성경

 

Genesis 45:12

공부

       

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #6146

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

6146. ‘Et populum transtulit illum ad urbes’: quod significet quod vera scientifica 1 referrentur ad doctrinalia, constat a significatione ‘populi’ quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic vera scientifica quia praedicantur de populo Aegypti; et ex significatione ‘urbium’ quod sint doctrinalia, de qua n. 402, x2449, 3216, 4492, 4493; inde nunc ‘populum transferre ad urbes’ est vera scientifica referre ad doctrinalia; haec sequuntur ab illis quae praecedunt, nempe ab illis, quod vera relata sint ad commune in naturali, n. 6115; doctrinalia enim sunt communia ad quae referuntur vera; doctrina enim Ecclesiae partita est in sua capita, et quodlibet caput est commune Ecclesiae; inde etiam ‘populus translatus est ad urbes a Josepho’ ut per id repraesentaretur relatio verorum ad communia, ita ad doctrinalia.

각주:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.