성경

 

Genesis 9:9

공부

       

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #587

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

587. Quod ‘paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra’ significet misericordiam et quod ‘doluerit ad cor’ similiter, constat ex eo quod Jehovam nusquam paeniteat quia omnia et singula ab aeterno praevidet; et cum fecit hominem, hoc est, e novo creavit, et perfecit, usque ut factus caelestis, etiam praevidit quod talis successu temporis fieret; et quia praevidit quod talis fieret, non potuit Ipsum paenitere; quod manifeste constat apud Samuelem, Samuel dixit, Invictus Israelis non mentitur, et non Ipsum paenitebit, quia non homo Ille, ut Ipsum paeniteat, 1 Sam. 15:29:

et apud Mosen,

Non vir Deus et mentitur; et filius hominis et paenitet ipsum; num Ille dixerit, et non faciet? aut locutus fuerit, et non stabiliet? Num. 23:19;

sed ‘paenitere’ significat misereri.

[2] Misericordia Jehovae seu Domini involvit omnia et singula quae a Domino fiunt erga genus humanum, quod tale est ut ejus misereatur, et cujusvis secundum ejus statum; ita miseretur status ejus quem puniri permittit; et miseretur ejus cui bono frui dat; misericordiae est puniri quia flectit omne malum poenae in bonum; et misericordiae est dare bono frui quia nullus aliquid boni meretur: omne enim genus humanum est malum et ex semet ad infernum unusquisque ruit; quare misericordia est ut inde eximatur; nec aliud est quam misericordia, quia nullius indiget. Misericordia inde dicitur quia a miseriis et inferno hominem eximit, ita respective ad genus humanum quod tale, estque effectus amoris erga omnes quia tales.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.