salvatio sit per solam fidem, et quod per illam justificetur homo. Quod separati sint (a) cognitionibus e Verbo, et quod non videant ibi vera, ipsi scire possunt si volunt; quid enim frequentius a Domino dicitur, quam quod debeant facere verba Ipsius, mandata Ipsius, voluntatem Ipsius, et quod cuilibet retribuetur secundum facta? tum quod totum Verbum fundetur super binis mandatis, quae sunt amare Deum et amare proximum, et quod amare Deum sit facere praecepta Ipsius? ( 2 Joh. 14:21, 23, 24.) Quod facere debeant, ut salventur, hoc in utroque Testamento millies dictum est; tum quod audire et scire nihil sint nisi faciant: sed illi qui apud se confirmaverunt solam fidem et justificationem per illam, an videant illa? et si vident annon falsificent illa? Inde est quod illis nulla doctrina vitae sit, sed doctrina solius fidei; cum tamen vita facit hominem ecclesiae, ac illa fiunt fidei ejus quae sunt vitae ejus.

[3] Quod separati sint a cognitionibus e Verbo, etiam constare potest ex eo, quod non sciant quod vivant post mortem corporis sicut homines; quod illis spiritus sit qui vivit; quod Caelum sit ex Humano Genere et quoque Infernum; quod prorsus nihil sciant de Caelo, et de Gaudio caelesti; nihil de Inferno et de igne infernali; ita nihil de Mundo Spirituali; nihil de sensu Verbi interno seu spirituali; nihil de Glorificatione Humani Domini; nihil de Regeneratione; de Tentatione; de Baptismo, quid involvit; de Sancta Cena, quid ibi significat Caro et Sanguis, seu Panis et Vinum; nihil de Libero Arbitrio; nihil de Interno Homine; nihil de Charitate, de Proximo, de Bono, de Amore; nec sciunt quid Remissio Peccatorum; praeter plura alia. Audivi etiam angelos dicentes quod quando datur illis spectare in ecclesiam, et videre illos qui credunt se ex doctrina intelligentes esse, 3 videant meram caliginem, et illos quasi alte sub undis.

[4] Separantur a cognitionibus e Verbo ex binis causis: prima est, quod non illustrari possint a Domino, influit enim Dominus in bonum hominis, et ex illo illustrat illum in veris, hoc est, influit in amorem hominis et inde in fidem; altera causa est, quia profanant vera per falsificationes, et qui ita faciunt illi separantur ab ipsis veris, dum in mundo vivunt, ut non sciant illa, in altera autem vita rejiciunt a se omnia quae in mundo sciverunt ex Verbo: haec et illa separatio intelligitur per "evomi ex ore." Similia intelliguntur per "evomere" et per "vomitum" alibi in Verbo; ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Jehovah commiscuit in medio Aegypti spiritum perversitatum; unde seduxerunt Aegyptum in Omni opere ejus, quemadmodum seducitur ebrius in vomitu suo" (19:14);

per "Aegyptum" significatur scientia rerum tam spiritualium quam naturalium; per "commiscere in medio ejus spiritum perversitatum", significatur pervertere et falsificare illa; per "ebrium" significantur illi qui insaniunt in spiritualibus; et quia vera commixta falsis ejiciuntur, ideo dicitur, "quemadmodum ebrius seducitur in vomitu suo."

(Quod "Aegyptus" significet scientiam, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296; et quoque scientifica ecclesiae, n. 7296, 9340, 9391; quod "ebrii" significent illos qui in spiritualibus insaniunt, n. 1072.)

[5] Apud Jeremiam,

"Bibite et inebriamini, et evomite et cadite, nec resurgite propter gladium" (25:27);

"bibere et inebriari" est haurire falsa et commiscere illa veris, et inde insanire; "evomere et cadere" est prorsus ejicere falsificata; "gladius" propter quem non resurgent, significat falsum destruens et vastans verum (videatur n. 2799, 4499, 7102); inde patet quid sit "evomere et cadere." Apud eundem,

"Inebriate Moabum, quia contra Jehovam se extulit, ut complodat in vomitu suo" (48:26);

"Moabus" significat illos qui adulterant bona ecclesiae, quare praedicatur de illis "vomitus."

[6] Apud Habakuk,

"Vae facienti socium bibere.... etiam inebriando, ut introspicias nuditates eorum; satiaberis ignominia prae gloria; bibe etiam tu ut praeputium tuum reveletur: circumibit ad te calix... Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria" (2:15, 16);

"bibere inebriando" etiam significat haurire vera et commiscere illa falsis; "nuditates" quas introspiciunt, significant deprivationem veri et inde intelligentiae (n. 1073, 5433, 9960); "praeputium quod revelabitur", significat conspurcationem boni (n. 2056, 3412, 3413, 4462, 7225, 7245); "gloria" significat Divinum Verum, ita Verbum (n. 4809, 4 5922, 8267, 8427, 9429); inde patet quid "vomitus ignominiosus super gloria."

[7] Apud Esaiam,

"Hi per vinum errant, per siceram aberrant, sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino;... errant inter videntes, titubant judicio; quin immo omnes mensae plenae sunt vomitu egestionis, non locus: quemnam docebit scientiam?" (28:7, 8 [, 9] ;)

"vinum et sicera" per quae errant, significant vera mixta falsis; "sacerdos et propheta", significant illos qui docent bona et vera, et in sensu abstracto bona et vera ecclesiae; "Videntes" inter quos errant, significant illos qui visuri essent vera; "titubare judicio", significat insanitionem; "mensae" significant omnia quae nutrirent spiritualem vitam, per "mensas" enim intelliguntur cibi qui super iis, et "cibi" significant omnia vera et bona, quia illa sunt quae nutriunt vitam spiritualem; hic itaque per "mensas plenas vomitu egestionis", significantur eadem falsificata et adulterata.

[8] Apud Mosen,

"Ne polluite vos omnibus his, quia omnibus his pollutae sunt gentes quas Ego ejicio coram vobis; unde polluta est terra, ... et evomuit terra habitatores suos; ita non evomet terra vos, ... quemadmodum evomuit gentes quae ante vos" (Leviticus 18:24, 25, 28);

agitur ibi de omnis generis adulteriis, per quae in sensu spirituali intelliguntur omnia genera adulterationum boni et falsificationum veri, seu profanationes; et quia mala et bona, tum falsa mali et vera boni, non possunt simul esse, quin ejiciantur, ideo dicitur quod "terra", hoc est, ecclesia, "evomuerit" eos. Ex his nunc constare potest quid significat "evomere."

각주:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #1186

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

1186. Quod ‘Asshur’ sit ratiocinatio, constat a significatione ‘Asshuris’ seu Assyriae in Verbo, ubi jugiter accipitur pro illis quae rationis sunt, in utroque sensu, nempe pro rationalibus et pro ratiocinationibus (per rationem et rationalia intelliguntur proprie illa quae vera sunt, per ratiocinationem autem et ratiocinia ea quae falsa); ‘Asshur’ quia significat rationem et ratiocinationem, plerumque adjungitur ‘Aegypto’ quae significat scientifica, quia ratio et ratiocinatio est ex scientificis. Quod Asshur ratiocinationem significet, constat apud Esaiam,

Vae Asshur, virga irae Meae, ... ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur, ... dixit, In virtute manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, 10:5, 7, 13;

ubi ‘Asshur’ pro ratiocinatione, de quo ideo praedicatur quod ‘non rectum cogitet et meditetur’, et dicitur quod ‘per sapientiam suam, quia intelligens’:

[2] apud Ezechielem,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto; in adolescentiis suis scortatae sunt, ... scortata est una, et dilexit amasios suos, Asshurem (Assyrios) propinquos, vestitos hyacinthino, duces et praefectos, juvenes desiderii omnes eos, equites equitantes equis; ... venerunt ad eam filii Babelis, ... et polluerunt eam per scortationem suam, 23:2, 3, 5, 6, 17;

ubi ‘Aegyptus’ pro scientificis, ‘Asshur’ pro ratiocinatione, ‘filii Babelis’ pro falsis ex cupiditatibus:

[3] apud eundem,

Hierosolyma scortata es cum filiis Aegypti, ... scortata es cum filiis Asshuris; ... multiplicasti scortationem usque in 1 terram Canaan ad Chaldaeam, 16:26, 28, 29;

‘Aegyptus’ similiter pro scientificis; ‘Asshur’ pro ratiocinatione; ratiocinatio ex scientificis de spiritualibus et caelestibus vocatur ‘scortatio’, et hic et alibi in Verbo; quod non scortatio sit cum Aegyptiis et cum Assyriis, quisque videre potest:

[4] apud Jeremiam,

Israel, quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? 2:18, 36;

similiter ‘Aegyptus’ pro scientificis, et ‘Asshur’ pro ratiocinatione:apud eundem,

Pecus dispersa Israel, leones dispulerunt, prior comedit eum rex Asshuris, et hic posterior deossavit eum rex Babelis, 50:17, 18;

‘Asshur’ pro ratiocinatione de spiritualibus:

[5] apud Micham,

Erit haec pax, Asshur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit palatia nostra, et constituemus super eum septem pastores, et octo principes hominum, et depascent terram Asshuris gladio, et terram Nimrodi in portis ejus, et liberabit ab Asshure, cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit terminum nostrum, 5:4, 5 [KJV 5:5, 6];

ibi de Israele seu Ecclesia spirituali, de qua dicitur quod ‘Asshur non intrabit’, hoc est, quod non ratiocinatio; ‘terra Nimrodi’ pro tali cultu qui significatus est per Nimrodum in quo mala et falsa interiora.

[6] Quod etiam Asshur in Verbo sit ratio quae apud hominem Ecclesiae, per quam perspicit verum et bonum, constat apud Hoscheam,

Pavebunt sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Asshuris, 11:11;

ubi ‘Aegyptus’ pro scientia hominis Ecclesiae, et ‘Asshur’ pro ratione ejusdem; quod ‘avis’ sit scientificum intellectuale, et ‘columba’ rationale bonum, prius ostensum est:

[7] apud Esaiam,

In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, 19:23-25;

ubi de Ecclesia spirituali quae est ‘Israel’, cujus ratio ‘Asshur’, et scientia ‘Aegyptus’; haec tria constituunt hominis Ecclesiae spiritualis intellectualia, quae ita succedunt. Alibi quoque ‘Asshur’, ubi nominatur, significat rationale verum aut falsum, ut apud Esai. 20:1 ad fin. ; 23:13; 27:13; 30:31; 31:8; 2 36 et 37; 52:4; Ezech. 27:23, 24; 31:3 ad fin. ; Mich. 7:12; Zeph. 2:13; Zach. 10:11; Ps. 83:9 [KJV Ps. 83:8]; ‘Asshur’ pro ratiocinatione, apud 5:13; 7:11; 10:6; 11:5; 12:2 [KJV 1]; 14:4 [KJV 3], et apud Zach. 10:10, ubi praedicatur de Ephraimo per quem significatur intellectuale, sed ibi perversum.

각주:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.